De S. Chromatio veterum testimonia selecta 12.0.1
Si Septuaginta interpretum pura, et ut ab eis in Graecum versa est, editio permaneret, superflue me, mi CHROMATI episcoporum sanctissime atque doctissime, impelleres, ut Hebraea volumina Latino sermone transferrem. Quod enim semel aures hominum occupaverat, et nascentis Ecclesiae roboraverat fidem, justum erat etiam nostro silentio comprobari. Nunc vero cum pro varietate regionum diversa ferantur exemplaria, et germana illa antiquaque translatio corrupta sit, atque violata: nostri arbitrii putas, aut e pluribus judicare quid verum sit, aut novum opus in veteri opere cudere, illudentibusque Judaeis, cornicum, ut dicitur, oculos configere, etc.
PL 20, 311Cもし七十人の訳者たちの版が、純粋に、彼らによってギリシア語に訳されたままに保たれているなら、わがクロマティウスよ、司教たちの中で最も聖く最も学識ある方よ、あなたが私に、ヘブライ語の巻をラテン語に訳すよう促したのは無用であっただろう。人々の耳をひとたび占め、生まれつつある教会の信仰を強めたものは、我々が黙することによっても是認されるのが正しかったからである。だが今は、地方の違いに応じて異なる写本が出回り、あの本来の古い翻訳が損なわれ、冒されているので、あなたは、多くの写本のうちから何が真かを判定すること、あるいは古い作品の上に新しい作品を鍛えること、そしてユダヤ人に嘲られながら、よく言われるとおり、カラスの目を突くこと〔諺。物知りの目をくらます、すなわち先人の誤りを暴いて識者を出し抜く意〕が、我々の裁量に属すると考えている、云々。