諸家4–8世紀

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › De S. Chromatio veterum testimonia selecta

Testimonium I 第I項

Various authors · De S. Chromatio veterum testimonia selecta · PL 20, 309A · 1 sectio

De S. Chromatio veterum testimonia selecta 1.0.1

1

Non debet charta dividere quos amor mutuus copulavit: nec per singulos officia mei sunt partienda sermonis, cum sic invicem vos ametis, ut non minus tres charitas jungat, quam duos natura sociavit; quin potius si rei conditio pateretur, sub uno litterulae apice nomina indivisa concluderem, vestris quoque ita me litteris provocantibus, ut et in uno tres, et in tribus unum putarem . . . . .Matrem communem (quae cum vobis sanctitate societur, in eo vos praevenit, quia tales genuit, cujus vere venter aureus potest dici) eo salutamus honore, quo nostis: una quoque suscipiendas cunctas sorores, quae sexum vicere cum saeculo, quae, oleo ad lampades largiter praeparato, Sponsi opperiuntur adventum. O beata domus, in qua morantur Anna vidua, virgines prophetissae, geminus Samuel nutritus in templo! O tecta felicia, in quibus cernimus Machabaeorum martyrum coronis cinctam martyrem matrem! Nam licet quotidie Christum confiteamini, dum ejus praecepta servatis: tamen ad privatam gloriam publica haec accessit vobis et aperta confessio, quod per vos ab urbe vestra Ariani quondam dogmatis virus exclusum est.

PL 20, 309A

互いの愛が結びつけた者たちを、紙が分けるべきではない。私の語りの務めも、一人ひとりに分けるべきではない。諸君は互いにこれほど愛し合っているので、本性が二人を結んだのに劣らず、愛が三人を結んでいるからである。むしろ事の事情が許すなら、一つの小さな文字の一画のもとに、分かたれぬ名前をまとめたいところである。諸君の書簡も、私を促して、一人のうちに三人を、三人のうちに一人を思わせるほどである……共通の母に(母は聖性において諸君と結ばれており、諸君のような者たちを産んだ点で諸君に先んじる。その胎は、まことに金の胎と呼びうる)、諸君も知る敬意をもって我々は挨拶を送る。あわせて、性と世とに打ち勝った、挨拶を受けるべきすべての姉妹たちにも〔挨拶を送る〕。彼女たちは、ともしびのために油をたっぷり備えて、花婿の到来を待っている。ああ、幸いな家よ。そこには、やもめアンナ、預言者のおとめたち、神殿で育てられた双子のサムエル〔geminus の指すところは定かでない。神殿で育てられたサムエルに、クロマティウスとエウセビウスの兄弟をなぞらえたものと取った〕が住んでいる。ああ、幸いな屋根よ。そこに我々は、マカバイ人の殉教者たちの冠に取り巻かれた、殉教者である母を見る。実に、諸君がキリストの命令を守ることで日々キリストを告白しているとしても、私的な栄光に、この公の明らかな告白が諸君に加わった。諸君によって、諸君の都からアレイオス派の教えの毒がかつて排除されたことである。