諸家4–8世紀

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › De S. Chromatio veterum testimonia selecta

Testimonium XVII 第XVII項

Various authors · De S. Chromatio veterum testimonia selecta · PL 20, 313A · 1 sectio

De S. Chromatio veterum testimonia selecta 17.0.1

1

In divinis voluminibus refertur, quod ad constructionem templi (al. ad constructionem tabernaculi) unusquisque pro viribus obtulerit: potentes quidem, et principes populi aurum, argentum, lapides pretiosos, aera, et alii ligna, sed imputribilia: quidam etiam coccum, purpuram, et byssum, et linum alii, vestibus haec quoque sacerdotum et stolae pontificis profutura. Pauperiores autem, quique etiam pelles rubras offerentes et pilos caprarum, non respuuntur. Idcirco namque Beselehel ille repletus esse dicitur omni sapientia a Deo, ut intelligens singula haec quibus usibus apta sint, nihil ex offerentium devotione repudiet. Quia ergo et tu, o mihi semper venerabilis pater CHROMATI, injungis, et praecipis nobis, ut aliquid ad aedificationem et constructionem divini tabernaculi ex Graecorum opibus et copiis conferamus, Oratiunculas XXVI in Jesum Nave, quas ex tempore in Ecclesia peroravit Adamantius senex, ex graeco latine tibi pro virium mearum parvitate disseruimus. Tui sane nostri temporis Beselehelis judicii sit, in his quae offerimus, etiamsi nihil invenitur auri puri quod ad altare proficiat, nec argenti quod columnarum Ecclesiae bases efficiat aut capita decoret, si nullus ex his in illis lapidibus inveniri potest qui logio insertus pontificale vestrum et divinorum conscium pectus exornet, at certe perspicere si vel purpurae aliquis in his, et regii decoris, aut cocci, et mystici cruoris color intexitur: si quid puritatem byssi imitetur, et fortitudinem lini, et dignum aliquid habeat sacerdotalibus indumentis: postremo si vel rubras apud nos pelles, verecundiam frontis invenias: ad ultimum si vel caprarum certe reperias pilos, quibus vel penuriam nostram tegamus, aut si quas incurrimus culpas poenitendo purgemus. Totum ergo hoc, de tuo judicio pendeat. Si quid sane est quod placere potest, hoc sit auctoris: neque enim quae aliis labore parta sunt diripere, et nostrae laudi applicare justum putamus. Si vero vim sensuum, oratio inculti sermonis exasperat, hoc vel mihi, vel (ut cum tua venia dixerim) tibi ipsi reputato, qui opus quod eruditis deberet injungi, expetis ab indoctis.

PL 20, 313A

神の巻には、神殿の建設のために(別本では「幕屋の建設のために」)、各人が力に応じて献げたと記されている。有力者や民の長たちは金、銀、宝石、青銅を、他の者たちは木材を、ただし朽ちないものを。ある者たちはさらに緋色、紫、上質の亜麻布を、他の者たちは亜麻を。これらもまた祭司たちの衣と大祭司の長衣に役立つはずであった。いっそう貧しい者たちが、赤く染めた皮や山羊の毛を献げても、退けられなかった。というのも、あのベツァルエル〔Beselehel〕は神から知恵のすべてに満たされたと言われるが、それは、これらの一つ一つがどんな用に適するかを悟って、献げる者たちの信心から何一つ退けないためである。それゆえ、私にとって常に尊ぶべき父、クロマティウスよ、あなたもまた、神の幕屋の建築と建設のために、ギリシア人の富と豊かさから何かを持ち寄るよう我々に命じ指示するので、老アダマンティオス〔オリゲネスの異名〕がその場で教会で語った、ヨシュア記についての二十六の小講話を、私の力の小ささに応じて、ギリシア語からラテン語に、あなたのために解き明かした。我々が献げるもののうち、祭壇に役立つ純金が見つからず、教会の柱の台座をなし、あるいは柱頭を飾る銀もなく、あの石のうちに、胸当て〔logium〕にはめ込まれて、あなた〔vos。一人の相手への敬意の複数〕の司教の、神のことを知る胸を飾る石が一つも見いだせなくとも、それは、我々の時代のベツァルエルであるあなたの判断に任せよう。少なくとも、これらのうちに、紫の、王者の美しさの色、あるいは緋の、奥義の血の色が織り込まれているか、上質の亜麻布の純潔、亜麻の強さに似るもの、祭司の衣にふさわしい何かがあるか、見分けてほしい。さらに、我々のもとに赤い皮、すなわち額の恥じらいを見いだすか、最後に、山羊の毛だけでも見いだすか。それによって我々の貧しさを覆い、あるいは陥った咎を悔い改めによって清めるのである。これらすべては、あなたの判断にかかる。もし気に入りうるものが確かにあるなら、それは著者のものとせよ。他の者たちが労して得たものを奪い取って我々の称賛に帰することは、正しくないと我々は考える。だが、飾らぬ言葉の語り口が、意味の力を荒くするなら、それは私に、あるいは(あなたの許しをもって言うなら)あなた自身に帰せよ。学識ある者に課されるべき仕事を、学のない者に求めているのはあなたなのだから。