テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Virginibus Velandis

Caput XV 第XV章

Tertullian · De Virginibus Velandis · PL 2, 910A · 5 sectiones

De Virginibus Velandis 15.1

1

Sed enim vera, et tota, et pura virginitas nihil magis timet quam semetipsam; etiam foeminarum oculos pati non vult; alios ipsa oculos; habet, confugit ad velamen capitis, quasi ad galeam, quasi ad clypeum, qui bonum suum protegat adversus ictus tentationum, adversus jacula scandalorum, adversus suspiciones, et susurros, et aemulationem, ipsum quoque livorem.

PL 2, 910A

しかし、真の、まったき、純粋な処女性は、自分自身以上に何ものをも恐れはしない。女たちの目でさえ耐えることを望まず、自らはまた別の目を持っている。それゆえ、頭のかぶり物のもとへと逃げ込む、あたかも兜のもとへ、あたかも盾のもとへと逃げ込むように——それは、誘惑の打撃に対し、つまずきの投げ槍に対し、疑念に対し、ささやきに対し、張り合いに対し、そして妬みそのものに対してさえ、自らの善を守るためである。

De Virginibus Velandis 15.2

2

Nam est aliquid etiam apud ethnicos metuendum, quod fascinum vocant, infeliciorem laudis et gloriae enormioris eventum.

PL 2, 910A

実に、異教徒たちの間でさえ恐れられているものがある。彼らが「魔眼(ファスキヌム)」と呼ぶもの、すなわち称賛と度を越した栄光がもたらす、より不幸な結末である。

De Virginibus Velandis 15.3

3

Hoc nos interdum diabolo interpretamur: ipsius est enim, boni odium, interdum Deo deputamus: illius est enim superbiae judicium, extollentis humiles, et deprimentis elatos.

PL 2, 910A

我々はこれを、時には悪魔によるものと解する——善を憎むことは悪魔に固有のことだからである——また時には神に帰する——傲慢に対する裁きは、謙る者を高め、驕る者を低くするあの方に属することだからである。

De Virginibus Velandis 15.4

4

Timebit itaque virgo sanctior, vel in nomine fascini, hinc adversarium, inde Deum: illius lividum ingenium, hujus censorium lumen: et gaudebit sibi soli et Deo nota. Sed et si cui innotuerit, sapit si tentationibus gradum obstruxerit.

PL 2, 910B

したがって、より聖なる処女は、「魔眼」という名のもとにおいてすら、一方には敵対者を、他方には神を恐れるであろう——前者の妬み深い性質を、後者の監察官のごとき光を。そして、自分自身と神にのみ知られていることを喜ぶであろう。だが、たとえ誰かに知られたとしても、誘惑に対してその歩みを塞いだのであれば、それは賢明なことである。

De Virginibus Velandis 15.5

5

Quis enim audebit oculis suis premere faciem clausam, faciem non sentientem, faciem, ut dixerim, tristem? Quicunque malus cogitatus ipsa severitate frangetur. Jam se etiam mulierem negat, quae virginem celat.

PL 2, 910B

いったい誰が、閉ざされた顔に、感じることのない顔に、いわば険しい顔に、自らの目であえて迫ろうとするであろうか。いかなる悪しき思いも、まさにその厳めしさによって打ち砕かれる。処女を隠す女は、すでに自らが女であることさえ否んでいるのである。