テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Monogamia

Caput IX 第IX章

Tertullian · De Monogamia · PL 2, 940C · 14 sectiones

De Monogamia 9.1

1

Sed hae argumentationes potius existimentur de conjecturis coactae, si non et sententiae adstiterint, quas Dominus emisit in repudii retractatu, quod permissum aliquando jam prohibet; in primis, quia ab initio non fuit sic, sicut matrimonii numerus; tum quia quos Deus conjunxit, homo non separabit (Matth. XIX, 6, 8); scilicet, ne contra Dominum faciat.

PL 2, 940C

しかしこれらの論証は、主が離縁の見直しにおいて発せられた御言葉が味方についていないなら、憶測から無理に組み立てられたものとみなされるほうがよいであろう。その御言葉は、かつて許されていたことを今は禁じている。まず、それが結婚の数の場合と同じく「初めからそうではなかった」からである。次に「神が結び合わせた者を、人は引き離してはならない」(マタイ19:6, 8)からである。すなわち、主に逆らうことのないようにである。

De Monogamia 9.2

2

Solus enim ille separabit, qui et conjunxit; separabit autem, non per duritiam repudii, quam exprobrat et compescit, sed per debitum mortis. Siquidem unus ex passeribus duobus non cadit in terram sine patris voluntate (Matth. X, 29).

PL 2, 940C

というのも、結び合わせた方のみが引き離すのであり、しかもそれは、主自らが咎めて抑えておられる離縁の非情さによってではなく、死という負債によって引き離すのである。実に、二羽の雀のうちの一羽も、父の御旨なしには地に落ちることはない(マタイ10:29)。

De Monogamia 9.3

3

Igitur, si quos Deus conjunxit, homo non separabit repudio; aeque consentaneum est, ut quos Deus separavit morte, homo non conjungat matrimonio; proinde contra Dei voluntatem juncturus separationem, atque si separasset conjunctionem.

PL 2, 940C

それゆえ、神が結び合わせた者を人が離縁によって引き離してはならないのであれば、神が死によって引き離した者を人が婚姻によって結び合わせてはならないというのも、等しく理にかなっている。かくしてその者は、引き離されたものを結び合わせることによって、結び合わされたものを引き離した場合と同じく、神の御旨に逆らうことになる。

De Monogamia 9.4

4

Hoc quantum ad Dei voluntatem non destruendam, et initii formam restruendam. Caeterum, et alia ratio conspirat; imo non alia, sed quae initii formam imposuit, et voluntatem Dei movit ad prohibitionem repudii: Quoniam qui dimiserit uxorem suam, praeterquam ex caussa adulterii, facit eam adulterari; et: qui dimissam a viro a duxerit, adulterat utique (Matth. X, 22).

PL 2, 941A

以上は、神の御旨を損なわず、初めの型を立て直すことに関わるかぎりでのことである。しかしまた、別の理由も一致して働いている。いや、別の理由ではなく、初めの型を課し、離縁の禁止へと神の御旨を動かしたのと同じ理由である。すなわち、「妻を離縁する者は、姦淫の場合を除いて、これを姦淫させることになる。また、夫に離縁された女を娶る者は、当然姦淫を犯すことになる」(マタイ10:22)。

De Monogamia 9.5

5

Nam et nubere legitime non potest repudiata; et si quid tale commiserit sine matrimonii nomine, non capit elogium adulterii, qua adulterium in matrimonio crimen est?

PL 2, 941A

実に、離縁された女は正当に嫁ぐことができない。そして、もし婚姻という名目なしにそのようなことを犯したとしても、婚姻の内での姦淫が罪であるのに、なぜ姦淫の罪状書きを免れよう。

De Monogamia 9.6

6

Deus aliter censuit, citra quam homines, ut in totum, sive per nuptias, sive vulgo, alterius viri admissio adulterium pronuntietur a Deo. Videamus enim quid sit matrimonium apud Deum, et ita cognoscemus quid sit aeque adulterium.

PL 2, 941A

神は人間とは違う判断を下された。すなわち、婚姻によるにせよ、ただの交わりによるにせよ、他の男の受け入れは、総じて神によって姦淫と宣告されるのである。では、神のもとでは婚姻とは何であるかを見よう。そうすれば、姦淫とは何であるかも同様に知られよう。

De Monogamia 9.7

7

Matrimonium est, cum Deus jungit duos in unam carnem, aut junctos deprehendens in eadem carne, conjunctionem signavit.

PL 2, 941B

婚姻とは、神が二人を一つの肉に結び合わせること、あるいは、すでに結ばれて同じ肉にある者たちを見出し、その結びに印を押すことである。

De Monogamia 9.8

8

Adulterium est, cum, quoquo modo disjunctis duobus, alia caro, imo aliena miscetur, de qua dici non possit: Haec est caro ex carne mea, et hoc os ex ossibus meis (Gen. II, 23).

PL 2, 941B

姦淫とは、いかなる仕方であれ二人が引き離されたのちに、別の肉が、それどころか他人の肉が混じり合うことであり、その相手について「これは私の肉からの肉、私の骨からの骨である」(創世記2:23)と言うことができない場合である。

De Monogamia 9.9

9

Semel enim hoc et factum, et pronuntiatum, sicut ab initio, ita et nunc in aliam carnem non potest convenire.

PL 2, 941B

というのも、これは一度なされ、一度宣言されたことであり、初めにそうであったように、今もまた別の肉へと重なることはできないからである。

De Monogamia 9.10

10

Itaque sine caussa dices, Deum vivo marito nolle repudiatam alii viro jungi, quasi mortuo velit; quando si mortuo non tenetur, proinde nec vivo; tam repudio matrimonium dirimente quam morte, non tenebitur ei, cui per quod tenebatur, abruptum est; adeo non interest vivo an mortuo viro nubat.

PL 2, 941B

それゆえ、神は夫が生きている間は離縁された女が別の男に結びつくことを望まないが、夫が死ねばそれを望む、などとお前は根拠なく言うことになる。というのも、夫が死んでいる場合に縛られていないのであれば、生きている場合も同様に縛られていないはずだからである。婚姻を解くのが離縁であれ死であれ同じであるなら、縛っていたものが断たれた相手には、もはや縛られない。かくして、夫が生きているか死んでいるかは、嫁ぐことにおいて何の違いもないことになる。

De Monogamia 9.11

11

Neque enim in illum delinquit, sed in semetipsam. Omne delictum quod admiserit homo, extra corpus est; qui autem adulteratur, in corpus suum delinquit (I Cor. VI, 18).

PL 2, 941C

実に彼女は、夫に対してではなく、自分自身に対して罪を犯すのである。人が犯すあらゆる罪は肉体の外にあるが、姦淫を犯す者は自分の肉体に対して罪を犯す(一コリント6:18)。

De Monogamia 9.12

12

Adulteratur autem, sicut supra praestruximus, qui aliam carnem sibi immiscet super illam pristinam, quam Deus aut conjunxit in duos, aut conjunctam deprehendit.

PL 2, 941C

そして姦淫を犯すとは、先に述べたとおり、神が二人を結び合わせた、あるいは結び合わされているのを見出したかつての肉の上に、別の肉を自分に混じらせる者のことである。

De Monogamia 9.13

13

Ideoque abstulit repudium, quod ab initio non fuit; ut, quod ab initio fuit, muniat duorum in unam carnem perseverantiam, ne necessitas vel occasio tertiae concarnationis irrumpat, soli caussae permittens repudium, si forte praevenerit, cui praecavetur.

PL 2, 941C

それゆえ神は、初めからなかったものである離縁を取り除いた。それは、初めからあったもの、すなわち二人が一つの肉であり続けることを守り、第三の肉との結びの必要や機会が割り込むことのないようにするためである。ただ、それに対して備えられた唯一の場合、すなわちそれ〔姦淫〕がすでに起こってしまっていた場合にのみ、離縁を許すのである。

De Monogamia 9.14

14

Adeo autem repudium a primordio non fuit, ut apud Romanos post annum sexcentesimum Urbis conditae id genus duritiae commissum denotetur. Sed illi etiam non repudiantes adulteria commiscent; nobis, etsi repudiemus, ne nubere quidem licebit.

PL 2, 941C

そして離縁が初めからなかったことは、ローマ人のもとでも、ローマ市の創建から六百年ののちになって、その種の非情な行いがなされたと記録されているほどである。しかし彼らは、離縁しない場合でも姦淫を重ねている。我々にあっては、たとえ離縁したとしても、娶ることさえ許されないであろう。