De Monogamia 6.1
Quod si postea in utrumque mutatus est, et in digamiam per ancillae concubinatum, et in circumcisionem per testamenti signaculum, non potes illum patrem agnoscere, nisi tunc, cum Deo credidit; siquidem secundum fidem filius ejus es, non secundum carnem.
PL 2, 936Cしかし、もし彼がその後、両方へと転じたのであれば——すなわち女奴隷との同棲による二度の結婚へ、そして契約の印による割礼へと——お前は、彼が神を信じたそのときでなければ、彼を父と認めることはできない。なぜなら、お前は肉によってではなく、信仰によって彼の子だからである。
De Monogamia 6.2
Aut si posteriorem Abraham patrem sequeris, id est digamum, recipe et circumcisum. Si rejicis circumcisum, ergo recusabis et digamum. Duas dispositiones ejus, binis inter se modis diversas, miscere non poteris.
PL 2, 936Cあるいは、もしお前が後のアブラハム、すなわち二度娶った者を父として従うのであれば、割礼を受けた者もまた受け入れるがよい。もし割礼を受けた者を退けるのであれば、二度娶った者も退けることになる。彼の二つの配剤は、互いに異なる二通りの仕方をとるものであり、お前はそれらを混ぜ合わせることはできない。
De Monogamia 6.3
Digamus cum circumcisione esse orsus est, monogamus cum praeputiatione. Recipis digamiam? admitte et circumcisionem. Tueris praeputiationem? teneris et monogamiae.
PL 2, 936C二度娶った者としては割礼とともに始まり、一度娶った者としては無割礼とともに始まったのである。お前は二度の結婚を受け入れるのか。ならば割礼も認めよ。お前は無割礼を守るのか。ならばお前は一度の結婚にも縛られる。
De Monogamia 6.4
Adeo autem monogami Abrahae filius es, sicut et praeputiati; ut si circumcidaris, jam non sis filius, quia non eris ex fide, sed ex signaculo fidei in praeputiatione justificatae. Habes Apostolum, disce cum Galatis.
PL 2, 936Cお前は、これほどまでに、一度娶ったアブラハムの子であると同時に無割礼のアブラハムの子でもあるので、もし割礼を受けるならば、もはや子ではなくなるであろう。なぜなら、お前は信仰による者ではなく、無割礼のうちで義とされた信仰の印による者となるからである。お前には使徒がいる。ガラテア人たちとともに学ぶがよい。
De Monogamia 6.5
Proinde etsi digamiam tibi intuleris, non es illius Abrahae filius, cujus fides in monogamia praecessit. Nam etsi postea pater multarum nationum nuncupatur, sed earum quae ex fide digamiam praecedente filii habebant deputari Abrahae. Exinde res viderint.
PL 2, 936Dしたがって、たとえお前が自ら二度の結婚を引き受けたとしても、お前は、その信仰が一度の結婚のうちで先んじたあのアブラハムの子ではない。なぜなら、彼はのちに多くの国民の父と呼ばれるにしても、それは、二度の結婚に先立つ信仰によってアブラハムの子らと数えられることのできた国民たちについて言われているのだからである。それより先の事どもの如何は問うまい。
De Monogamia 6.6
Aliud sunt figurae, aliud formae. Aliud imagines, aliud definitiones. Imagines transeunt adimpletae, definitiones permanent adimplendae. Imagines prophetant, definitiones gubernant.
PL 2, 936D型と形とは別のものである。像と規定とは別のものである。像は成就されれば過ぎ去るが、規定は成就されるべきものとして留まる。像は預言し、規定は統べる。
De Monogamia 6.7
Quid digamia illa Abrahae portendat, idem apostolus edocet, interpretator utriusque Testamenti, sicut idem semen nostrum in Isaac vocatum determinat. Si ex libera es, ad Isaac pertinens, hic certe unum matrimonium pertulit.
PL 2, 937Aアブラハムのその二度の結婚が何を予表するかは、同じ使徒が、両方の契約の解釈者として教えている。同じ使徒が、我々の種はイサクにおいて呼ばれる、と定めているのと同様である。もしお前が自由な女から出た者であり、イサクにつながる者であるなら——このイサクは、確かにただ一つの婚姻しか担わなかったのである。
De Monogamia 6.8
Isti itaque sunt, ut opinor, in quibus censeor. Caeteros nescio. Quorum si exempla circumspicis, alicujus David etiam per sanguinem nuptias sibi ingerentis, alicujus Salomonis etiam uxoribus divitis; meliora sectari jussus, habes et Joseph unijugum, et hoc nomine, audeo dicere, patre meliorem; habes Moysen, Dei de proximo arbitrum; habes Aaronem, principalem sacerdotem.
PL 2, 937A思うに、私が数えられるのはこれらの人々のうちにおいてである。他の者たちについては私は知らない。もしお前がその実例を見回すならば、血によってさえ結婚を己に押しつけたダビデのような者があり、妻たちにおいてさえ富んだソロモンのような者もある。より善きものを追い求めよと命じられているお前には、一度しか娶らなかったヨセフがいる——この点では、あえて言うが、彼は父よりも優れている。またお前には、神の間近にあって裁定する者であったモーセがおり、首位の祭司であったアロンがいる。
De Monogamia 6.9
Secundus quoque Moyses populi secundi, qui imaginem nostram in promissionem Dei induxit, in quo primo nomen Domini dedicatum est, non fuit digamus.
PL 2, 937A第二のモーセ、すなわち第二の民のモーセ——我々の像を神の約束のうちへ導き入れ、その人において初めて主の名が捧げられたその人〔ヨシュア〕もまた、二度娶った者ではなかった。