テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Monogamia

Caput XV 第XV章

Tertullian · De Monogamia · PL 2, 950C · 7 sectiones

De Monogamia 15.1

1

Quae igitur hic duritia nostra, si non facientibus voluntatem Dei renuntiamus? Quae haeresis, si secundas nuptias, ut illicitas, juxta adulterium judicamus? Quid est enim adulterium, quam matrimonium illicitum?

PL 2, 950C

それゆえ、神の御旨を行わない者たちとの交わりを絶つとすれば、それが我々のどのような頑なさだというのか。二度目の結婚を、不法なものとして姦通と同列に断ずるとすれば、それがどのような異端だというのか。姦通とは、不法な婚姻でなくて何であろうか。

De Monogamia 15.2

2

Notat Apostolus eos, qui in totum nubere prohibebant, qui et de cibis interdicebant, quos Deus condidit (I Tim., IV, 3). Nos vero non magis nuptias auferimus, si secundas recusamus, quam cibos reprobamus, si saepius jejunamus.

PL 2, 950C

使徒が非難しているのは、結婚することをまったく禁じていた者たち、そして神が造られた食物を禁じていた者たちである(一テモテ4:3)。だが我々は、二度目の結婚を拒むからといって結婚そのものを取り去るのではない。しばしば断食するからといって食物を退けるのではないのと同じことである。

De Monogamia 15.3

3

Aliud est auferre, aliud temperare, aliud est legem non nubendi ponere, aliud modum nubendi statuere.

PL 2, 950D

取り去ることと節することとは別のことであり、結婚しないという法を定めることと結婚の度合いを定めることとは別のことである。

De Monogamia 15.4

4

Plane qui exprobrant nobis duritiam vel haeresim in hac causa, si in tantum fovent carnis infirmitatem, ut in nubendo frequenter sustinendam putent; cur illam in alia causa neque sustinent, neque venia fovent, cum tormentis expugnata est in negationem?

PL 2, 950D

確かに、この件で我々を頑なさだ、あるいは異端だと非難する者たちは、肉の弱さをこれほどまでに大目に見て、たびたび結婚することにおいては堪えてやるべきものと考えるのであれば、なぜ別の件では、それが拷問によって否認へと打ち負かされたときに、それを堪えもせず、大目に見て赦しもしないのか。

De Monogamia 15.5

5

Utique enim illam magis excusari capit, quae in praelio cecidit, quam quae in cubiculo; quae in equuleo succubuit, quam quae in lectulo; quae credulitati cessit, quam quae libidini; quae gemens devicta est, quam quae lubens.

PL 2, 951A

当然、あの弱さは、寝室で倒れた場合よりも、戦いで倒れた場合のほうが、いっそう弁解が立つ。寝台で屈した場合よりも、拷問台で屈した場合のほうが。情欲に屈した場合よりも、残虐に屈した場合のほうが。進んで屈した場合よりも、呻きながら打ち負かされた場合のほうが。

De Monogamia 15.6

6

Sed illam quidem a communicatione depellunt, quia non sustinuit in finem; hanc vero suscipiunt, quasi et haec sustinuerit in finem.

PL 2, 951A

だが彼らは、最後まで堪え抜かなかったという理由で前者を交わりから追い払っておきながら、後者はまるで最後まで堪え抜いたかのように受け入れる。

De Monogamia 15.7

7

Propone quid utraque non sustinuerit in finem, et invenies ejus caussam honestiorem, quae saevitiam, quam quae pudicitiam sustinere non potuit. Et tamen nec cruentam defectionem infirmitas carnis excusat, nedum impudicam.

PL 2, 951A

両者がそれぞれ最後まで何を堪え抜かなかったかを考えてみよ。すると、貞潔を堪え抜けなかった側よりも、残虐を堪え抜けなかった側のほうが、その理由は名誉あるものだと分かるであろう。それでも、肉の弱さは、血にまみれた背教をすら弁解しない。まして淫らな背教はなおさらである。