De Monogamia 16.1
Rideo autem, cum infirmitas carnis opponitur, quae summa fortitudo dicenda est. Iterum nubere, est res virium; resurgere in opera carnis de continentiae otio, substantia est laterum.
PL 2, 951Bだが私は笑ってしまう、肉の弱さが持ち出されるとき——それはむしろ最高の強さと呼ばれるべきものであるのに。再び娶ることは力の要ることであり、節制の休息から肉の営みへと立ち上がることは、たくましい体力の証しである。
De Monogamia 16.2
Talis infirmitas, et tertio, et quarto, et usque septimo forsitan matrimonio sufficit; ut quae totiens fortior, quotiens fuerit infirmior, habitura jam non Apostolum auctorem, sed Hermogenem aliquem, plures solitum mulieres ducere quam pingere, materia enim in illo abundat, unde et animam esse praesumens, multo magis spiritum a Deo non habet, jam nec psychicus, quia non de afflatu Dei psychicus.
PL 2, 951Bこのような弱さは、三度目にも、四度目にも、あるいは七度目の結婚にさえ足りるものであろう。弱ければ弱いほど、それだけ強くなるというわけで、もはや使徒を創始者とするのではなく、絵を描くよりも多くの妻を娶ることを常としていた、かのヘルモゲネスのような者を創始者とすることになろう。彼のうちには質料があり余っているのであり、それゆえ魂もそこから生じると思い込む彼は、なおさら神からの霊を持たない。もはやプシュキコス、すなわち魂ある者ですらない。神の息吹によってプシュキコスであるのではないからである。
De Monogamia 16.3
Quid, si inopiam quis causetur, ut carnem suam aperte prostitutam profiteatur, exhibitionis causa nubentem, oblitus (Matth., VI, 25) de victu et vestitu non esse cogitandum? Habet Deum etiam corvorum educatorem, etiam florum excultorem.
PL 2, 951Bもし誰かが貧しさを口実にして、生計のために嫁ぐのだと、自分の肉をあからさまに売り物にしていることを公言するとしたら、どうであろうか。彼は、衣食について思い煩うべきではないということを忘れているのである(マタイ6:25)。彼には、烏を養い、花を装う神がおられるのに。
De Monogamia 16.4
Quid si solitudinem domus obtendat? Quasi una mulier frequentiam praestet homini ad fugam proximo: habet viduam utique, quam adsumat licebit. Non unam generis hujus uxorem, sed etiam plures habere concessum est.
PL 2, 951Cもし家の寂しさを言い訳にするなら、どうであろうか。あたかも一人の女が、いまにも逃れ去ろうとしている人間に、賑わいを与えるかのように。彼には、迎え入れることが許される寡婦がいるはずである。この種の妻は一人だけでなく、複数持つことさえ許されているのだから。
De Monogamia 16.5
Quid, si de posteritate quis cogitet iisdem animis, quibus oculis uxor Loth, ut ideo quis repetat matrimonium, quia de priore liberos non habuit; haeredes scilicet christianus quaeret, saeculi totius exhaeres? Habet fratres, habet Ecclesiam matrem.
PL 2, 951Cもし誰かが、ロトの妻がその目で見たのと同じ思いで子孫のことを考え、前の結婚で子を持たなかったという理由で結婚を繰り返そうとするなら、どうであろうか。この世全体から相続を除かれたキリスト教徒が、相続人を求めるというのか。彼には兄弟たちがおり、母なる教会があるではないか。
De Monogamia 16.6
Aliud est, si et apud Christum legibus Juliis agi credunt, et existimant caelibes et orbos ex testamento Dei solidum non posse capere.
PL 2, 952A話は別である、もし彼らが、キリストのもとでもユリウス法によって事が行われると信じ、独身者や子のない者は神の遺言から全部を受け取ることができないと考えているのであれば。
De Monogamia 16.7
Nubant igitur hujusmodi in finem usque, ut in ista confusione carnis; sicut Sodoma et Gomorrha, et diluvii dies, ab illo ultimo exitu saeculi deprehendantur.
PL 2, 952Aそれゆえ、この種の者たちは、世の終わりの日まで、この肉の混乱のうちにあって嫁ぎ娶りつづけるがよい。ソドムとゴモラのように、また洪水の日のように、あの世の終わりの最後の到来によって捕えられるために。
De Monogamia 16.8
Adjiciant tertium dictum (I Cor. XV, 32): Manducemus, et bibamus, et nubamus: cras enim moriemur; non recogitantes Vae illud praegnantibus et lactantibus, multo gravius et amarius eventurum in concussione totius mundi, quam evenit in vastatione unius particulae Judaeae.
PL 2, 952A彼らはこれに三番目の言葉を付け加えるがよい(一コリント15:32)。「食べよう、飲もう、そして嫁ぎ娶ろう。明日には死ぬのだから」。身重の女と乳飲み子を持つ女たちへのあの「災いあれ」が、ユダヤの一地方の荒廃において起こったよりも、全世界の激動においてはるかに重く、苦しいものとなることを思い返しもせずに。
De Monogamia 16.9
Satis opportunos novissimis temporibus fructus iteratis matrimoniis colligant, ubera fluitantia, et uteros nauseantes, et infantes pipiantes. Parent Antichristo in quae libidinosius saeviat. Adducet illis carnifices obstetrices.
PL 2, 952A終わりの時にはいかにもふさわしい実りを、繰り返す結婚から刈り取るがよい——溢れ出る乳房、吐き気を催す胎、ぴいぴいと泣く幼子たちを。反キリストがより淫らに猛威を振るう相手を、彼らは用意するがよい。反キリストは彼らのもとに、処刑人である産婆たちを連れて来るであろう。