テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Monogamia

Caput XIV 第XIV章

Tertullian · De Monogamia · PL 2, 949B · 12 sectiones

De Monogamia 14.1

1

Nunc si et absolute Apostolus permisisset in fide, amisso matrimonio, nubere, proinde fecisset quemadmodum et caetera, quae adversus formam regulae suae pro conditione temporum gessit, circumcidens Timotheum propter superinductitios falsos fratres, et rasos quosdam inducens in templum propter observationem Judaeorum (Act. XVI, 3, XXI, 24), ille qui Galatas, in Lege volentes agere, castigat.

PL 2, 949B

さて、もし使徒が、信仰にあって婚姻を失った者が嫁ぎ娶ることを無条件に許したのだとすれば、それは彼が、時の事情に応じて自らの規範の形に反して行った他の事柄と同じように振る舞ったことになろう。すなわち、忍び込んだ偽兄弟たちのゆえにテモテに割礼を施し、ユダヤ人の慣行への配慮から、ある剃髪した者たちを神殿に連れ入れたように(使徒言行録16:3、21:24)——律法のもとで行動しようとするガラテヤ人たちを叱責したその同じ彼が。

De Monogamia 14.2

2

Sed ita res exigebant, ut omnibus omnia fieret, quo omnes lucrifaceret, parturiens illos, donec formaretur Christus in ipsis, et calefaciens tanquam nutrix parvulos fidei (I Cor., IX, 20; Gal., IV, 9), docendo quaedam per veniam, non per imperium, aliud est enim indulgere, aliud jubere: proinde temporalem licentiam permittens denuo nubendi propter infirmitatem carnis, quemadmodum Moyses repudiandi propter duritiam cordis (Deuter. XXIV, 1).

PL 2, 949C

だが事の次第がそれを要求していたのであり、彼はすべての人にすべてとなって、すべての者を得るためであった。彼らのうちにキリストが形づくられるまで彼らを産みの苦しみをもって生み、信仰の幼子たちを乳母のように温めながら(一コリント9:20;ガラテヤ4:9)、あることがらを命令によってではなく、大目に見ることによって教えたのである。大目に見ることと命じることとは別だからである。そのようにして彼は、肉の弱さのゆえに再び嫁ぎ娶ることの一時的な許しを与えた。ちょうどモーセが心の頑なさのゆえに離縁することを許したように(申命記24:1)。

De Monogamia 14.3

3

Et hic itaque reddemus supplementum sensus istius. Si enim Christus abstulit quod Moyses praecepit, quia ab initio non fuit sic (Matt. XIX, 8), nec sic ideo ab alia venisse virtute reputabitur Christus; cur non et Paracletus abstulerit, quod Paulus indulsit?

PL 2, 949C

そこで我々はここでもこの解釈の補いを返そう。もしキリストが、はじめからそうではなかったという理由で、モーセの命じたことを取り除いたのであれば(マタイ19:8)、だからといってキリストが別の力から来たとは見なされない。それならなぜ、パラクレートスもまた、パウロが大目に見たことを取り除いてはならないのか。

De Monogamia 14.4

4

Quia et secundum matrimonium ab initio non fuit, nec ideo suspectus habendus sit, quasi spiritus alienus, tantum ut Deo et Christo dignum sit quod superducitur?

PL 2, 949C

というのも、二度目の結婚もまたはじめからあったのではないからであり、だからといって、上乗せされることがらが神とキリストにふさわしいものである限り、パラクレートスがよそ者の霊であるかのように疑われるべきではないからである。

De Monogamia 14.5

5

Si Deo et Christo dignum fuit duritiam cordis tempore expleto compescere, cur non dignius sit et Deo et Christo infirmitatem carnis tempore jam collectiore discutere? Si justum est matrimonium non separari, utique et non iterari honestum est.

PL 2, 949D

もし時が満ちたときに心の頑なさを抑えることが神とキリストにふさわしかったのであれば、いっそう時が収斂したいま、肉の弱さを退けることのほうが神とキリストにいっそうふさわしくないはずがあろうか。婚姻が引き離されないことが正しいのであれば、当然、繰り返されないこともまた善いことである。

De Monogamia 14.6

6

Denique, apud saeculum utrumque in bona disciplina deputatur, aliud concordiae nomine, aliud pudicitiae. Regnavit duritia cordis usque ad Christum: regnaverit et infirmitas carnis usque ad Paracletum. Nova lex abstulit repudium, habuit quod auferret.

PL 2, 950A

実に、この世においてもこの両者は良き規律のうちに数えられている。一方は和合の名によって、他方は貞潔の名によって。心の頑なさはキリストに至るまで支配した。肉の弱さもまた、パラクレートスに至るまで支配するがよい。新しい律法は離縁を取り除いた。取り除くべきものを持っていたのである。

De Monogamia 14.7

7

Nova prophetia, secundum matrimonium, non minus repudium prioris. Sed facilius duritia cordis Christo cessit, quam infirmitas carnis.

PL 2, 950A

新しい預言は、二度目の結婚を、先のものに劣らず離縁として取り除く。だが心の頑なさは、肉の弱さよりも容易にキリストに屈した。

De Monogamia 14.8

8

Plus haec sibi Paulum defendit, quam illa Moysen; tamen defendit cum indulgentem eum captat, praescribentem recusat, quae potiores sententias et perpetuas voluntates ejus eludit; quae non sinit nos hoc Apostolo praestare, quod mavult.

PL 2, 950A

この肉の弱さは、あの心の頑なさがモーセを弁護した以上に、自らのためにパウロを弁護する。だがそれが彼を弁護するのは、彼が大目に見ているところをつかまえるときだけであり、彼が明確に定めているところは拒む。それは彼のより重い判断と変わらぬ意志とをすり抜けるものであり、我々が使徒にその望むところを差し出すことを許さないものである。

De Monogamia 14.9

9

Et quousque infirmitas ista impudentissima in expugnando meliora perseverabit? Tempus ejus donec Paracletus operaretur fuit, in quem dilata sunt a Domino, quae tunc sustineri non poterant, quae jam nemini competit portare non posse; quia per quem datur portare posse, non deest.

PL 2, 950B

この、恥知らずも甚だしい弱さは、より善きものを打ち負かそうとして、いつまで続くのか。その時は、パラクレートスが働かれるまでのものであった。主によって、当時は堪え得なかった事柄が、この方へと先延ばしにされたのである。もはや誰にも、堪えられないということは許されない。なぜなら、堪える力を与えてくださる方が、欠けておられないからである。

De Monogamia 14.10

10

Quamdiu causabimur carnem, quia dixit Dominus, Caro infirma (Matth., XXV, 1)? Sed praemisit et, Spiritus promptus; ut vincat spiritus carnem, ut cedat quod infirmum est fortiori.

PL 2, 950B

主が「肉は弱い」(マタイ25:1)と言われたからといって、我々はいつまで肉を口実にするのか。だが彼はまた、「霊は熱心である」とも先に言われた。霊が肉に勝ち、弱いものがより強いものに屈するためである。

De Monogamia 14.11

11

Nam et: Qui potest capere, capiat (Matth., XIX, 12), inquit; id est, qui non potest, discedat. Discessit et ille dives, qui non ceperat substantiae dividendae egenis praeceptum, et dimissus est sententiae suae a Domino (Matth., XIX, 16-22).

PL 2, 950B

実に彼は、「受け入れることのできる者は受け入れよ」(マタイ19:12)と言われた。すなわち、受け入れることのできない者は立ち去るがよい、ということである。あの富める者も立ち去った。彼は財産を貧しい者たちに分け与えよという命令を受け入れなかった者であり、主によって自分自身の判断に委ねられたのである(マタイ19:16-22)。

De Monogamia 14.12

12

Nec ideo duritia imputabitur Christo de arbitrii cujuscumque liberi vitio. Ecce, inquit, posui ante te bonum et malum (Deut., XXX, 15, Eccli., XV, 18); elige quod bonum est; si non potes, quia non vis ( posse enim te, si velis, ostendit, quia tuo arbitrio utrumque proposuit), discedas oportet ab eo, cujus non facis voluntatem.

PL 2, 950B

だからといって、頑なさは、いかなる自由意志の欠陥のゆえにせよ、キリストの責めに帰せられるものではない。「見よ、我は汝の前に善と悪とを置いた」と言われている(申命記30:15、集会の書15:18)。善いものを選べ。もし選べないなら——それはお前が欲しないからである。お前が欲しさえすればできることを、あの方は示しておられる。善も悪も、両方ともお前の自由意志に委ねられたのだから——、お前は、自分がその御旨を行わないその方のもとから、立ち去らねばならない。