De Monogamia 7.1
Post vetera exempla originalium personarum, aeque ad vetera transeamus instrumenta legalium Scripturarum, ut per ordinem de omni nostra paratura retractemus.
PL 2, 937B原初の人々の古い実例のあと、同じく古い、律法の聖典という証書へと移ろう。我々のすべての備えについて、順を追って検討し直すためである。
De Monogamia 7.2
Et quoniam quidam interdum nihil sibi dicunt esse cum lege, quam Christus non dissolvit, sed adimplevit, interdum quae volunt legis arripiunt; plane et nos sic dicimus decessisse legem, ut onera quidem ejus, quae secundum sententiam Apostolorum nec Patres sustinere voluerunt, concesserint; quae vero ad justitiam spectant, non tantum reservata permaneant, verum et ampliata: ut scilicet redundare possit justitia nostra super Scribarum et Pharisaeorum justitiam.
PL 2, 937Bある者たちは、あるときには律法とは何のかかわりもないと言い、あるときには望むところだけを律法から取り上げる。だがキリストは律法を廃棄したのではなく、成就したのである。確かに我々もまた、律法は退いたのだと、こう言う。すなわち、使徒たちの判断に従えば父祖たちでさえ担うことを望まなかったその重荷は、退いた。しかし正義にかかわる事柄は、保たれたまま留まるのみならず、いっそう増し加えられてもいる。それは、我々の正義が律法学者やファリサイ人の正義に勝って満ち溢れうるためである。
De Monogamia 7.3
Si justitio, utique et pudicitia. Si ergo, quoniam in lege praecipitur, ut quis fratris sui uxorem sine liberis defuncti in matrimonium adsumat, ad suscitandum fratri suo semen, idque saepius evenire in unam personam potest secundum callidam illam quaestionem Sadducaeorum, ideo et alias putant permissam frequentiam nuptiarum; intelligere debebunt primo rationem ipsius praecepti, et ita scient illam rationem jam cessantem ex eis esse quae evacuata sunt legis.
PL 2, 937Cもし正義においてそうであるならば、当然、貞潔においてもそうである。それゆえ、もし律法において、子のないまま死んだ兄弟の妻を娶り、その兄弟のために種を起こすことが命じられており——サドカイ人たちのあの狡猾な問いにあるとおり、これが一人の者に幾度も起こりうるがゆえに——それだから他の場合にも結婚を重ねることが許されているのだと考えるのならば、彼らはまずその戒めそのものの理由を理解すべきである。そうすれば、その理由が、すでに律法の空しくされたもののうちに数えられ、今は退いていることを知るであろう。
De Monogamia 7.4
Necessario succedendum erat in matrimonium fratris sine liberis defuncti. Primum, quia adhuc vetus illa benedictio decurrere habebat: Crescite et redundate (Gen. I, 28). Dehinc, quoniam patrum delicta etiam de filiis exigebantur.
PL 2, 937C子のないまま死んだ兄弟の婚姻を継ぐことは必要であった。第一に、かの古い祝福が、なお経過をたどるべきものであったからである——「増えよ、満ち溢れよ」(創世記1:28)。次に、父祖たちの罪が子らにまで問われたからである。
De Monogamia 7.5
Tertio, quoniam spadones et steriles ignominiosi habebantur. Itaque, ne proinde maledicti judicarentur, qui non naturae reatu, at mortis praeventu orbi decessissent, ideo illis ex suo genere vicaria, et quasi postuma soboles supparabatur.
PL 2, 937C第三に、宦官や不妊の者たちは不名誉とみなされていたからである。それゆえ、生まれつきの咎によってではなく、死に先んじられて子のないまま世を去った者たちが呪われた者と判じられぬよう、彼らのために、その血筋から代わりの、いわば死後の子孫が調え与えられたのである。
De Monogamia 7.6
At ubi et Crescite et redundate evacuavit extremitas temporum, inducente Apostolo (I Cor. VII, 29): Superest, ut et qui habent uxores, sic sint, ac si non habeant, quia tempus in collecto est (Jer. XXXI, 29); et: Desiit uva acerba, a patribus manducata, filiorum dentes obstupefacere: unusquisque enim in suo delicto morietur; et spadones non tantum ignominia caruerunt, verum et gratiam meruerunt, invitati in regna coelorum, sepulta lege succedendi in matrimonium fratris, contrarium ejus obtinuit non succedendi in matrimonium fratris.
PL 2, 938Aしかし、時の終極が「増えよ、満ち溢れよ」をも空しくしたとき——使徒がこう持ち出したのである(一コリント7:29)。「残るところは、妻を持つ者たちも、持たぬ者であるかのようであることである。時は切り詰められているからである」(エレミヤ31:29)。また、「父祖たちが食べた酸っぱい葡萄が、子らの歯を鈍らせることはもはやない。おのおの自分の罪によって死ぬのだからである」。そして、宦官たちは不名誉を免れただけでなく、恩寵にも与った——天の国々へと招かれて。兄弟の婚姻を継ぐという律法は葬られ、その反対、すなわち兄弟の婚姻を継がないことが、力を持つに至った。
De Monogamia 7.7
Et ita, ut praediximus, quod cessavit valere, cessante ratione, non potest alii argumentationem accommodare. Ergo non nubet defuncto viro uxor, fratri utique nuptura si nupserit.
PL 2, 938Aかくして、我々が先に述べたように、効力を失ったものは、その理由が失われた以上、他のことへ論拠を提供することはできない。それゆえ、夫を亡くした妻は嫁ぐことがない。もし嫁ぐならば、当然、兄弟に嫁ぐことになるからである。
De Monogamia 7.8
Omnes enim nos fratres sumus: et illa nuptura in Domino habet nubere, id est, non ethnico, sed fratri; quia et vetus lex adimit conjugium allophylorum.
PL 2, 938Bなぜなら我々はみな兄弟だからである。そして、かの女が嫁ぐとすれば、「主にあって」嫁がねばならない。すなわち異教徒にではなく、兄弟に。というのも、古い律法もまた、異民族との婚姻を取り去っているからである。
De Monogamia 7.9
Cum autem et in Levitico cautum sit: Quicumque sumpserit fratris uxorem, immunditia est, turpitudo, sine liberis morietur (Lev. XX, 31); sine dubio, dum ille prohibetur denuo nubere, et illa prohibetur, non habens nubere nisi fratri.
PL 2, 938Bしかし、レビ記にもこう戒められている——「兄弟の妻を娶る者はだれでも、それは汚れであり、恥辱である。彼は子のないまま死ぬであろう」(レビ記20:31)。疑いなく、彼が再び娶ることを禁じられている以上、かの女もまた禁じられている。兄弟のほかに嫁ぐ相手を持たないのだから。
De Monogamia 7.10
Quomodo ergo Apostolo conveniet et Legi, quam non in totum impugnat, cum ad epistolam ipsius venerimus, ostendetur. Interim quod pertineat ad Legem, magis nobis competunt argumentationes ejus. Denique prohibet eadem, sacerdotes denuo nubere (Lev. XXXI, 14).
PL 2, 938Bそれゆえ、これが使徒と、彼が全面的には攻撃していない律法とに、どのように適合するかは、彼の書簡に至ったときに示されるであろう。さしあたり律法に関するかぎり、その論拠はむしろ我々に適う。実に同じ律法は、祭司たちが再び娶ることを禁じている(レビ記31:14)。
De Monogamia 7.11
Filiam quoque sacerdotis jubet viduam vel ejectam, si semen non fuerit illi, in domum patris sui regredi, et de pane ejus ali.
PL 2, 938Bまた祭司の娘についても、やもめとなった場合、あるいは追い出された場合、もし彼女に種がなければ、父の家に戻り、その糧によって養われるよう命じている。
De Monogamia 7.12
Ideo, si semen non fuerit illi, non, ut si fuerit, denuo nubat: quanto magis enim non nubet, si filios habeat! sed ut, si habuerit, a filio potius alatur quam a patre, quo et filius praeceptum Dei exsequatur, Honora patrem et matrem (Lev. XXXI, 13).
PL 2, 938Cそれゆえ、「もし彼女に種がなければ」と言うのは、種があれば再び嫁ぐがよい、というためではない——子があるならばなおさら嫁がないはずだからである——そうではなく、子があるならば、父によってよりもむしろその子によって養われるためであり、それによってその子もまた神の戒め——「父と母とを敬え」——を果たすためである(レビ記31:13)。
De Monogamia 7.13
Nos autem Jesus summus sacerdos et magnus Patris, de suo vestiens (quia [Gal. III, 27] qui in Christo tinguuntur, Christum induerunt ), sacerdotes Deo Patri suo fecit secundum Joannem (Apoc. I, 6).
PL 2, 938Cしかし我々を、至高の祭司にして父の偉大な祭司であるイエスは、御自身のものを着せることによって——キリストにあって浸された者たちはキリストを着たのだから(ガラテア3:27)——ヨハネによれば、その父なる神への祭司とされたのである(黙示録1:6)。
De Monogamia 7.14
Nam et illum adolescentem festinantem ad exequias patris ideo revocat, ut ostendat sacerdotes nos vocari ab eo, quos lex vetabat parentum sepulturae adesse: Super omnem, inquit, animam defunctam sacerdos non introibit, et super patrem suum, et super matrem suam non contaminabitur (Lev. XXII, 13).
PL 2, 938C事実、彼は、父の葬儀へ急ぐあの若者を呼び戻した。それは、我々が彼によって祭司と呼ばれていることを示すためであった。律法は祭司たちが親の埋葬に立ち会うことを禁じていた——「祭司はいかなる死せる魂のところへも入ってはならない。自分の父の上にも、自分の母の上にも身を汚してはならない」と言われている(レビ記22:13)。
De Monogamia 7.15
Ergo et nos hoc interdictum observare debemus? non utique. Vivit enim unicus pater noster Deus, et mater Ecclesia; et neque ipsi mortui sumus, qui Deo vivimus; neque mortuos sepelimus, quia et illi vivunt in Christo.
PL 2, 938Dでは我々もまた、この禁令を守るべきであろうか。いや、当然そうではない。我々の唯一の父なる神は生きておられ、母なる教会も生きているからである。我々自身も、神に生きる者として死んではいない。また我々は死者たちを葬るのでもない。彼らもまたキリストのうちに生きているからである。
De Monogamia 7.16
Certe sacerdotes sumus a Christo vocati, monogamiae debitores ex pristina Dei lege, quae nos tunc in suis sacerdotibus prophetavit.
PL 2, 939A確かに我々はキリストによって召された祭司である。神の古き律法によって、一度の結婚への負い目を負う者たちであり、その律法はかつて、自らの祭司たちのうちに我々を予表していたのである。