テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Monogamia

Caput V 第V章

Tertullian · De Monogamia · PL 2, 935A · 13 sectiones

De Monogamia 5.1

1

Haec quantum ad primordiorum testimonium, et originis nostrae patrocinium, et divinae institutionis praejudicium.

PL 2, 935A

以上が、原初についての証言であり、我々の起源についての擁護であり、神の定めの先取りである。

De Monogamia 5.2

2

Quae utique lex est, non monumentum; quoniam si ita factum est a primordio, invenimus nos ad initium dirigi a Christo: sicut in quaestione repudii, dicens illud propter duritiam ipsorum a Moyse esse permissum, ab initio autem non ita fuisse, sine dubio ad initium revocat matrimonii individuitatem.

PL 2, 935A

これは当然、法であって、単なる記録ではない。もしそのように原初になされたのであれば、我々はキリストによって原初へ立ち返らされているのだと分かるからである。離縁についての問いにおいて、それがモーセによって彼らの心の頑なさゆえに許されたのであり、原初からはそうではなかった、と言われたのと同様、疑いなく〔キリストは〕婚姻の不可分性を原初へと呼び戻しているのである。

De Monogamia 5.3

3

Ideoque quos Deus ab initio conjunxit in unam carnem duos, hodie homo non separabit (Gen. II, 24).

PL 2, 935B

「ゆえに、神が原初において一つの肉へと結び合わせたその二人を、今日、人が引き離すことがあってはならない」(創世記2:24)。

De Monogamia 5.4

4

Dicit et Apostolus scribens ad Ephesios: Deum proposuisse in semetipso ad dispensationem adimpletionis temporum, ad caput, id est, ad initium reciprocare universa in Christo, quae sunt super coelos et super terras in ipso (Eph. I, 9, 10).

PL 2, 935B

使徒もまたエフェソ人への手紙の中でこう述べている。神は、時が満ちるという配剤のために、頭、すなわち原初へと、天の上にあるものも地の上にあるものも、万物をキリストにおいて立ち返らせることを、御自身のうちに定められた、と(エフェソ1:9-10)。

De Monogamia 5.5

5

Sic et duas Graeciae literas, summam et ultimam, sibi induit Dominus, initii et finis concurrentium in se figuras: uti quemadmodum a ad w usque volvitur, et rursus w ad a replicatur (Apocal. I, 8; XXII, 13), ita ostenderet in se esse et initii decursum ad finem, et finis recursum ad initium; ut omnis dispositio in eum desinens, per quem coepta est, per Sermonem scilicet Dei, qui caro factum est, proinde desinat quemadmodum et coepit.

PL 2, 935B

このようにして主は、ギリシア語の二つの文字、最初のものと最後のものとを身にまとわれた。すなわち原初と終わりとが御自身のうちで出会う象りである。アルファがオメガへと巡り、また再びオメガがアルファへと畳み返るように(黙示録1:8、22:13)、そのようにして御自身のうちに、原初の終わりへの歩みと、終わりの原初への立ち返りとが共にあることを示されたのである。それは、あらゆる配剤が、それによって始められた方——すなわち肉となられた神の言葉——のうちで終わるとき、始まったとおりに終わるようにするためである。

De Monogamia 5.6

6

Et adeo in Christo omnia revocantur ad initium, ut et fides reversa sit circumcisione ad integritatem carnis illius, sicut ab initio fuit; et libertas ciborum et sanguinis solius abstinentia sicut ab initio fuit: et matrimonii individuitas, sicut ab initio fuit, et repudii cohibitio, quod ab initio non fuit; et postremo totus homo in paradisum revocatur, ubi ab initio fuit Cur ergo vel monogamum illo non debeat Adam referre, qui non potest tam integrum praestare, quam inde missus est?

PL 2, 935C

キリストにおいては、万物がこれほどまでに原初へと呼び戻される。すなわち、信仰は割礼から立ち返って原初にあったとおりの肉の全さに至り、食物についての自由と血のみを控えることも原初にあったとおりであり、婚姻の不可分性も原初にあったとおりであり、離縁——それは原初にはなかったものである——の抑止もまたしかりであって、そして最後には、人はまるごと、原初にいたところの楽園へと呼び戻されるのである。それならば、そこから送り出されたときと同じほど全き者を差し出すことのできない者が、せめて一度の結婚をした者としてであれ、アダムをかの地へ連れ戻すべきではない、ということがどうしてあろうか。

De Monogamia 5.7

7

Quantum pertinet itaque ad initii restitutionem, id a te exigit et dispositionis et spei tuae ratio, quod ab initio fuit, secundum initium quod tibi et in Adam censetur, et in Noe recensetur. Elige in quo eorum initium tuum deputes.

PL 2, 935C

それゆえ、原初への回復に関するかぎり、配剤の理も、お前の希望の理も、それをお前に求める——原初にあったところのもの、すなわちアダムにおいてお前に数えられ、ノアにおいて再び数えられるその原初に従って。お前の原初をこの二人のいずれに帰するか、選ぶがよい。

De Monogamia 5.8

8

In ambobus te sibi monogamiae censura defendit. Sed et si initium transmittit ad finem, ut a ad w, quomodo finis remittit ad initium, ut w ad a, atque ita census noster transfertur in Christum, animalis in spiritalem, quia non primo quod spiritale est, sed quod animale, dehinc quod spiritale: proinde videamus, an idipsum debeas huic quoque censui secundo; an in eadem te forma esse conveniat, in qua novissimus quoque Adam, in qua et primus; quando novissimus Adam, id est Christus, innuptus in totum, quod etiam primus Adam ante exsilium.

PL 2, 935D

その双方において、一度の結婚という基準がお前を己のものとして擁護する。しかし、原初が終わりへと移りゆくのがアルファからオメガへと至るとおりであり、終わりが原初へと送り返されるのがオメガからアルファへと至るとおりであるように、我々の起源もまたキリストへと、すなわち魂的なものから霊的なものへと移される。なぜなら、最初にあるのは霊的なものではなく魂的なものであり、その後に霊的なものが来るからである。ならば、お前がこの第二の起源にも同じことを負うべきか、また、最後のアダムがあった同じ姿に、そして最初のアダムもあった同じ姿にお前もあることがふさわしいかどうかを、見てみようではないか。すなわち最後のアダム——キリスト——は全く娶らなかった。それは最初のアダムも追放される前はそうであったのと同じである。

De Monogamia 5.9

9

Sed donato infirmitati tuae carnis suae exemplo, perfectior Adam, id est Christus, eo quoque nomine perfectior qua integrior, volenti quidem tibi spado occurrit in carne; si vero non sufficis, monogamus occurrit in spiritu, unam habens Ecclesiam sponsam, secundum Adam et Evae figuram; quam Apostolus in illud magnum sacramentum interpretatur, in Christum et Ecclesiam, competisse carnali monogamiae per spiritalem.

PL 2, 936A

しかし、より完全なアダム、すなわちキリストは、お前の弱さのために己の肉の実例を与え——その点でもいっそう完全である、いっそう全きがゆえに——お前が望むならば、肉において宦官としてお前に出会う。だがもしお前がそれに堪えないならば、霊において一度の結婚をした者としてお前に出会う。すなわち、アダムとエバの型に従い、一人の教会を花嫁として持つのである。使徒はこれを、キリストと教会という、かの大いなる秘義と解釈し、霊における一度の結婚を通して肉における一度の結婚に対応させている。

De Monogamia 5.10

10

Vides igitur quemadmodum etiam in Christo novans censum, non possis eum sine monogamiae professione deferre, nisi carne sis quod spiritu ille est, licet et quod fuit in carne, aeque esse debueris. Sed adhuc nobis quaeramus aliquos originis principes.

PL 2, 936A

かくしてお前は見るであろう、キリストにおいて起源を新たにするときでさえ、一度の結婚の告白なしにはこの方を〔己の起源として〕申告することができないことを。お前が肉において、この方が霊においてあるとおりの者であるのでなければ、それはできない。もっとも、この方が肉においてあったとおりの者にも、お前は等しくあるべきであったのだが。しかしなお、我々は起源の主だった者たちを幾人か求めてみよう。

De Monogamia 5.11

11

Non placent enim quibusdam monogami parentes, Adam et Noe, fortasse nec Christus. Ab Abraham denique provocant, prohibiti patrem alium praeter Deum agnoscere. Sit nunc pater noster Abraham, sit et Paulus. In Evangelio, inquit, ego vos generavi (I Cor., IV, 16).

PL 2, 936B

ある者たちには、一度の結婚をした先祖たち、アダムとノア、そしておそらくキリストさえもが気に入らないのである。そこで彼らはついにアブラハムを引き合いに出す——神のほかに父を認めることは禁じられているというのに。今、アブラハムを我々の父としよう、パウロもまた父としよう。〔パウロは〕「私は福音によって汝らを生んだ」と言っている(一コリント4:16)。

De Monogamia 5.12

12

Etiam Abrahae te filium exhibe. Non enim passivus tibi census est in illo. Certum tempus est, quo tuus pater est.

PL 2, 936B

お前は、アブラハムに対しても自らを子として示すがよい。この人におけるお前の起源は、見境なく何にでも当てはまるものではないからである。彼がお前の父であるのは、定まった時においてである。

De Monogamia 5.13

13

Si enim ex fide filii deputamur Abrahae, ut Apostolus docet, dicens ad Galatas: Cognoscitis nempe, quia qui ex fide, isti sunt filii Abrahae (Gal. III, 7.); quando credidit Abraham Deo, et deputatum est ei in justitiam? Opinor, adhuc in monogamia, quia in circumcisione nondum.

PL 2, 936B

もし我々が、使徒がガラテア人に向けて「汝らは知っているはずである、信仰による者たち、これこそがアブラハムの子らである」(ガラテア3:7)と教えているとおり、信仰によってアブラハムの子らと数えられるのであれば——アブラハムが神を信じ、それが彼に義と数えられたのはいつのことであったか。思うに、なお一度の結婚のうちにあったときであり、割礼のうちにあったときではまだない。