テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Monogamia

Caput IV 第IV章

Tertullian · De Monogamia · PL 2, 934A · 12 sectiones

De Monogamia 4.1

1

Secedat nunc mentio Paracleti, ut nostri alicujus auctoris. Evolvamus communia instrumenta scripturarum pristinarum.

PL 2, 934A

さて、我々に固有のある創始者であるかのようなパラクレートスへの言及は、今はひとまず退けよう。古い諸書という共通の証書を繙こう。

De Monogamia 4.2

2

Hoc ipsum demonstratur a nobis, neque novam, neque extraneam esse monogamiae disciplinam, imo et antiquam, et propriam Christianorum; ut Paracletum restitutorem potius sentias ejus, quam institutorem.

PL 2, 934A

まさにこのことを我々は論証する。一度の結婚という規律は、新しいものでも異質なものでもなく、それどころか古く、キリスト教徒に固有のものである、ということを。それは、お前がパラクレートスを、この規律の創始者としてではなく、むしろ回復する者として受け取るためである。

De Monogamia 4.3

3

Quod pertineat ad antiquitatem, quae potest antiquior forma proferri, quam ipse sensus generis humani? Unam foeminam masculo Deus finxit, una costa ejus decerpta, et utique ex pluribus.

PL 2, 934B

古さに関して言えば、人類そのものの感覚よりも古い形が、ほかにあり得ようか。神は男に対して一人の女を形づくられた——彼のあばら骨の一本が取り去られたのであり、しかも当然、複数あるうちの一本からであった。

De Monogamia 4.4

4

Sed et in praefatione ipsius operis: Non est, inquit, bonum homini solum eum esse; faciamus adjutorium illi. Adjutores enim dixisset, si pluribus eum uxoribus destinasset. Adjecit et legem de futuro.

PL 2, 934B

しかもその御業の序において、こう言われている。「人にとって、その者が独りでいることは善くない。彼のために助けとなる者を造ろう」と。もし彼を複数の妻に定めていたのであれば、「助けとなる者たち」と複数で言われたはずである。神はまた、将来についての律法をも加えられた。

De Monogamia 4.5

5

Siquidem prophetice dictum est: Et erunt duo in carnem unam (Gen. II, 18, 24), non tres, neque plures. Caeterum, jam non duo, si plures. Stetit lex.

PL 2, 934B

すなわち、預言的にこう言われているからである。「二人は一つの肉となる」(創世記2:18,24)と。三人ではなく、それ以上でもない。そもそも、もし複数であれば、もはや二人ではなくなる。律法は確立された。

De Monogamia 4.6

6

Denique, perseveravit unio conjugii in auctoribus generis ad finem usque; non quia non erant foeminae aliae, sed quia ideo non erant, ne primitiae generis duplici matrimonio contaminarentur.

PL 2, 934B

実に、婚姻の結合は、人類の始祖たちにおいて最後まで持続した。それは他に女がいなかったからではなく、むしろ、人類の初穂が二重の婚姻によって汚されることのないよう、あえて他の女がいなかったからである。

De Monogamia 4.7

7

Alioquin, si Deus voluisset, esse potuissent: certe de filiarum suarum numerositate sumpsisset, non minus ex ossibus et ex carne sua habens Evam, si hoc pie fieret.

PL 2, 934C

そうでなければ、もし神が望まれたなら、他の女たちも存在し得たはずである。実際、神は彼〔アダム〕の娘たちの数の多さから、それを取ることもできたであろう——エバを彼自身の骨と肉から得られたのと同じように——もしそれが敬虔にかなうことであったならば。

De Monogamia 4.8

8

At ubi primum scelus, homicidium, in fratricidio dedicatum, tam dignum secundo loco scelus non fuit, quam duae nuptiae. Neque enim refert duas quis uxores singulas habuerit, an pariter singulae duas fecerint. Idem numerus conjunctorum et separatorum.

PL 2, 934C

しかし、最初の罪である殺人が兄弟殺しにおいて捧げられて後、第二の座にふさわしい罪として、二度の結婚ほどのものはなかった。というのも、一人が二人の妻を一人ずつ順に持ったのか、それとも二人の妻が同時に並んで二人となったのかは、問題ではないからである。共に結ばれていようと、時を隔てて離れていようと、数は同じなのである。

De Monogamia 4.9

9

Semel tamen vim passa institutio Dei per Lamech, constitit postea in finem usque gentis illius. Secundus Lamech nullus existit, quomodo duabus maritatus. Negat Scriptura quod non notat.

PL 2, 934C

とはいえ、神の定めはラメクによって一度だけ力ずくで破られたが、その後はかの一族の終わりに至るまで保たれた。二人の妻を娶ったような第二のラメクは存在しない。聖典は、記さないことによって否定するのである。

De Monogamia 4.10

10

Aliae diluvium iniquitates provocaverunt, semel defensae qualescumque fuerunt; non tamen septuagies septies, quod duo matrimonia meruerunt. Sed et reformatio secundi generis humani monogamia matre censetur. Iterum duo in unicis nuptiis.

PL 2, 934C

洪水を引き起こしたのは、他の様々な不義であった。それらがいかなるものであれ、報いを受けたのは一度きりであって、二つの婚姻が値したような七十七倍ではなかった。しかも、第二の人類が作り直されるにあたっても、その起源は一度だけ嫁いだ母に数えられている。ふたたび、一度限りの結婚における二人である。

De Monogamia 4.11

11

Etiam in ipsis animalibus monogamia recognoscitur, ne vel bestiae de moechia nascerentur. Ex omnibus, inquit, bestiis, ex omni carne, duo induces in arcam, ut vivant tecum masculus et foemina.

PL 2, 935A

動物たち自身においてすら、一度の結婚が認められる。獣でさえ姦淫から生まれることのないようにである。「あらゆる獣から、あらゆる肉なるものから、お前は二つずつ、すなわち雄と雌とを箱舟に入れ、お前と共に生きるようにせよ」と言われている。

De Monogamia 4.12

12

Erunt de animalibus volatilibus secundum genus, et de omnibus serpentibus terrae, secundum genus ipsorum, duo ex omnibus introibunt ad te masculus et foemina. Eadem forma et septena ex binis adlegi mandat ex masculo et foemina, uno et una. Quod amplius dicam? Immundis quoque alitibus cum binis foeminis introire non licuit.

PL 2, 935A

「翼ある生き物からはその種類に従って、地を這うすべてのものからもその種類に従って、それぞれ二つずつ、雄と雌とがお前のもとに入るであろう」と。同じ仕方で、七つがいずつ選び出すようにも命じている、雄と雌、一つと一つとで。これ以上何を言おうか。汚れた鳥たちでさえ、二羽の雌を伴って入ることは許されなかったのである。