De Monogamia 1.1
Haeretici nuptias auferunt, Psychici ingerunt. Illi nec semel, isti non semel nubunt. Quid agis, lex Creatoris?
PL 2, 930B異端者は結婚を取り上げ、プシュキコイ(魂的な者たち)は押しつける。前者は一度も娶らず、後者は一度では娶らない。創造者の律法よ、お前は何をしているのか。
De Monogamia 1.2
Inter alienos spadones et aurigas tuos tantumdem quereris de domestico obsequio, quantum de fastidio extraneo; proinde et te laedunt qui abutuntur, quemadmodum qui non utuntur.
PL 2, 930C他人の宦官たちと、お前自身の御者たちとのあいだで、お前は身内における服従についても、外部の者の嫌悪についても、同じだけ嘆いている。したがって、濫用する者たちも、用いない者たちも、等しくお前を傷つけるのである。
De Monogamia 1.3
Verum neque continentia ejusmodi laudanda, quia haeretica est; neque licentia defendenda, quia psychica est. Illa blasphemat, ista luxuriat. Illa destruit nuptiarum Deum, ista confundit.
PL 2, 931Aしかし、この種の節制は称賛されるべきではない、異端のものだからである。放縦も擁護されるべきではない、プシュキコイのものだからである。前者は冒瀆し、後者は淫らにふける。前者は結婚の神を破壊し、後者はこれをかき乱す。
De Monogamia 1.4
Penes nos autem, quos spirituales merito dici facit agnitio spiritalium charismatum, continentia tam religiosa est, quam licentia verecunda, quandoquidem ambae cum Creatore sunt. Continentia legem nuptiarum honorat, licentia temperat.
PL 2, 931Aしかし、霊の賜物を認めることによって当然にも「霊的な者たち」と呼ばれるにふさわしいものとされている我々のもとでは、節制は敬虔であり、放縦は慎み深い。両者とも創造者と共にあるからである。節制は結婚の律法を尊び、放縦はこれを節する。
De Monogamia 1.5
Illa non cogitur; ista regitur. Illa arbitrium habet, haec modum. Unum matrimonium novimus, sicut unum Deum. Magis honorem refert lex nuptiarum, ubi habet et pudorem. Sed Psychicis non recipientibus spiritum, ea quae sunt spiritus non placent.
PL 2, 931A前者は強いられることがなく、後者は治められている。前者は自由な決定を持ち、後者は節度を持つ。我々は、唯一の神を知るように、唯一の婚姻を知っている。結婚の律法は、それが慎みをも保っているところで、いっそう大きな誉れをもたらす。しかしプシュキコイは霊を受け入れないので、霊に属する事柄は彼らの気に入らない。
De Monogamia 1.6
Ita, dum quae sunt spiritus non placent, ea quae sunt carnis placebunt, ut contraria spiritui. Caro, inquit, adversus spiritum concupiscit, et spiritus adversus carnem (Gal., V, 17). Quid autem concupiscet caro, quam quae magis carnis sunt?
PL 2, 931Aかくして、霊に属する事柄が気に入らない間は、肉に属する事柄が、霊に逆らうものとして気に入るであろう。「肉は霊に逆らって欲し、霊は肉に逆らって欲する」(ガラテヤ5:17)と言われている。しかし肉は、肉に属することがら以上に何を欲するというのか。
De Monogamia 1.7
Propter quod et in primordio extranea spiritus facta est: Non, inquit (Gen., VI, 3), permanebit spiritus meus in istis hominibus in aevum, eo quod caro sint.
PL 2, 931Bそれゆえにこそ、はじめに肉は霊とは無縁のものとされたのである。「私の霊は、この人間たちのうちにとこしえに留まることはない、彼らが肉であるゆえに」(創世記6:3)と言われている。