テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Monogamia

Caput XII 第XII章

Tertullian · De Monogamia · PL 2, 947A · 10 sectiones

De Monogamia 12.1

1

Audi et subtilissimam e contrario argumentationem. Adeo, inquiunt, permisit Apostolus iterare connubium, ut solos qui sunt in clero, monogamiae jugo adstrinxerit: quod enim quibusdam praescribit, id non omnibus praescribit.

PL 2, 947A

耳を傾けよ、反対の側からの実に巧妙な論法にも。使徒は結婚をくり返すことをこれほどまでに許したのだ、聖職者の中にある者だけを一度の結婚という軛につないだほどに、と彼らは言う。彼が或る者たちに定めることは、すべての者に定めることではないのだから、と。

De Monogamia 12.2

2

Numquid ergo et quod omnibus praecipit, solis episcopis non praescribit; si quod episcopis praescribit, non et omnibus praecipit? An ideo omnibus, quia et episcopis? et ideo episcopis, quia et omnibus? Unde enim episcopi et clerus? nonne de omnibus?

PL 2, 947A

では、すべての者に命じることを、監督だけには定めていないというのか——監督に定めることを、すべての者には命じていないのだとすれば。あるいは、監督にも当てはまるがゆえにすべての者に当てはまるのか、すべての者に当てはまるがゆえに監督にも当てはまるのか。監督や聖職者団は、そもそもどこから出るのか。すべての者の中からではないか。

De Monogamia 12.3

3

Si non omnes monogamiae tenentur unde monogami in clerum? An ordo aliqui seorsum debebit institui monogamorum, de quo adlectio fiat in clerum?

PL 2, 947A

すべての者が一度の結婚に縛られているのでなければ、一度だけ娶った者たちはどこから聖職者団に入るのか。それとも、一度だけ娶った者たちだけの特別な位が別に立てられ、そこから聖職者団への選任がなされるべきだというのか。

De Monogamia 12.4

4

Sed cum extollimur et inflamur adversus clerum, tunc unum omnes sumus; tunc omnes sacerdotes; quia sacerdotes nos Deo et Patri fecit (Apocal., I, 6, V, 10): cum ad peraequationem disciplinae sacerdotalis provocamur, deponimus infulas, et impares sumus: De ecclesiasticis ordinibus agebatur, quales ordinari oporteret.

PL 2, 947B

しかし我々が聖職者団に対して高ぶり、思い上がるときには、そのときは皆が一つであり、皆が祭司である。神と父とに対して我々を祭司としてくださったからである(黙示録1:6、5:10)。だが祭司の規律における均等を求められると、我々は祭司のしるしを脱ぎ、対等でなくなる。論じられていたのは教会の諸位についてであり、どのような者たちが叙任されるべきかということであった。

De Monogamia 12.5

5

Oportebat igitur omnem communis disciplinae formam sua fronte proponi, edictum quodammodo futurum universis in praeceptione, quo magis sciret plebs eum ordinem sibi observandum, qui faceret praepositos, et ne vel ipse honor aliquid sibi ad licentiam, quasi de privilegio loci blandiretur.

PL 2, 947B

そこで、共通の規律のあり方はすべて、その前面に掲げられているべきであった。いわば万人への命令となるべき布告として。それは民が、指導者たちを立てるあの秩序を自分も守るべきことをいっそうよく知るためであり、またその名誉そのものが、地位の特権であるかのように、放縦へ向けて自らにへつらうことのないためであった。

De Monogamia 12.6

6

Prospiciebat Spiritus Sanctus dicturos quosdam, «Omnia licent episcopis;» sicut ille vester Uthinensis nec Scantiniam timuit. Quot enim et digami praesident apud vos, insultantes utique Apostolo, certe non erubescentes, cum haec sub illis leguntur!

PL 2, 947B

聖なる霊は、ある者たちが「監督には何でも許される」と言うようになることを予見しておられた。ちょうど諸君のあのウティナの者が、スカンティニア法さえ恐れなかったように。実に、諸君のもとでは幾人の二度娶った者が首座に着いていることか。使徒を侮辱しながら、しかもこれらの言葉が彼らのもとで読まれているというのに、恥じ入りもせずに。

De Monogamia 12.7

7

Age jam, qui putas exceptionem monogamiae de episcopis factam, recede et a reliquis titulis disciplinae, qui cum monogamia episcopis adscribuntur.

PL 2, 947C

さて、監督について一度の結婚の例外が定められたと思うお前は、規律の他の項目からも退くがよい。それらもまた一度の結婚とともに監督に書きつけられているのだから。

De Monogamia 12.8

8

Noli esse irreprehensibilis, sobrius, bene moratus, hospitalis, docibilis; quin vero et vino deditus, et manu promptus ad caedendum, et pugnax , et pecuniae amans, et domum non regens, nec filiorum curans disciplinam, sed nec ab extraneis bonam famam sectans (I Tim. III, 2, seqq.).

PL 2, 948A

非難されるところのない者、慎み深い者、品行のよい者、もてなし好きな者、教えることのできる者であることをやめよ。それどころか、酒におぼれる者、手を上げて打つことに逸る者、争いを好む者、金銭を愛する者、家を治めない者、子供たちの規律を顧みない者、外部の者たちからの良い評判すら求めない者であるがよい(一テモテ3:2以下)。

De Monogamia 12.9

9

Si enim suam habent episcopi legem circa monogamiam, etiam caetera quae monogamiae accedere oportebit, episcopis erunt scripta. Laicis vero, queis monogamia non convenit, caetera quoque aliena sunt. Evasisti, Psychice, si velis, vincula disciplinae totius.

PL 2, 948A

もし監督が一度の結婚に関して自分だけの法を持つのであれば、一度の結婚に付け加わるべき他の事柄もまた、監督のために書かれたものとなろう。だが一度の結婚がふさわしくない平信徒には、他の事柄もまた無縁である。プシュキコスよ、お前は望むなら、規律全体の鎖から逃れたことになる。

De Monogamia 12.10

10

Praescribe constanter non omnibus praecipi, quae quibusdam sint praecepta; aut si caetera quidem communia sunt, monogamia vero solis episcopis imposita est, numquid illi soli christiani pronuntiandi, in quos tota disciplina collata est?

PL 2, 948A

一貫して抗弁するがよい、或る者たちに命じられたことが、すべての者に命じられているのではない、と。あるいは、他の事柄は共通のものであるが、一度の結婚だけが監督にのみ課せられているのであれば、規律のすべてを託されたその者たちだけが、キリスト教徒と呼ばれるべきなのか。