テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Jejuniis adversus Psychicos

Caput IX 第IX章

Tertullian · De Jejuniis adversus Psychicos · PL 2, 964B · 15 sectiones

De Jejuniis adversus Psychicos 9.1

1

Principalis haec species in castigatione victus, potest jam de inferioribus quoque abstinentiae operationibus praejudicare, ut et ipsis pro modo utilibus aut necessariis. Nam exceptio eduliorum quorumdam, portionale jejunium est.

PL 2, 964B

食事の節制におけるこの主要な種類は、それより下位の禁欲の働きについても、それ相応に有益あるいは必要なものとして、あらかじめ判断する根拠となりうる。というのも、ある種の食物を除くことは、部分的な断食だからである。

De Jejuniis adversus Psychicos 9.2

2

Inspiciamus igitur et xerophagiarum novitatem aut vanitatem, si non et in his tam antiquissimae quam efficacissimae religionis operatio est.

PL 2, 964B

それゆえ我々は、クセロファギアの新しさあるいは空しさを検討しよう。これらの中にも、この上なく古く、かつこの上なく効力ある信仰の働きがあるのではないかを見るためである。

De Jejuniis adversus Psychicos 9.3

3

Redeo ad Danielem et fratres ejus leguminum pabulum, et aquae potum ferculis et oenophoris regiis praeferentes, atque exinde formosiores, ne qui de specie quoque corpusculi metuat; caeterum spiritu insuper cultos.

PL 2, 964B

私はダニエルとその兄弟たちに立ち返る。彼らは王の食膳と酒器よりも豆類の糧と水の飲み物を選び取り、それによってなお美しくなった——肉体の見栄えについても誰も恐れることのないように——そのうえ霊においてもいっそう磨かれていた。

De Jejuniis adversus Psychicos 9.4

4

Dedit enim Deus adolescentulis scientiam et intelligentiam in omni litteratura, et Danieli in omni verbo, et in somniis, et in omni sophia (Dan. I, 17) qua hoc ipsum quoque saperet, quibus modis de Deo impetraretur agnitio sacramentorum.

PL 2, 964B

神はこれらの若者たちに、あらゆる文学における知識と理解とを与え、ダニエルにはあらゆる言葉と夢と、あらゆる知恵とを与えたからである(ダニエル1:17)。これによって彼は、いかなる仕方で神から秘義の認識を得られるかをも悟ることができた。

De Jejuniis adversus Psychicos 9.5

5

Anno denique tertio Cyri regis Persarum, cum in recogitatum incidisset visionis, aliam formam humiliationis prospexit.

PL 2, 964C

そしてまた、ペルシア王キュロスの治世第三年、彼は幻の思い返しに至ったとき、別の形の謙りを見出した。

De Jejuniis adversus Psychicos 9.6

6

In illis, inquit, diebus, ego Daniel eram lugens, per tres hebdomadas, panem suavem non edi, caro et vinum non introierunt in os meum, oleo unctus non sum, donec consummarentur tres hebdomades, quibus transactis angelus emissus est taliter adloquens: Daniel, homo es miserabilis; ne timueris, quoniam ex die prima qua dedisti animam tuam recogitatui et humiliationi coram Deo, exauditum est verbum tuum, et ego introivi verbo tuo.

PL 2, 964C

「その日々に」と彼は言う、「私ダニエルは喪に服しており、三週間のあいだ、心地よいパンを食べず、肉も酒も私の口に入らず、油を塗ることもしなかった。三週間が満ちるまでそうしていたが、三週間が過ぎたとき、天使が遣わされ、こう語りかけた。『ダニエルよ、お前は憐れまれる者である。恐れるな。お前が神の御前で、思い返しと謙りとにお前の魂を与えたその最初の日から、お前の言葉は聞き入れられた。そして私はお前の言葉によって来たのである』」。

De Jejuniis adversus Psychicos 9.7

7

Ita xerophagiarum miseratio et humiliatio metum expellunt, et aures Dei advertunt, et occultorum compotes faciunt.

PL 2, 964C

かくして、クセロファギアによる憐れみと謙りとは、恐れを追い払い、神の耳をこちらに向けさせ、隠された事柄にあずからせるのである。

De Jejuniis adversus Psychicos 9.8

8

Revertor etiam ad Heliam, cum corvi illum pane et carne saturare consuessent, cur postmodum apud Bersabee Judaeae excitato ei de somno quidam ille angelus sine dubio panem solum et aquam obtulit? defecerant corvi qui eum liberalius pascerent? an difficile angelo fuerat aliquem alicunde de convivio regis ministrum eum instructissimo ferculo raptum ad Heliam transferre; sicut Danieli in lacum leonum esurienti prandium metentium exhibitum est?

PL 2, 965A

私はまたエリヤに立ち返る。烏がパンと肉とをもって彼を満たすのを常としていたのに、なぜのちにユダヤのベエルシェバのそばで、眠りから起こされた彼に、かの天使はただパンと水だけを差し出したのか。彼をもっと豊かに養うはずの烏たちが尽きてしまったのか。それとも、王の饗宴からしもべの一人をどこからか、この上なく整えられた食膳ごと奪い取ってエリヤのもとへ運ばせることが、天使にとって難しかったのか——ちょうど、獅子の穴で飢えていたダニエルに、刈り入れをする者たちの昼食が届けられたように。

De Jejuniis adversus Psychicos 9.9

9

Sed constitui oportebat exemplum docens in tempore pressurae, et persecutionis, et cujuscumque circumstantiae, xerophagiis esse vivendum.

PL 2, 965A

しかし、抑圧の時、迫害の時、あるいはいかなる境遇にあっても、クセロファギアによって生きるべきことを教える実例が、定められる必要があったのである。

De Jejuniis adversus Psychicos 9.10

10

Tali victu David exomologesin suam expressit, cinerem quidem edens velut panem, id est, panem velut cinerem aridum et sordidum, potum vero fletu miscens, utique pro vino. (Ps. CI, 10) Habet enim et abstinentia vini suos titulos, quae et Samuelem Deo voverat, et Aaronem consecrarat.

PL 2, 965A

このような食によって、ダビデも自らの告白を言い表した。灰をパンのように食べた、すなわちパンを、乾いて汚れた灰のように食べたということであり、飲み物には涙を混ぜた、それも酒の代わりにである(詩篇101:10)。というのも、酒を断つことにもまたそれ固有の栄誉があり、それがサムエルを神に誓われた者とし、アロンを神に献げられた者としたのである。

De Jejuniis adversus Psychicos 9.11

11

Nam de Samuele mater. Et vinum, inquit, et ebriamen nonbibet (I Reg. I, 15): talis enim et ipsa Deum orabat.

PL 2, 965B

サムエルについては、その母がこう言っている。「彼は酒も強い酒も飲まないでしょう」(一サムエル1:15)。彼女自身もまた、そのようにして神に祈っていたからである。

De Jejuniis adversus Psychicos 9.12

12

Et Dominus ad Aaron: Vinum et siceram non bibetis, tu et filii tui post te , si quando ingrediemini tabernaculum, vel ascendetis ad altare, et non moriemini. Adeo morientur qui non sobrii in Ecclesia ministraverint.

PL 2, 965B

主はアロンに向かってこう言われた。「汝と、汝の後に続く子らとは、幕屋に入るとき、あるいは祭壇に上るときには、酒も強い酒も飲んではならない。そうすれば汝らは死ぬことがない」。かくして、素面ならず教会にて仕える者たちは死ぬことになるのである。

De Jejuniis adversus Psychicos 9.13

13

Sic et Israeli proximo exprobrat: Et potum dabatis sanctificatis meis vinum. Et haec autem strictura potus xerophagiae portio est.

PL 2, 965B

同様に、最も近しいイスラエルに対しても、こう咎めている。「汝らはわが聖別された者たちに酒を飲ませた」。そしてこの飲むことの制限もまた、クセロファギアの一部なのである。

De Jejuniis adversus Psychicos 9.14

14

Quanquam ubi abstinentia vini aut a Deo exigitur, aut ab homine vovetur, illic intelligatur etiam pabuli pressura formam praestruens potui. Qualis enim esus, talis et potus. Verisimile non est, ut quis dimidiam gulam Deo immolet, aquis sobrius, et cibis ebrius.

PL 2, 965B

とはいえ、酒を断つことが神によって求められるにせよ、人によって誓願されるにせよ、そこには食物の抑制もまた、飲むことのための型を先立って形作るものとして理解されるべきである。食のあり方がどのようであれば、飲むこともまたそのようであるからである。ある者が水には素面でありながら食には酔いしれて、大食の半分だけを神に捧げるということは、ありそうにないことである。

De Jejuniis adversus Psychicos 9.15

15

An autem et Apostolus xerophagias norit, qui majora celebraverat, sitim et famem et multa jejunia, qui ebrietates et commessationes recusaverat, vel de discipulo Timotheo argumenti satis est, quem propter stomachum et assiduas imbecillitates modico vino monens uti, quo ille non ex institutione, sed ex devotione abstinebat (caeterum, stomacho magis consuetudo prodesset) hoc ipso abstinentiam vini dignam Deo suasit, quam ex necessitate dissuasit (Cf. Levit. X, 9; Amos. XV, 13; II Cor. XI, 27; Rom. XIII, 13; Tim. V, 23).

PL 2, 965C

しかし、使徒もまたクセロファギアを知っていたかどうかについては——渇きと飢えと多くの断食というより大きなことをすでに実践し、酩酊と饗宴とを拒んでいた彼のことだから——弟子テモテのことだけでも十分な論拠となる。すなわち、使徒は胃と絶えざる病弱のゆえに少量の酒を用いるよう彼に勧めた。テモテはそれを、定めによってではなく神への献身から断っていたのである(もっとも、胃にはむしろ慣れのほうが益になったであろうが)。まさにこのことによって使徒は、必要のゆえに思いとどまらせたその酒断ちを、神にふさわしいものとして勧めたことになるのである(レビ10:9、アモス15:13、二コリント11:27、ローマ13:13、テモテ5:23参照)。