テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Jejuniis adversus Psychicos

Caput IV 第IV章

Tertullian · De Jejuniis adversus Psychicos · PL 2, 958C · 6 sectiones

De Jejuniis adversus Psychicos 4.1

1

Haec ratio servabatur apud Providentiam Dei, pro temporibus omnia modulantis, ne quis ex diverso ad dejiciendam propositionem nostram, Cur ergo, dicat, non statim Deus aliquam victus constituit castigationem, quinimo et auxit permissionem?

PL 2, 958C

この理法は、あらゆる事柄を時に応じて調べ整えられる神の摂理のもとに保たれていた。それは、誰かがこれとは逆に、我々の主張を覆そうとして、「それならば、なぜ神は直ちに食についての何らかの制限を定めず、それどころか許容をさらに広げさえしたのか」と言うことのないようにするためである。

De Jejuniis adversus Psychicos 4.2

2

Nam in primordio quidem herbidum solummodo et arboreum homini pabulum addixerat: Ecce dedi vobis omne foenum sementivum seminans semen quod est super terram; et omne lignum quod habet in semetipso fructum seminis sementivi vobis erit in escam (Gen. IX, 29).

PL 2, 958C

というのも、神は初めのうちは、草木のみを人の糧として定めておられたからである。「見よ、私は地の上にあるすべての、種をつける草と、それ自体のうちに種のある実をつけるすべての木とを汝らに与えた。それは汝らの食物となるであろう」(創世記9:29)。

De Jejuniis adversus Psychicos 4.3

3

Postea vero ad Noe enumerata subjectione omnium bestiarum terrae, et volatilium coeli, et moventium in terra, et piscium maris, et omnis viventis; Erunt, inquit, vobis in escam, velut olera foeni dedi vobis universa; verum carnem in sanguine animae suae non editis; (Gen. IX, 2) nam et hoc ipso quod eam solam carnem esui eximit, cujus anima non per sanguinem effunditur, omnis reliquae carnis usum concessisse manifestum est.

PL 2, 959A

しかし後になって、ノアに対して、地のすべての獣、空の鳥、地を這うもの、海の魚、そしてすべての生き物の服従が数え上げられたとき、こう仰せられた。「これらは汝らの食物となるであろう。青草を与えたのと同じように、私は汝らにすべてのものを与えた。ただし、その魂の血のうちにある肉を、汝らは食べてはならない」(創世記9:2)。まさにこのこと、すなわちその魂が血によって注ぎ出されない肉だけを食用から除外しているというこの事実によって、そのほかのすべての肉の使用を許しておられることは明らかである。

De Jejuniis adversus Psychicos 4.4

4

Ad haec respondemus, non competisse onerari hominem aliqua adhuc abstinentiae lege, qui cum maxime tam levem interdictionem, unius scilicet pomi, tolerare non potuit; remissum itaque illum libertate ipsa corroborandum.

PL 2, 959A

これに対して我々はこう答える。人は、ほかならぬそのとき、ただ一つの果実という、これほど軽い禁令でさえ耐えることができなかったのだから、なおも何らかの、食を断つ法を負わされることはふさわしくなかったのだ、と。それゆえ彼は、まさにその自由そのものによって強められるべく、緩められたのである。

De Jejuniis adversus Psychicos 4.5

5

Aeque post diluvium in reformatione generis humani, suffecisse unam interim legem a sanguine abstinendi, permisso usu caeterorum.

PL 2, 959B

同様に、大洪水の後、人類が改めて形づくられるにあたっても、血を断つというただ一つの法で、さしあたり十分であった。そのほかのものの使用は許されていたのである。

De Jejuniis adversus Psychicos 4.6

6

Jam enim judicium Dominus ostenderat per diluvium; adhuc etiam comminatus fuerat per exquisitionem sanguinis de manu fratris, et de manu bestiae. (Gen. IX, 5) Omnis itaque justitiam judicii praeministrans, materiam libertatis emisit, per veniam supparans disciplinam; permittens omnia, ut demeret quidam; plus exacturus, si plus commisisset; abstinentiam imperaturus, cum indulgentiam praemisisset; quo magis, ut diximus, primordiale delictum expiaretur majoris abstinentiae operatione, in majoris licentiae occasione.

PL 2, 959B

すでに主は大洪水によって裁きを示しておられたのであり、さらにまた、兄弟の手からも獣の手からも血を求め糺すと威嚇してもおられた(創世記9:5)。かくして、裁きの正義をことごとくあらかじめ備えつつ、主は自由の材料を差し出された。赦しによって規律を下支えしながら、すべてを許しつつ、そこから幾らかを取り去るためであった。もし人がより多く犯すならば、より多くを要求されるであろうし、あらかじめ寛容を差し出しておられたからこそ、食を断つことをも命じられるであろう。それはなおのこと、すでに述べたとおり、より大きな許容の与えられた機会において、より大きく食を断つ働きによって、根源の罪が贖われるためであった。