De Jejuniis adversus Psychicos 10.1
Aeque stationes nostras, ut indignas; quasdam vero et in serum constitutas, novitatis nomine incusant, hoc quoque munus et ex arbitrio obeundum esse dicentes, et non ultra nonam detinendum, de suo scilicet more.
PL 2, 966A同様に、彼らは我々の駐屯を、ふさわしからぬものとして、また、ある駐屯は遅くまで定められているとして、新しさという名のもとに非難する。この務めもまた任意によって果たされるべきものであり、第九時を越えて留まるべきではないと言うのである——なるほど、彼ら自身の慣習に従ってのことだ。
De Jejuniis adversus Psychicos 10.2
Sed quod pertineat ad interdictionis quaestionem, semel pro omnibus caussis respondebo. Nunc ad proprium hujus speciei articulum, de modo temporis dico, de ipsis prius expostulandum, unde hanc formam nova dirimendis stationibus praescribant.
PL 2, 966Aしかし禁止という論点に関わることについては、一度ですべての場合について答えることにしよう。今はこの種類に固有の論点、すなわち時間の程度について語る。まず彼らに問いただすべきは、駐屯を打ち切るこの新しい型を、どこから抗弁として持ち出しているのかということである。
De Jejuniis adversus Psychicos 10.3
Si, quia Petrus, et qui cum eo, ad horam nonam orationis templum introgressi leguntur, quis mihi probabit illos ea die statione functos, ut horam nonam ad clausulam et expunctionem stationis interpretetur?
PL 2, 966Aもし、ペトロと彼と共にいた者たちが、祈りのために第九時に神殿に入ったと読まれているからといって、誰が私に、彼らがその日駐屯を務めていたのだと、そして第九時を駐屯の締めくくりと終結として解すべきなのだと、証明してくれるだろうか。
De Jejuniis adversus Psychicos 10.4
Atqui facilius invenias Petrum hora sexta capiendi cibi caussa, prius in superiora ad orandum ascendisse, quo magis sexta diei finiri officio huic possit, quae illud absolutura post orationem videbatur.
PL 2, 966Bしかしむしろ、ペトロが第六時に食事を取るために、まずその前に祈るために屋上へ上ったのだと見出す方がたやすい。そうであれば、この務めにとって一日が終わるのはむしろ第六時だ、ということになりえよう。祈りののちにこの務めを果たし終えると見えたのは、その第六時だったのだから。
De Jejuniis adversus Psychicos 10.5
Porro, cum in eodem commentario Lucae, et tertia hora orationis demonstretur, sub qua Spiritu Sancto initiati, pro ebriis habebantur; et sexta, qua Petrus ascendit in superiora; et nona, qua templum sunt introgressi, cur non intelligamus salva plane indifferentia semper et ubique et omni tempore orandi, tamen tres istas horas ut insigniores in rebus humanis, quae diem distribuunt, quae negotia distinguunt, quae publice resonant, ita et solemniores fuisse in orationibus divinis?
PL 2, 966Bさらに、同じルカの記述のうちに、第三時にも祈りが示されており、その時刻に聖なる霊の手ほどきを受けた者たちが酔った者と見なされたこと、また第六時には、ペトロが屋上へ上ったこと、そして第九時には、彼らが神殿に入ったことが示されているのであるから——いつでも、どこでも、あらゆる時に祈るという無差別が確かに損なわれないままに——なぜ我々は、人間の事柄において一日を区分し、仕事を分かち、公に鳴り響くゆえに際立っているこれら三つの時刻が、神への祈りにおいても同様にいっそう厳粛な時であったと理解しないのであろうか。
De Jejuniis adversus Psychicos 10.6
Quod etiam suadet Danielis quoque argumentum ter die orantis, utique per aliquarum horarum exceptionem, non aliarum autem quam insigniorum, exinde Apostolicorum, tertiae, sextae, nonae.
PL 2, 966Cこのことは、一日に三度祈ったダニエルの論証によってもまた示唆される。それは、ある特定の時刻を選んでのことであり、それも際立った時刻、すなわち後に使徒たちの時刻ともなった第三時、第六時、第九時をおいて他にないのである。
De Jejuniis adversus Psychicos 10.7
Hinc itaque et Petrum dicam ex vetere potius usu nonam observasse, tertio orantem supremae orationis munere.
PL 2, 966Cしたがって私は、ペトロもまた、むしろ古くからの慣習に従って第九時を守っていたのであり、三度目に、最後の祈りの務めをもって祈っていたのだと言おう。
De Jejuniis adversus Psychicos 10.8
Haec autem propter illos, qui se putant ex forma Petri agere, quam ignorant; non quasi respuamus nonam, cui et quarta sabbati, et sexta plurimum fungimur: sed quia eorum quae ex traditione observantur, tanto magis dignam rationem afferre debemus, quanto carent Scripturae auctoritate, donec aliquo coelesti charismate aut confirmentur, aut corrigantur.
PL 2, 966Cしかしこれを述べるのは、自分たちがペトロの型に従って行動していると思い込みながら、実はそれを知らない者たちのためである。我々が第九時を退けているわけではない。週の第四日と第六日には、たいていこの時刻に我々は務めを果たしているのである。ただ、伝承によって守られている事柄については、それが聖典の権威を欠くだけにいっそう、何らかの天よりの賜物によって確証されるか正されるかするまで、それにふさわしい理由を示さねばならないからである。
De Jejuniis adversus Psychicos 10.9
Et si qua, inquit, ignoratis, Dominus vobis revelabit (Phil. III, 15). Itaque, seposito confirmatore omnium istorum Paracleto, duce universae veritatis, an indignior apud vos ratio afferatur in nonam observandi requiro, ut etiam Petro ea ratio deputanda sit, si statione tunc functus est.
PL 2, 967A「もし汝らが何かを知らずにいるなら、主はそれを汝らに啓示されるであろう」(フィリピ3:15)。したがって、これらすべての事柄を確証する者であるパラクレートス、全き真理の導き手を措くとしても、諸君のもとで第九時まで守ることについて、これよりふさわしからぬ理由が持ち出されているであろうか、と私は問いたい。もしペトロがそのとき駐屯を務めていたのであれば、その理由はペトロにも当てはめられるべきである。
De Jejuniis adversus Psychicos 10.10
Venit enim de exitu Domini, quem etsi semper commemorari oportet sine differentia horarum, impressius tamen tum ei secundum ipsum stationis vocabulum addicimur: nam et milites nunquam immemores sacramenti, magis stationibus parent.
PL 2, 967Aというのも、それは主の最期に由来するからである。それは時刻の区別なく常に記念されるべきものではあるが、しかし駐屯という語そのものに従って、そのときにこそいっそう強く我々はそれに捧げられているのである。兵士たちも、誓約を決して忘れることはないが、駐屯の任にあるときにはいっそう従うものだからである。
De Jejuniis adversus Psychicos 10.11
Itaque in eam usque horam celebranda pressura est, in qua a sexta contenebratus orbis defuncto domino lugubre fecit officium, ut tunc et nos revertamur ad jucunditatem, cum et mundus recepit claritatem.
PL 2, 967Aしたがって、主が息を引き取られたとき、第六時から闇に包まれた世界が喪の務めを果たしたその時刻に至るまで、この抑圧は執り行われるべきである。そうして、世界が輝きを取り戻したときにこそ、我々もまた喜びへと立ち返るのである。
De Jejuniis adversus Psychicos 10.12
Hoc si magis ad religionem sapit christianam, dum magis Christi gloriam celebrat, possum aeque serae stationis ex eodem rei ordine statum figere, ut jejunemus ad serum, exspectantes tempus Dominicae sepulturae cum Joseph postulatum detulit corpus, et condidit.
PL 2, 967Bもしこのことが、キリストの栄光をいっそう称えることによって、キリスト教の信仰によりふさわしいと感じられるのであれば、私は同じ事の順序から、遅い駐屯という定めをも同様に定めることができる。すなわち、ヨセフが願い出て御遺体を運び下ろし、これを葬った、主の埋葬の時を待ちながら、遅くまで断食するということである。
De Jejuniis adversus Psychicos 10.13
Inde et irreligiosum est ante famulorum carnem refrigerare, quam domini. Sed hoc ex argumentationum provocatione commiserim, conjecturas conjecturis, et tamen puto fidelioribus, repercutiens. Videamus an aliquid tale nobis de vetustatibus quoque patrocinetur.
PL 2, 967Bそれゆえ、主の肉よりも先にしもべたちの肉を安らわせることは、不信心なことでもある。しかし、このことは論証の挑発から言ったまでのことであり、私は推測に推測を、それも私が思うにはより信頼に足る推測を、打ち返しているにすぎない。このような何かが、古き時代からも我々に助けとなるかどうかを見てみよう。
De Jejuniis adversus Psychicos 10.14
In Exodo, habitus ille Moysis adversus Amalech orationibus praeliantis usque in occasum perseverans, nonne statio fuit sera? Jesum Nave debellantem Amorrhaeos, prandisse illa die existimamus, qua ipsis elementis stationem imperavit?
PL 2, 967B出エジプト記において、アマレクに対して祈りをもって戦い、日没まで持ちこたえたあのモーセの姿勢は、遅い駐屯ではなかったか。アモリ人を征服したヨシュアが、もろもろの元素そのものに駐屯を命じたその日に、食事をしたと我々は考えるだろうか。
De Jejuniis adversus Psychicos 10.15
Stetit sol in Gabaon, et luna in Aialon: stetit sol et luna instructione, donec ultus est populus de inimicis suis; et stetit sol medio coelo, et non accedebat in occasum, et in finem diei unius.
PL 2, 967C「太陽はギベオンにとどまり、月はアヤロンにとどまった。太陽と月とは整然ととどまり、民がその敵に報復を果たすまでそうしていた。そして太陽は中天にとどまり、沈もうとはせず、一日の終わりに至るまでそうであった」。
De Jejuniis adversus Psychicos 10.16
Non fuit dies talis retro et in novissimo, utique tam prolixus; ut, inquit, exaudiret Deus hominem, parem scilicet solis, instantem tamdiu in officio, stationem etiam sera longiorem.
PL 2, 967C「このような日は、かつても、のちにもなかった」——当然、これほどまでに長い日はということである。「神が人間を聞き入れられるためであった」と〔聖書は〕言う。すなわち、太陽に等しい者、それほど長くその務めに立ち続けた人間を、である。それは遅い駐屯よりもなお長い駐屯であった。
De Jejuniis adversus Psychicos 10.17
Certe Saul et ipse in praelio constitutus, manifeste munus istud indixit (I Reg, XIV, 24): Maledictus homo qui ederit panem ad vesperam usque dum ulciscur de inimico meo; et non gustavit totus populus ejus, et tota terra non prandebat .
PL 2, 967C確かに、サウル自身も戦いのさなかにあって、明らかにこの務めを命じた(一サムエル14:24)。「わが敵に報復するまで、夕方までにパンを食べる者は呪われよ」。そして彼の民全体は何も味わわず、地の全土は食事をしなかった。
De Jejuniis adversus Psychicos 10.18
Tantam autem Deus praestitit auctoritatem edicto stationis illius, ut Jonathan filius Saulis, quanquam ignarus jejunationis in serum definitae gustum mellis admiserat, et sorte mox de delicto sit traductus, et vix per precem populi periculo exemptus, gulae enim, licet simplicis, reus fuerat.
PL 2, 968Aしかし神は、この駐屯の布告にこれほどの権威を与えられたので、サウルの子ヨナタンは、遅くまでと定められた断食を知らなかったにもかかわらず蜜を少し味わってしまい、間もなくくじによってその罪をさらされ、民の嘆願によってかろうじて危難を免れた。たとえ素朴なものであったにせよ、彼は大食の被告であったからである。
De Jejuniis adversus Psychicos 10.19
Sed et Daniel, anno primo regis Darii, cum jejunans in sacco et cinere exomologesin Deo ageret, et adhuc, inquit, loquente me in oratione, ecce vir quem videram in somnis initio, velociter volans adpropinquavit mihi quasi hora vespertini sacrificii. Haec erit statio sera, quae ad vesperam jejunans, pinguiorem orationem Deo immolat.
PL 2, 968Aまた、ダニエルもダリウス王の元年、粗布と灰のうちに断食して神への告白を行っていたとき、「なおも私が祈りのうちに語っている間に」と彼は言う、「見よ、はじめに夢のうちに見たあの人が、速やかに飛んで、夕べの生贄の時刻ごろに私に近づいた」。これこそが遅い駐屯というものであろう。夕べまで断食して、より肥えた祈りを神に生贄として捧げるのである。