De Jejuniis adversus Psychicos 1.1
Mirarer Psychicos si sola luxuria tenderentur, qua saepius nubunt; et non etiam ingluvie lacerarentur, qua jejunia oderunt, monstrum scilicet haberetur libido sine gula, cum duo haec tam unita atque concreta sint, ut si disjungi omnino potuissent, ipsi prius ventri pudenda non adhaererent.
PL 2, 953Bもしプシュキコイ(魂的な者たち)が放蕩だけに張り詰めているのであれば――それゆえ彼らはしばしば娶るのだが――そしてまた貪食にも引き裂かれていないのであれば――それゆえ彼らは断食を憎むのだが――私は驚くことだろう。大食を伴わぬ情欲などは、まさに怪物とみなされるはずである。この二つはこれほど固く結びつき、渾然一体となっているので、もしこれらを全く切り離すことができたのだとすれば、そもそも恥部が腹そのものにまず隣り合ってはいなかったであろう。
De Jejuniis adversus Psychicos 1.2
Specta corpus, et una regio est. Denique pro dispositione membrorum, ordo vitiorum; prior venter, et statim caetera saginae substructa lascivia est. Per edacitatem salacitas transit.
PL 2, 953B肉体を見よ、そこは一つの領域である。実に、肢体の配置に応じて、悪徳の順序もある。腹が先にあり、そしてただちに、そのほかの部分は、肥やしの下に据えられた淫らさである。食い気を通って色気は伝わってゆく。
De Jejuniis adversus Psychicos 1.3
Agnosco igitur animalem fidem studio carnis qua tota constat, tam multivorantiae quam multinubentiae pronam; ut merito spiritalem disciplinam pro substantia aemulam, in hac quoque specie continentiae accuset, proinde gulae frenos induentem per nullas interdum vel seras vel aridas escas, quemadmodum et libidini per unicas nuptias.
PL 2, 953Cかくして私は認める――魂的な信仰は、それを丸ごと成り立たせている肉への熱心のゆえに、多食にも多婚にも等しく傾いている、と。それゆえ、この信仰が霊的な規律を、実体のゆえに自らと張り合うものとして、この節制という点でも当然にも咎めるのである。霊的な規律は、時にはいかなる食事も取らず、あるいは遅らせ、あるいは乾いた食物のみとすることで大食に手綱をかけ、それはちょうど、ただ一度の結婚によって情欲に手綱をかけるのと同じである。
De Jejuniis adversus Psychicos 1.4
Piget jam cum talibus congredi, pudet et jam de eis altercari, quorum nec defensio verecunda est. Quomodo enim protegam castitatem et sobrietatem sine taxatione adversariorum? Quinam isti sint semel nominabo exteriores et interiores botuli Psychicorum.
PL 2, 954Bこのような者たちと渡り合うのはもはや億劫であり、彼らについて言い争うのも恥ずかしい。その弁明さえもはや慎み深いものではないのだから。敵対する者どもを咎めることなしに、どうして貞潔と節制を守ることができようか。これらが何者であるか、私は一度きり名指ししよう――外も内も腸詰めのような、プシュキコイどもである。
De Jejuniis adversus Psychicos 1.5
Hi Paracleto controversiam faciunt; propter hoc novae prophetiae recusantur: non quod alium Deum praedicent Montanus et Priscilla et Maximilla, nec quod Jesum Christum solvant (I Joan. IV, 3), nec quod aliquam fidei aut spei regulam evertant; sed quod plane doceant saepius jejunare, quam nubere.
PL 2, 954B彼らはパラクレートスに争いを挑む。それゆえに新しい預言は拒まれる。モンタヌスとプリスキラとマクシミラが、別の神を宣べ伝えているからでも、イエス・キリストを解消しているからでもなく(一ヨハネ4:3)、信仰や希望のいかなる規範をも覆しているからでもなく、ただ、娶るよりもしばしば断食すべきだと明らかに教えているから、というだけの理由による。
De Jejuniis adversus Psychicos 1.6
De modo quidem nubendi jam edidimus monogamiae defensionem. Nunc de castigatione victus, secunda, vel magis prima continentiae pugna est.
PL 2, 954B婚姻のあり方については、我々はすでに一度の結婚の弁明を世に出した。今は食事の抑制についてであるが、これは節制の第二の、いやむしろ第一の戦いなのである。
De Jejuniis adversus Psychicos 1.7
Arguunt nos, quod jejunia propria custodiamus; quod stationes plerumque in vesperam producamus; quod etiam xerophagias observemus, siccantes cibum ab omni carne, et omni jurulentia, et uvidioribus quibusque pomis, ne quid vinositatis vel edamus vel potemus; lavacri quoque abstinentiam, congruentem arido victui.
PL 2, 954C彼らは我々を非難する――我々が独自の断食を守っていること、駐屯をしばしば夕刻にまで延ばしていること、また、あらゆる肉、あらゆる汁物、そして水気の多い果物からも食物を乾かして、酒気を帯びたものを一切食べも飲みもしないという、クセロファギア(乾いた食物だけの日)を守っていることを。さらに、乾いた食事にふさわしく、湯浴みをも断っていることを。
De Jejuniis adversus Psychicos 1.8
Novitatem igitur abjectant, de cujus inlicito praescribant, aut haeresim judicandam, si humana praesumptio est, aut pseudoprophetiam pronuntiandam, si spiritalis indictio est, dum quaqua ex parte anathema audiamus, qui aliter adnuntiamus (Gal. I, 8).
PL 2, 955Aかくして彼らはこの新奇さを斥け、その不法性について抗弁する――もしこれが人間の思い込みであるなら異端と判じられるべきであり、もしこれが霊的な布告であるなら偽預言と宣告されるべきである、と。そうして我々は、いずれの側から見ても、異なる仕方で告げ知らせる者は呪われよ、との言葉を聞かされるのである(ガラテヤ1:8)。