テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Jejuniis adversus Psychicos

Caput XIII 第XIII章

Tertullian · De Jejuniis adversus Psychicos · PL 2, 971B · 12 sectiones

De Jejuniis adversus Psychicos 13.1

1

Ecce enim convenio vos et praeter Pascha jejunantes, citra illos dies quibus ablatus est sponsus, et stationum semijejunia interponentes, et vero interdum pane et aqua victitantes, ut cuique visum est; denique respondetis haec ex arbitrio agenda, non ex imperio.

PL 2, 971B

見よ、私は諸君を問いただす——過越のほかにも断食する者たちよ、花婿が取り去られたあの日々を除いてもなお、である。駐屯の半断食を差し挟み、時にはまさしくパンと水だけで過ごすことも、各々の思うところに従ってしている。だが結局、諸君はこれらのことは意志によってなすべきものであり、命令によるものではないと答えるのだ。

De Jejuniis adversus Psychicos 13.2

2

Movistis igitur gradum excedendo traditionem, cum quae non sint constituta obitis. Quale est autem ut tuo arbitrio permittas quod imperio Dei non das? plus humanae licebit voluntati quam divinae potestati?

PL 2, 971B

かくして諸君は、伝承を踏み越えることによって、立場を動かしてしまった。定められていないことを行っているのだから。だが、自らの意志には許すものを、神の命令には与えぬとは、どういうことか。神の権力よりも、人間の意志の方によりいっそう多くが許されるというのか。

De Jejuniis adversus Psychicos 13.3

3

Ego me saeculo, non Deo liberum memini: sic mecum est ultro officium facere Domino, sicut indicere illius est; non tantum obsequi ei debeo, sed et adulari; illud enim imperio ejus, hoc arbitrio meo praesto.

PL 2, 971C

私は、自分が世に対しては自由であっても、神に対しては自由でないことを覚えている。それゆえ、主のために務めを進んで果たすことは私の側にあり、それを命じることは主の側にある。私は主に従うだけでなく、なお進んでへつらうべきでもある。前者は主の命令によって、後者は私自身の意志によって差し出すものだからである。

De Jejuniis adversus Psychicos 13.4

4

Bene autem quod et episcopi universae plebi mandare jejunia assolent; non dico de industria stipium conferendarum, ut vestrae capturae est; sed interdum et ex aliqua sollicitudinis ecclesiasticae caussa.

PL 2, 972A

だが、司教たちもまた全会衆に断食を命じるのを常としているのは、よいことである。私が言っているのは、諸君の稼ぎ口であるような、献金を集めるための計算ずくの断食のことではない。時には教会の憂慮すべき何らかの事情によることもある、というのである。

De Jejuniis adversus Psychicos 13.5

5

Itaque si et ex hominis edicto, et in unum omnes ταπεινοφρονησιν agitatis, quomodo in nobis ipsam quoque unitatem jejunationum et xerophagiarum et stationum denotatis? nisi forte in senatus consulta, et in principum mandata coïtionibus opposita delinquimus.

PL 2, 972A

それゆえ、人間の布告によってすら、諸君はみな一つとなって謙遜を実践しているというのに、どうして我々における、断食とクセロファギアと駐屯というまさにその一致を非難するのか。まさか、集会を禁じる元老院決議や皇帝の命令に、我々が背いているとでもいうのでなければ。

De Jejuniis adversus Psychicos 13.6

6

Spiritus Sanctus, cum in quibus vellet terris, et per quos vellet praedicaret, ex providentia imminentium, sive ecclesiasticarum tentationum, sive mundialium plagarum, qua paracletus, id est advocatus, ad exorandum judicem, hujusmodi officiorum remedia mandabat.

PL 2, 972A

聖なる霊は、その望む地において、その望む者たちを通して宣べ伝えるとき、迫りくるもの——教会への試練であれ、世の災いであれ——を予見しつつ、パラクレートスとして、すなわち弁護者として、裁き主をなだめるべく、この種の務めという処方を命じたのである。

De Jejuniis adversus Psychicos 13.7

7

Puta nunc ad exercendam sobrietatis et abstinentiae disciplinam; hunc qui recipimus, necessario etiam quae tunc constituit observamus.

PL 2, 972B

たとえば今、節制と禁欲の規律を鍛えるためであったとしよう。この方を受け入れる我々は、その時に定めたことをも必然的に守るのである。

De Jejuniis adversus Psychicos 13.8

8

Adspice ad Judaïcos fastos, et invenies nihil novum: si quae patribus sunt praecepta, omnis deinceps posteritas haereditaria religione custodit.

PL 2, 972B

ユダヤの暦を見るがよい、そこには何一つ新しいものを見出さないだろう。父祖たちに命じられたことは何であれ、それ以後のすべての子孫が、受け継いだ信仰によって守り続けているのである。

De Jejuniis adversus Psychicos 13.9

9

Aguntur praeterea per Graecias illa certis in locis concilia ex universis ecclesiis per quae et altiora quaeque in commune tractantur, et ipsa repraesentatio totius nominis christiani magna veneratione celebratur.

PL 2, 972B

さらに、ギリシアの各地では、あらゆる教会からの、かの会議が定められた場所で開かれる。それを通じて、より重い事柄も共同で扱われ、キリスト教徒という名の全体を代表するその集いそのものが、大いなる崇敬をもって執り行われるのである。

De Jejuniis adversus Psychicos 13.10

10

Et hoc quam dignum fide auspicante congregari undique ad Christum! Vide quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum (Ps. CII); hoc tu psallere non facile nosti, nisi quo tempore cum compluribus coenas.

PL 2, 972B

信仰を吉兆として、あらゆる方角からキリストのもとへ集うとは、何と尊いことか。「見よ、兄弟たちが一つに住まうことは、何と善く、何と喜ばしいことか」(詩篇102)。お前はこれを歌うすべを、大勢と共に食卓を囲むとき以外には、たやすく知らないのだが。

De Jejuniis adversus Psychicos 13.11

11

Conventus autem illi stationibus prius et jejunationibus operati; dolere cum dolentibus, et ita demum congaudere gaudentibus norunt.

PL 2, 972B

だが、駐屯と断食によってあらかじめ整えられたその集いは、悲しむ者と共に悲しみ、そうしてはじめて、喜ぶ者と共に喜ぶすべを知っているのである。

De Jejuniis adversus Psychicos 13.12

12

Si et ista solemnia quibus tunc praesens patrocinatus est sermo, nos quoque in diversis provinciis fungimur in spiritu invicem repraesentati, lex est sacramenti.

PL 2, 972C

もし、その折に臨んでいた言葉が擁護したこれらの厳粛な定めを、我々もまた諸々の属州において、互いに霊において代表し合いながら執り行っているのだとすれば、それは秘義の法である。