テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Jejuniis adversus Psychicos

Caput VIII 第VIII章

Tertullian · De Jejuniis adversus Psychicos · PL 2, 963B · 6 sectiones

De Jejuniis adversus Psychicos 8.1

1

Reddimus et caetera, ad nova enim nunc documenta properamus: in limine Evangelii (Luc. II, 37), Anna prophetis filia Phanuelis, quae infantem Dominum et agnovit, et multa super eo praedicavit exspectantibus redemptionem Israelis, post egregium titulum veteris univirae viduitatis, jejuniorum quoque testimonio augetur, ostendens in quibus officiis assideri Ecclesiae debeat, et a nullis magis intelligi Christum, quam semel nuptis, saepe jejunis.

PL 2, 963B

その他についても我々は返答を果たそう。今は新たな証例へと急ぐからである。福音の初めにおいて(ルカ2:37)、パヌエルの娘である女預言者アンナは、幼子であった主を認め、イスラエルの贖いを待ち望む人々に彼について多くを宣べ伝えたが、一度だけ嫁いだ古き寡婦という卓越した名誉に加えて、断食の証しによってもその名を高められている。これは、いかなる務めによって教会に仕えるべきかを示し、また、一度だけ嫁ぎ、しばしば断食する者たちにまさってキリストを理解する者はいないことを示すものである。

De Jejuniis adversus Psychicos 8.2

2

Ipse mox Dominus baptisma suum, et in suo omnium, jejuniis dedicavit, habens efficere panes ex lapidibus, etiam Jordanem vino fortasse manare, si ita vorator et potator fuisset.

PL 2, 963C

主御自身もまた、間もなく、御自分の洗礼を——そしてそれによってすべての人の洗礼をも——断食によって捧げられた。石からパンを作ることもでき、もし大食らいの大酒飲みであったなら、ヨルダン川さえも酒に変えて流れさせることもできたはずであるのに。

De Jejuniis adversus Psychicos 8.3

3

Imo novum hominem in veteris suggillationem virtute fastidiendi cibi initiabat. ut eum diabolo rursus per escam tentare quaerenti, fortiorem fame tota ostentaret. Praestituit exinde jejuniis legem sine tristitia transigendis. Cur enim triste quod salutare?

PL 2, 963C

それどころか、主は古き人間を辱めるべく、食を厭う徳によって新しき人間を入門させていた。それは、再び食物によって誘惑しようと狙う悪魔に対して、その新しき人間を、飢えのすべてにまさって強い者として見せつけるためである。そこから主は、悲しみなく果たされるべき断食の法を定めた。救いとなるものが、どうして悲しいことであろうか。

De Jejuniis adversus Psychicos 8.4

4

Docuit etiam adversus diriora daemonia jejuniis praeliandum. Quid enim mirum, si eadem operatione spiritus iniquus educitur, qua sanctus inducitur?

PL 2, 964A

主はまた、より恐るべき悪霊に対しては断食をもって戦うべきことを教えた。聖なる霊が招き入れられるのと同じ働きによって不義の霊が追い出されるとしても、何の不思議があろうか。

De Jejuniis adversus Psychicos 8.5

5

Denique, ut in centurionem Cornelium, necdum tinctum, dignatio Spiritus sancti cum charismate insuper prophetiae festinasset, jejunia ejus legimus exaudita.

PL 2, 964A

実に、百人隊長コルネリウスにおいて、彼がいまだ浸礼を受けていなかったにもかかわらず、聖なる霊の眷顧が預言の賜物までも添えて速やかに下ったとき、我々は彼の断食が聞き入れられたことを読むのである。

De Jejuniis adversus Psychicos 8.6

6

Puto autem, et Apostolus in secunda Corinthiorum inter labores suos et pericula et incommoda post famem ac sitim, jejunia quoque plurima enumerat (II Cor. XI, 27).

PL 2, 964A

また、使徒もコリント人への第二の書簡において、自らの労苦や危難や難儀のうちに、飢えと渇きに続けて、数多くの断食をも数え上げていると私は思う(二コリント11:27)。