テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Jejuniis adversus Psychicos

Caput XV 第XV章

Tertullian · De Jejuniis adversus Psychicos · PL 2, 974A · 12 sectiones

De Jejuniis adversus Psychicos 15.1

1

Reprobat etiam illos qui jubebant cibis abstinere, sed de providentia Spiritus Sancti, praedamnans jam haereticos perpetuam abstinentiam praecepturos ad destruenda et despicienda opera Creatoris: quales inveniam apud Marcionem, apud Tatianum, apud Jovem, hodiernum de Pythagora haereticum, non apud Paracletum.

PL 2, 974A

使徒はまた、食物を断つよう命じていた者たちをも斥ける。だがそれは聖なる霊の先見に基づくことであって、創造主の御業を打ち壊し、見下すために終生の禁欲を命じるであろう異端者たちを、すでに予め断罪しているのである。そうした異端者は、マルキオンのもとに、タティアヌスのもとに、ピュタゴラスに発する今日の異端者ヨウィスのもとに見出すのであって、パラクレートスのもとにではない。

De Jejuniis adversus Psychicos 15.2

2

Quantula est enim apud nos interdictio ciborum? duas in anno hebdomadas xerophagiarum, nec totas, exceptis scilicet sabbatis et dominicis offerimus Deo; abstinentes ab eis, quae non rejicimus, sed differimus.

PL 2, 974A

我々のもとでの食物の禁制など、いかにささやかなものであることか。年にわずか二週間、それも全部ではなく——安息日と主の日は当然除いて——クセロファギアを神に捧げているにすぎない。それらを断つとはいえ、拒んでいるのではなく、先延ばしにしているのである。

De Jejuniis adversus Psychicos 15.3

3

Atquin ad Romanos scribens, vos nunc compungit detrectatores hujus officii: Ne propter pabulum solveritis, inquit, opus Dei. Quod opus? de quo ait: Bonum est carnem non edere, et vinum non potare. Nam qui in istis servit, placabilis et propitiabilis Deo nostro est.

PL 2, 974A

しかるに、ローマ人へ書き送りながら、使徒は今この務めを軽んじる諸君を刺し貫く。「食物のために神の御業を壊すな」と彼は言う。その御業とは何か。彼はこう述べている——「肉を食べず、酒を飲まぬのはよいことである」。「なぜなら、これらのことにおいて仕える者は、我々の神に受け入れられ、喜ばれる者だからである」。

De Jejuniis adversus Psychicos 15.4

4

Quidam credit omnia munducauda esse, quidam autem infirmus olera vescitur; qui manducat, ne nullificet non manducantem. Tu quis es, qui alienum servum judicas?

PL 2, 975A

「ある者は、すべてのものを食べてよいと信じ、ある者は弱くて青物だけを食べる。食べる者は、食べない者を無きものとしてはならない。汝は何者であって、他人の僕を裁くのか。」

De Jejuniis adversus Psychicos 15.5

5

Et qui manducat, et qui non manducat, Deo agit gratias. (Rom. XIV, 2, et seqq.) Cum autem humano arbitrio vetet controversiam fieri, quanto magis divino!

PL 2, 975A

「食べる者も、食べない者も、神に感謝を捧げる」(ローマ14:2以下)。だが、人間の意志にかかわることについてすら争いが起こるのを禁じているのであれば、まして神の定めにかかわることについては、なおのことである。

De Jejuniis adversus Psychicos 15.6

6

Ita sciebat quosdam castigatores et interdictores victus incusare, qui ex fastidio, non qui ex officio abstinerent; probare vero qui in honorem, non qui in convitium Creatoris.

PL 2, 975A

かくして彼は、食を戒め禁じる者たちのうち、務めゆえにではなく嫌悪ゆえに断つ者たちを咎めるすべを心得ていた。そして、創造主を辱めるためにではなく、創造主への敬意ゆえに断つ者たちをこそ是認していたのである。

De Jejuniis adversus Psychicos 15.7

7

Et si claves macelli tibi tradidit, permittens esui omnia ad constituendam idolothytorum exceptionem, non tamen in macello regnum Dei inclusit.

PL 2, 975A

仮に彼がお前に食料市場の鍵を委ね、偶像に献げられたものという例外を定めるために、あらゆるものを食してよいと許したのだとしても、それでも神の国を食料市場の中に閉じ込めたわけではない。

De Jejuniis adversus Psychicos 15.8

8

Nec enim, inquit, esus aut potus est Dei regnum, et, Esca nos Deo non commendat; non ut de arida dictum putes, sed potius de uncta et accurata.

PL 2, 975B

「食べることも飲むことも神の国ではない」と彼は言い、また「食物は我々を神に取り持つものではない」とも言う。これは乾いた食について言われたとお前が思うべきではなく、むしろ脂の乗った念入りな食についてのことだと解すべきである。

De Jejuniis adversus Psychicos 15.9

9

Siquidem subjiciens, nec si manducaverimus, abundabimus ; nec si non manducaverimus, deficiemus; tibi magis insonat, qui abundare te existimas, si edas, et deficere si non edas, et ideo ista detractas.

PL 2, 975B

というのも、彼は続けて「食べたからとて豊かになるわけではなく、食べなかったからとて乏しくなるわけでもない」と付け加えているからである。これはむしろお前にこそ響く言葉である——食べれば豊かになり、食べなければ乏しくなると考え、それゆえにこれらのことを貶しているのはお前なのだから。

De Jejuniis adversus Psychicos 15.10

10

Dominum quoque quam indigne ad tuam libidinem interpretaris passim manducantem et bibentem, sed puto quod etiam jejunarit, qui beatos, non saturatos, sed esurientes et sitientes, pronuntiarit; qui escam profitebatur, non quam discipuli existimarant, sed paterni operis perfectionem, docens operari escam, quae permanet in vitam aeternam; in ordinaria etiam oratione panem mandans postulandum, non et attalicas divitias.

PL 2, 975B

お前は主のことさえも、お前自身の情欲に合わせて、所かまわず食べたり飲んだりする方であるかのように、実にふさわしからぬ仕方で解釈している。だが私は、主もまた断食したのだと思う——満腹した者たちではなく、飢え渇く者たちをこそ幸いと宣言した方だからである。主は御自分の食物について、弟子たちが思っていたようなものではなく、父の御業の完成そのものであると言い表し、永遠の生命に至るまで残る食物のために働くことを教えられた。日々定まった祈りにおいてさえ、パンを求めるようにと命じたのであって、アッタロスの富を求めよとは命じなかったのである。

De Jejuniis adversus Psychicos 15.11

11

Sic et Esaias, non negavit Deum elegisse jejunium, sed quale non elegerit, enumeravit. In diebus enim, inquit (Is., LVIII, 3), jejuniorum vestrorum inveniuntur voluptates vestrae, et omnes subjectos vobis succutitis, aut convitia et lites jejunatis, et caeditis pugnis: non tale jejunium ego elegi; sed quale subjecit, et subjiciendo non abstulit, sed confirmavit.

PL 2, 975C

同様にイザヤも、神が断食を選んだことを否定したのではなく、どのような断食を選ばなかったかを数え上げたのである。「汝らの断食の日には、汝らの快楽が見出され、汝らは己に従う者たちをことごとく踏みつけ、あるいは口論と争いのうちに断食し、拳で打ち合っている。私はそのような断食を選んだのではない」と彼は言う(イザヤ58:3)。だが彼は、どのような断食を選んだかを付け加えたのであって、付け加えることによって断食を取り除いたのではなく、かえって確かなものとしたのである。

De Jejuniis adversus Psychicos 15.12

12

Nam etsi mavult opera justitiae, non tamen sine sacrificio; quod est anima conflictata jejuniis.

PL 2, 975C

というのも、たとえ彼が正義の行いをこそ望むとしても、それは生贄なしにというわけではない。その生贄とは、断食によって責めさいなまれた魂のことである。