テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Jejuniis adversus Psychicos

Caput XI 第XI章

Tertullian · De Jejuniis adversus Psychicos · PL 2, 968B · 11 sectiones

De Jejuniis adversus Psychicos 11.1

1

Omnia autem ista credo ignota eis, qui ad nostra turbantur, aut sola forsitan lectione, non etiam intentione comperta, secundum majorem vim imperitorum, apud gloriosissimam scilicet multitudinem Psychicorum.

PL 2, 968B

だがこれらすべてのことは、我々の側のことに心を騒がせる者たちには、おそらく知られていないのであろう。あるいは、ただ読んだだけで、意図までは汲み取られていないのかもしれない——無知な者たちの力の方が勝っているからで、すなわちあの、いとも輝かしいプシュキコイの群衆にあってはそうなのである。

De Jejuniis adversus Psychicos 11.2

2

Propterea per singulas direximus species jejunationum, xerophagiarum, stationum, ut dum recensemus secundum utriusque Testamenti paraturam, quantum proficiant recusati, vel recisi, vel retardati pabuli officia, eos retundamus qui haec velut vacantia infirmant.

PL 2, 968B

それゆえ我々は、断食、クセロファギア、駐屯のそれぞれの種類を一つ一つ辿ってきた。それは、両約の備えに従って、拒まれた、あるいは切り詰められた、あるいは先延ばしにされた食の務めがどれほど益となるかを検討しつつ、これらを空しいものであるかのように貶める者たちを打ち破るためである。

De Jejuniis adversus Psychicos 11.3

3

Item dum pariter ostendimus quo semper in ordine fuerint religionis, eos revincamus qui haec ut nova accusant; nec novum enim quod semper, nec vacuum quod utile.

PL 2, 968B

また同様に、これらが宗教の秩序の中につねに位置を占めてきたことを示しつつ、これらを新奇なものとして非難する者たちを論破する。つねにあったものは新しいものではなく、益あるものは空しいものではないからである。

De Jejuniis adversus Psychicos 11.4

4

Sed et illud in medio est, quaedam ex his officiis a Deo homini imperata, legem constituisse; quaedam ab homine Deo oblata, votum expunxisse; tamen et votum, cum a Deo acceptatum est, legem in posterum facit, per auctoritatem acceptatoris, exinde enim faciendum mandavit, qui factum comprobavit.

PL 2, 968B

だが、こういうことも問題の半ばにある。これらの務めのうち、あるものは神から人に命じられたものであって、法を成り立たせている。あるものは人から神へ捧げられたものであって、誓願を果たしている。とはいえ誓願であっても、神に受け入れられたときには、それ以後は法となる——受け入れた者の権威によってである。なされたことを是認した者は、その時から、それがなされるべきことを命じたことになるからである。

De Jejuniis adversus Psychicos 11.5

5

Itaque et hic in alia specie altercatio diversae partis obducitur, cum dicunt, aut pseudoprophetia est si spiritalis vox solemnia ista constituit; aut haeresis, si humana praesumptio adinvenit.

PL 2, 968C

かくしてここでも、別の形をとって、相手方の論争が持ち出される。彼らは言う——霊的な声がこれらの厳粛な定めを設けたのならば偽預言であり、人間の思い込みが考え出したのならば異端である、と。

De Jejuniis adversus Psychicos 11.6

6

Eam enim formam reprehendentes qua et vetera decucurrerunt, et ex ea retorquentes quae adversarii veterum adversus illa poterant retractare; aut et illa recusare debebunt, aut certe ista suscipere necessario, maxime cum et ista, a quocumque institutore sint, sive spiritali, sive tantum fideli, eidem Deo currant, cui et vetera.

PL 2, 968C

というのも、彼らは、古きものもまたそれによって展開してきたその型そのものを非難し、そこから、古きものの敵対者たちが古きものに対して申し立てえたはずの論をひるがえして用いているのだからである。ゆえに彼らは、古きものをも斥けるか、あるいは新しきものを必然として受け入れるかのいずれかを免れない。ましてこれらのものは、いかなる創始者から出たものであれ——霊的な者であれ、ただ信仰篤い者にすぎなかろうと——古きものと同じ神へと帰するのであるから、なおさらである。

De Jejuniis adversus Psychicos 11.7

7

Indubitate enim et haeresis et pseudoprophetia divinitatis diversitate judicabuntur apud nos omnes unici Dei Creatoris et Christi ejus antistites, adeoque indifferenter hanc partem defendo, illis offerens in quo velint gradum figere.

PL 2, 969A

というのも、異端も偽預言も、神性の違いによって判定されるということに疑いはないからである——唯一の創造主なる神とそのキリストとを奉じる我々すべてのもとでは、そうなのである。かくして私はこの立場をいずれにも偏らず擁護し、彼らが望むところに足場を据えるのに任せよう。

De Jejuniis adversus Psychicos 11.8

8

Spiritus diaboli est, dicis, o Psychice. Et quomodo Dei nostri officia indicit, nec alii offerenda quam Deo nostro? Aut contende diabolum cum Deo facere nostro, aut Satanas Paracletus habeatur.

PL 2, 969A

「それは悪魔の霊である」とお前は言う、プシュキコスよ。だが、その霊が我々の神への務めを、しかも我々の神以外の誰にも捧げてはならぬ務めを命じているのは、どうしたことか。悪魔が我々の神と共に働いていると主張するか、さもなくばサタンをこそパラクレートスと見なすがよい。

De Jejuniis adversus Psychicos 11.9

9

Sed hominem Antichristum adfirmas; hoc enim vocantur haeretici nomine penes Joannem. Et quomodo quisquis ille est in Christo nostro, haec erga Dominum nostrum officia disposuit, cum et Antichristi erga Deum adversus nostrum processerint Christum?

PL 2, 969A

だが、お前は「それは人間、アンチクリストである」と主張する——ヨハネによれば異端者たちはこの名で呼ばれるからである。だが、その者が何者であるにせよ、我々のキリストにあって、我々の主に対するこれらの務めを整えたのは、どうしたことか。アンチクリストどもは、神に関わることにおいて我々のキリストに敵対して進み出たというのに。

De Jejuniis adversus Psychicos 11.10

10

Quo itaque putas laterum confirmatum apud nos spiritum, cum imperat, an cum probat quae Deus noster et imperavit semper et probavit?

PL 2, 969A

それゆえ、我々のもとで霊が確かなものとされているのは、命じるときだと思うか、それとも、我々の神がつねに命じ、かつ是認してきたことを是認するときだと思うか。

De Jejuniis adversus Psychicos 11.11

11

Sed rursus palos terminales figitis Deo, sicut de gratia, ita de disciplina; sicut de charismatibus, ita et de solemnibus; ut proinde officia cessaverint, quemadmodum et beneficia ejus, atque ita negetis usque adhuc eum munia imponere, quia et hic Lex et Prophetae usque ad Joannem: superest ut totum auferatis, quantum in vobis tam otiosum.

PL 2, 969B

だが諸君はまたしても、神に境界の杭を打ち込む。恩寵についてそうであるように、規律についてもそうし、賜物についてそうであるように、厳粛な定めについてもそうする。それゆえ、神の恩恵がすでに絶えたのと同じく、神の務めもすでに絶えたのだとし、こうして諸君は、神が今なお務めを課しているということを否定する——ここでもまた「律法と預言者はヨハネまで」だから、というわけである。あとは、諸君のうちでこれほどまでに無用に思われているものを、諸君がすっかり取り除いてしまうばかりである。