テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Jejuniis adversus Psychicos

Caput VII 第VII章

Tertullian · De Jejuniis adversus Psychicos · PL 2, 962A · 18 sectiones

De Jejuniis adversus Psychicos 7.1

1

Processimus itaque jam ad exempla, uti revolvamus utilitatis efficacia potestates istius officii, quod etiam iratum Deum homini reconciliat.

PL 2, 962A

かくして我々はすでに実例へと歩を進めた。この務めが持つ効用の実際の力を検討するためである。この務めは、怒れる神をも人間と和解させるものである。

De Jejuniis adversus Psychicos 7.2

2

Deliquerat Israel, in aquatione apud Maspha congregatus a Samuele, sed ita statim delictum jejunio diluit, ut periculum praelii simul fugerit.

PL 2, 962A

イスラエルは罪を犯していたが、サムエルによってミツパの水汲みの場に集められ、断食によってただちにその罪をすすぎ去ったので、戦いの危険をも同時に免れた。

De Jejuniis adversus Psychicos 7.3

3

Cum maxime Samuel offerebat holocaustum (I Reg., VII, 9), in nullo magis procuratam audimus Dei clementiam, quam abstinentia populi.

PL 2, 962A

サムエルがまさに全焼の犠牲を捧げていたときも(一サムエル7:9)、神の慈悲が民の節食によるほど引き出されたことは、他のいかなるものによってもなかった、と我々は聞く。

De Jejuniis adversus Psychicos 7.4

4

Et Allophyli praelio admovebant: ibi demum Dominus intonuit voce magna super Allophylos, et confusi sunt, et corruerunt in conspectu Israelis; et processerunt viri Israel ex Maspha, et persecuti sunt Allophylos, et usque Betchor ceciderunt pastos impasti, armatos inermes.

PL 2, 962A

ペリシテ人は戦いに詰め寄っていたが、そこでついに主は大いなる声をもってペリシテ人の上に雷鳴をとどろかせ、彼らは混乱し、イスラエルの目の前で倒れ伏した。イスラエルの兵はミツパから進み出てペリシテ人を追い、ベトカルに至るまで、飢えながら食べ足りた者どもを、武具なき身で武装した者どもを、討ち倒した。

De Jejuniis adversus Psychicos 7.5

5

Hae erunt vires jejunantium Deo: coelum pro ejusmodi militat. Habes formam praesidii etiam spiritalibus bellis necessariam.

PL 2, 962B

神に向かって断食する者たちの力とは、このようなものである。かかる者のためには天が戦う。お前はここに、霊的な戦いにも必要な守りの型を得ているのだ。

De Jejuniis adversus Psychicos 7.6

6

Proinde cum rex Assyriorum Sennacherib, compluribus jam civitatibus captis, Israeli per Rapsacen blasphemias et minas intentaret (IV Reg., XVIII, 19), nihil aliud illum a proposito in Aethiopias avertit.

PL 2, 962B

したがって、アッシリア王センナケリブが、すでに多くの町々を陥れ、ラブサケを通してイスラエルに冒瀆と脅しを浴びせていたとき(二列王18:19)、彼をその企てから逸らせてエチオピア人の方へ向かわせたのは、これ以外の何ものでもなかった。

De Jejuniis adversus Psychicos 7.7

7

Dehinc, quid aliud centum et octoginta millia de exercitu ejus per angelum absumpsit, quam Ezechiae regis humiliatio?

PL 2, 962B

そしてまた、彼の軍勢のうち十八万人を天使によって滅ぼしたのは、ヒゼキヤ王の謙り以外の何であったろうか。

De Jejuniis adversus Psychicos 7.8

8

Siquidem, duritia hostis annuntiata, vestem scidit, saccum induit, eodemque habitu seniores sacerdotum ad Deum per Esaiam adire jussit, utique jejunio preces prosequente: neque enim cibi tempus in periculo, nec saturitatis cultus in sacco.

PL 2, 962B

すなわち、敵の頑迷が告げられると、彼は衣を裂き、粗布をまとい、同じ装いのまま祭司の長老たちにイザヤを通して神のもとへ赴くよう命じた。それも断食が祈りに伴ってのことである。危難のうちに食事の時などなく、粗布をまといながら満腹を旨とすることもないからである。

De Jejuniis adversus Psychicos 7.9

9

Semper inedia moeroris sequela est, sicut laetitia accessio saginae. Per hanc moeroris sequelam et inediam, etiam civitas illa peccatrix, Ninive de exitio praedicato liberatur.

PL 2, 962B

食を断つことは常に悲しみに伴うものであり、喜びが肥やしに付き添うのと同様である。この悲しみに伴う絶食によって、あの罪深き町ニネベもまた、予告された滅びから救われたのである。

De Jejuniis adversus Psychicos 7.10

10

Satis enim poenitentia scelerum commendaverat Deo jejunium triduo functa, etiam pecudibus enectis, quibus iratus Deus non erat (Jon. III). Sodoma quoque et Gomorra evasissent, si jejunassent.

PL 2, 962C

というのも、罪業への悔い改めは、三日にわたって果たされて、断食を神の御前に十分よきものとして推挙していたからである。しかもそれは、神が怒っておられたわけでもない家畜までも飢えさせてのことであった(ヨナ3章)。ソドムとゴモラもまた、もし断食していたなら、免れていたであろう。

De Jejuniis adversus Psychicos 7.11

11

Hoc remedium agnoscit et Achab, cum illi post transgressionem et idololatriam et necem Nabuthae, propter vineam interempti a Jezabel, exprobrasset Helias: Qualiter occidisti, et haereditatem possedisti?

PL 2, 962C

アハブもまた、この処方を認めている。違犯と偶像礼拝ののち、また葡萄畑のゆえにイゼベルによって殺されたナボテの死ののちに、彼がエリヤから「いかにしてお前は殺し、その相続地を手に入れたのか」と咎められたときのことである。

De Jejuniis adversus Psychicos 7.12

12

In loco, quo , sanguinem Nabuthae canes delinxerant, tuum quoque delinquent (III Reg., XXI, 19). Destituit semetipsum, et saccum carni suae imposuit, et jejunavit, et dormivit in sacco; et tunc sermo Domini ad Heliam: Vidisti ut reveritus sit Achab a facie mea?

PL 2, 962C

「ナボテの血を犬どもが舐めたその場所で、お前の血もまた舐めるであろう」(一列王21:19)。彼は自らを打ち捨て、粗布をその身にまとい、断食し、粗布のうちに眠った。そしてそのとき、主の言葉がエリヤに臨んだ。「お前は見たか、アハブがわが顔の前で畏れかしこまったのを」。

De Jejuniis adversus Psychicos 7.13

13

Pro eo quod reveritus est, non superducam laesuram in diebus ipsius, sed in diebus filii ejus superducam eam (ibid., 29), qui non erat jejunaturus. Ita jejunium in Deum reverentiae opus est.

PL 2, 962D

「彼が畏れかしこまったゆえに、わたしは彼の代には災いをもたらさず、その子の代にこれをもたらすであろう」(一列王21:29)。その子は断食することになっていなかったのである。かくして断食とは、神への畏敬のはたらきなのである。

De Jejuniis adversus Psychicos 7.14

14

Per quod Anna quoque ambiens uxor Helcanae retro sterilis impetravit facile a Deo inanem cibo ventrem filio implere, et quidem propheta.

PL 2, 963A

これによって、エルカナの妻ハンナもまた、かつて不妊であったが、切に願い求めて、食べ物では満たされぬその腹を子で満たすことを、神から容易く得た。しかもその子は預言者であった。

De Jejuniis adversus Psychicos 7.15

15

Sed non modo naturae mutationem, aut periculorum aversionem, aut delictorum oblitterationem; verumetiam sacramentorum agnitionem, jejunia de Deo merebuntur.

PL 2, 963A

しかし断食が神から勝ち得るのは、本性の変化や危難の回避、罪の消し去りだけではない。秘義の認識をもまた勝ち得るのである。

De Jejuniis adversus Psychicos 7.16

16

Adspice Danielis exemplum, circa somnium regis Babylonis omnes turbantur sophistae, negant ultro de praestantia humana posse cognosci; solus Daniel Deo fidens, et sciens quod ad demerendam Dei gratiam faceret, spatium tridui postulat, cum sua fraternitate jejunat, atque ita orationibus commendatis, et ordinem et significationem somnii per omnia instruitur, tyranni sophistis parcitur, Deus glorificatur, Daniel honoratur; non minorem Dei gratiam et postea quoque relaturus anno primo regis Darii, cum ex recogitatu praedicatorum temporum ab Hieremia, dedit faciem suam Deo in jejuniis et sacco et cinere.

PL 2, 963A

ダニエルの実例を見よ。バビロン王の夢をめぐって、あらゆる学者たちが動転し、人間の卓越をもってしても知り得ぬことだと自ら進んで言い張った。ただダニエルだけが神を信じ、それが神の恩寵を得るためのものであると知っていたので、三日の猶予を求め、その兄弟たちとともに断食し、こうして祈りを託した上で、夢の順序と意味とをすべて教えられ、僭主の学者たちは赦され、神は栄光を受け、ダニエルは誉れを受けた。彼はのちにも、ダリウス王の元年、エレミヤによって予告された時の年数を思い返し、断食と粗布と灰とをもって自らを神へと向けたとき、劣らぬ神の恩寵を得ることになる。

De Jejuniis adversus Psychicos 7.17

17

Nam et angelus missus ad eum, hanc statim professus est caussam divinae dignationis: Veni, inquit, demonstrare tibi quatenus miserabilis es; jejunando scilicet.

PL 2, 963B

実に、彼のもとに遣わされた天使も、神の眷顧の理由をただちにこう言い表した。「わたしが来たのは、お前がどれほど憐れまれる者であるかをお前に示すためである」。断食によってのことである。

De Jejuniis adversus Psychicos 7.18

18

Si Deo miserabilis, leonibus in lacu fuerat horribilis; ubi quidem illi sex diebus jejunanti prandium angelus procuravit.

PL 2, 963B

神にとって憐れむべき者であったとすれば、穴の中の獅子どもにとっては恐るべき者であった。そこでは実に、六日のあいだ断食していた彼に、天使が食事を調えたのである。