作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Exhortatio ad sponsam Christi

Caput IX 第IX章

Anonymous · Exhortatio ad sponsam Christi · PL 18, 82D · 16 sectiones

Exhortatio ad sponsam Christi 9.1

1

Sed ut quod dico manifestius et lucidius fiat; esto, sit quaecunque omnium membrorum sanctificatione purgata, et lingua tantummodo peccet, qua aut blasphemet, aut falsum testimonium dicat; nunquid liberabunt omnia membra unum? an propter unum judicabuntur et caetera?

PL 18, 82D

しかし、私の言うことがいっそう明らかに、明瞭になるように述べよう。仮に、ある女が、すべての肢の聖化によって清められているのに、舌だけが罪を犯すとしよう。その舌で神を冒瀆するか、偽証をするのである。すべての肢は、その一つを免れさせるだろうか。それとも一つのゆえに、残りの肢もまた裁かれるのか。

Exhortatio ad sponsam Christi 9.2

2

Ergo si nec aliorum membrorum sanctificatio proderit, cum in uno sit vitium; quanto magis si diversorum flagitio peccatorum omnia corrumpantur, unius nihil proderit integritas?

PL 18, 83A

それゆえ、一つの肢に欠陥があるなら、ほかの肢の聖化も益とならないのであるから、ましていくつもの罪の恥ずべき行いによって全体が腐敗しているなら、一つの肢の純潔は何の益にもならない。

Exhortatio ad sponsam Christi 9.3

3

Unde quaeso te, virgo, neque in sola tibi pudicitia blandiaris, ne in unius membri integritate confidas: sed secundum Apostolum soli Deo conserva corporis sanctitatem.

PL 18, 83A

それゆえ、おとめよ、私はあなたに乞う。貞潔だけで自らを慰めてはならない。一つの肢の純潔に頼ってはならない。使徒に従って、体の聖性を神にのみ保て。

Exhortatio ad sponsam Christi 9.4

4

Munda ab omni inquinamento caput: quia crimen est illud post chrismatis sanctificationem, aut croci, aut alterius cujuslibet pigmenti fuco vel pulvere sordidari; aut auro vel gemmis cujuscunque terrenae speciei comi: quod jam coelestis ornatus splendore refulget.

PL 18, 83A

頭をあらゆる汚れから清めよ。聖油〔chrisma〕による聖化のあとで、サフランや、ほかのどんな顔料の染料や粉で汚れたり、地上のどんな種類の金や宝石で髪を飾られたりするのは、罪過だからである。頭は、すでに天の飾りの輝きで光っているのである。

Exhortatio ad sponsam Christi 9.5

5

Grandis quippe divinae gratiae contumelia est mundani et saecularis ornamenti praelatio. Munda frontem, ut humana non divina opera erubescat, et illam confusionem recipiat, quae non peccatum, sed Dei gloriam parit, Scriptura dicente; Est confusio adducens peccatum: et est confusio adducens gloriam (Eccli. IV, 25) .

PL 18, 83A

神の恩寵への大きな侮辱は、この世の、世俗の飾りを優先することである。額を清めよ。人間の業を恥じて、神の業は恥じず、罪ではなく神の栄光を生む恥を受けよ。聖書はこう言う。「罪を招く恥があり、栄光を招く恥がある」(集会の書4:25)。

Exhortatio ad sponsam Christi 9.6

6

Munda collum, ut non aurea reticula capillus portet, et suspensa monilia, sed illa potius ornamenta circumferat, de quibus Scriptura dicit: Misericordia et fides non deficiant a te, suspende autem illa in corde velut in collo tuo (Prov. III, 13) .

PL 18, 83B

首を清めよ。髪が金の網を負い、首飾りを垂らすのではなく、むしろ聖書が語る飾りを身にまとえ。「慈しみと信実が汝から離れることのないように。それらを、汝の首にかけるように、心にかけよ」(箴言3:13)〔引かれた句は箴言3:3〕。

Exhortatio ad sponsam Christi 9.7

7

Munda oculos, dum eos ab omni concupiscentia retrahis, et ab intuitu pauperum nunquam avertis, et ab omnibus fucis liberos ea quae a Deo facti sunt sinceritate custodias. Munda linguam a mendacio: quia, os quod mentitur occidit animam (Sap. I, 11) .

PL 18, 83B

目を清めよ。あらゆる欲望から目を引き離し、貧しい者を見ることから決して背けず、あらゆる染料から自由な、神によって造られたままの誠実さで目を守れ。舌を偽りから清めよ。「偽る口は魂を殺す」(知恵の書1:11)からである。

Exhortatio ad sponsam Christi 9.8

8

Munda eam a detractione, a juramento, ab adulatione, a perjurio. Nolo praeposterum ordinem putes, quod prius a juramento, quam a perjurio linguam dixi debere mundari: quia tunc perjurium facilius effugies, si in toto non jures.

PL 18, 83C

舌を、中傷から、誓いから、へつらいから、偽誓から清めよ。誓いから先に、偽誓から後に舌を清めるべきだと私が言ったことを、順序が逆だと考えてはならない。全く誓わないなら、偽誓をより容易に避けられるからである。

Exhortatio ad sponsam Christi 9.9

9

Impleatur in te illa sententia: Cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum (Psal. XXXIII) . Et memor esto dicentis Apostoli: Benedicite, et nolite maledicere (Rom. XII, 14) .

PL 18, 83C

あなたにおいて、次の言葉が満たされるように。「汝の舌を悪から守り、汝の唇が偽りを語らぬようにせよ」(詩篇33)〔節の番号は刷られていない。引かれた句は詩篇33:14〕。また、使徒の言葉を忘れるな。「祝福せよ、呪うな」(ローマ12:14)。

Exhortatio ad sponsam Christi 9.10

10

Sed illud crebrius recordare: Videte ne quis malum pro bono alicui reddat, neque maledictum pro maledicto; sed econtrario benedicentes: quia in hoc vocati estis, ut benedictionem haereditate possideatis (I Petr. III, 9) ; et illud: Si quis autem in lingua non offendit, hic perfectus est (Jac. III, 2) .

PL 18, 83C

さらに、次の言葉をしばしば思い起こせ。「誰も誰かに、善に代えて悪を、呪いに代えて呪いを返さぬよう、気をつけよ。むしろ祝福せよ。汝らは、祝福を相続するために召されたのだからである」(一ペトロ3:9)。また、「舌でつまずかない者がいるなら、その者は完全である」(ヤコブ3:2)。

Exhortatio ad sponsam Christi 9.11

11

Nefas est enim ut labia illa quibus Dominum confiteris, rogas, benedicis, et laudas, alicujus polluantur sorde peccati. Nescio qua conscientia et lingua quis Deum rogat, qua aut mentitur, aut maledicit, aut detrahit.

PL 18, 83C

あなたが主を告白し、主に願い、主を祝福し、主を賛美するその唇が、何らかの罪の汚れによって汚されることは許されない。偽り、呪い、中傷するその舌で、どんな良心をもって神に願うのか、私は知らない。

Exhortatio ad sponsam Christi 9.12

12

Labia sancta exaudit Deus; et ipsis annuit cito precibus, quas lingua immaculata pronuntiat.

PL 18, 83D

神は聖なる唇を聞き入れ、汚れのない舌が唱える祈りに、速やかにうなずく。

Exhortatio ad sponsam Christi 9.13

13

Munda aures, ut non nisi sermonibus sanctis et veris auditum praebeant; ut nunquam obscena, aut turpia, aut saecularia verba suscipiant, aut aliquem de altero audiant derogantem, propter illud quod scriptum est: Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam (Eccli. XXVIII, 29) ; ut cum eo habere partem possis, de quo dicitur, quoniam auditu et visu justus erat; hoc est, nec auribus, nec oculis delinquebat.

PL 18, 83D

耳を清めよ。聖なる真実の言葉にだけ聞くことを与え、卑猥な、恥ずべき、世俗の言葉を決して受け入れず、誰かが他人を貶めるのを聞かないようにせよ。こう書かれているからである。「汝の耳を茨で囲め。邪悪な舌を聞くな」(集会の書28:29)。それは、「聞くことと見ることにおいて正しかった」と言われる者〔二ペトロ2:8 でロトについて言われる句〕とともに、あなたが分け前を持てるようになるためである。つまり、耳によっても目によっても罪を犯さなかった者である。

Exhortatio ad sponsam Christi 9.14

14

Manus ne porrectae ad accipiendum sint, ad dandum autem collectae, nec ad feriendum paratae, sed ad omnia misericordiae et pietatis opera satis promptae.

PL 18, 83D

手は、受け取るために差し出されず、与えるために集められるように。打つために備えられず、慈しみと情愛のあらゆる業にすぐに向かうようにせよ。

Exhortatio ad sponsam Christi 9.15

15

Munda pedes, ne latam et spatiosam pergant viam, quae ducit ad splendida saeculi et pretiosa convivia; sed arduum magis et angustum gradiantur iter, quod tendit ad coelum, quia scriptum est: Iter rectum facite pedibus vestris (Isai. LVII, 14) .

PL 18, 84A

足を清めよ。この世の華やかで高価な宴会に通じる、広く開けた道を進まず、むしろ天に向かう険しく狭い道を歩め。こう書かれているからである。「汝らの足で、まっすぐな道をつくれ」(イザヤ57:14)〔引かれた句はヘブライ12:13〕。

Exhortatio ad sponsam Christi 9.16

16

Agnosce tibi a Deo artifice non ad vitia, sed ad virtutem membra formata: et cum universos artus mundaveris ab omni sorde peccati, et toto fueris sanctificata corpore, tunc tibi castitatem intelligas profuturam, et cum omni fiducia palmam virginitatis exspecta.

PL 18, 84A

あなたの肢は、造り主なる神によって、悪徳のためでなく徳のために形づくられたことを認めよ。すべての四肢をあらゆる罪の汚れから清め、全身において聖化されたとき、貞潔があなたに益をもたらすと理解し、全き確信をもっておとめの身のヤシを待て。