Exhortatio ad sponsam Christi 19.1
Esto ergo omnibus vivendi forma, esto exemplum; praecede et in actu quos in castitatis sanctificatione praecurris. Virginem te in omnibus exhibe; nihil corruptionis objiciatur capiti tuo, cujus corpus integrum est, ut et tua sit inviolabilis conversatio.
PL 18, 90Aそれゆえ、すべての人にとって生き方の型となり、模範となれ。貞潔の聖化において先に走っている者たちに、行いにおいても先立て。あらゆる点で、あなた自身をおとめとして示せ。体が無傷であるあなたの頭に、いかなる堕落の非難も投げかけられぬよう、あなたの生き方も侵されぬものとなれ。
Exhortatio ad sponsam Christi 19.2
Et quoniam sicut in exordio epistolae praefati sumus, te Dei sacrificium factum: quod utique sanctitatem suam etiam aliis impertit; ut quisquis ex eo digne sumpserit, sanctificationis et ipse sit particeps; ita ergo et per te, quasi per divinam hostiam sanctificentur et caeterae, cum quibus te ita in omnibus exhibeas, ut quisquis vitam tuam aut auditu contigerit aut visu, sanctificationis vim sentiat, et in tantum sibi intelligat gratiam ex tua conversatione transfundi, ut dum te imitari concupiscit, Dei sacrificio et ipse sit dignus.
PL 18, 90Aそして、この書簡の初めに我々が先に述べたように、あなたは神の犠牲となった。この犠牲はもとよりその聖性をほかの者たちにも分け与えるものであり、そこから相応しく受ける者は誰でも、自らも聖化にあずかる者となる。それゆえ、あなたを通しても、神のいけにえを通してのように、ほかの〔おとめ〕たちも聖化されるように。彼女たちのあいだで、あなたはあらゆる点で次のように身を示せ。あなたの生を耳にし、あるいは目にした者は誰でも、聖化の力を感じ、あなたの生き方から恩寵が自分に注ぎ移されることを深く悟り、あなたに倣いたいと熱望するうちに、自らも神の犠牲にふさわしい者となるように。