Exhortatio ad sponsam Christi 4.1
Tres enim species sunt, per quas coelestis regni possessio introitur. Prima est pudicitia; secunda mundi contemptus; tertia vero justitia: quae ut connexae plurimum se possidentibus praestant; ita divisae prodesse difficile possunt: dum unaquaeque earum non propter se tantum, sed propter aliam efflagitatur.
PL 18, 79B天の国の所有に入る道は三つある。第一は貞潔、第二は世の蔑み、第三は正義である。これらは結びついていれば、所有する者に大いに益をもたらすが、切り離されては益となりがたい。そのどれもが、それ自体のためだけでなく、他のもののために求められているからである。
Exhortatio ad sponsam Christi 4.2
In primis ergo quaeritur pudicitia, ut facilius subsequatur mundi contemptus: quia ab illis mundus contemni levius potest, qui matrimonii nexibus non tenentur.
PL 18, 79Cまず貞潔が求められるのは、世の蔑みがより容易にあとに続くためである。婚姻の絆に縛られていない者たちのほうが、世をたやすく蔑めるからである。
Exhortatio ad sponsam Christi 4.3
Mundi vero contemptus exposcitur, ut justitia conservetur; quam implere difficile possunt, qui saecularium bonorum et mundanarum voluptatum negotiis implicantur!
PL 18, 79C世の蔑みが要求されるのは、正義が保たれるためである。世俗の財と世の快楽にかかわる営みに巻き込まれている者たちには、正義を満たすことが難しい。
Exhortatio ad sponsam Christi 4.4
Quisquis ergo possidet primam speciem pudicitiae, et secundam quae est mundi contemptus, non obtinet, pene sine causa possidet primam, quando secundam non habet, propter quam prima quaesita est.
PL 18, 79Cそれゆえ、第一の貞潔を持ちながら、第二の世の蔑みを得ていない者は、第一のものを、ほとんど理由なく持っていることになる。第一のものが求められたのは第二のもののためであるのに、その第二のものを持たないからである。
Exhortatio ad sponsam Christi 4.5
Et si primam et secundam habeat, cui tertia, quae est justitia, desit; frustra laborat: quoniam superiores duae propter justitiam praecipue requiruntur.
PL 18, 79Cまた、第一と第二を持っていても、第三の正義を欠いているなら、その労苦はむなしい。上の二つは、とりわけ正義のために求められているからである。
Exhortatio ad sponsam Christi 4.6
Quid enim prodest propter mundi contemptum pudicitiam habere, et propter quod eam habeas non habere; vel cur res mundi contemnas, si justitiam, propter quam pudicitiam et mundi contemptum habere te convenit, non custodias?
PL 18, 79C世の蔑みのために貞潔を持ちながら、そのために貞潔を持つはずのものを持たないとは、何の益があろう。また、貞潔と世の蔑みを持つべき理由である正義を守らないのなら、なぜ世の事物を蔑むのか。
Exhortatio ad sponsam Christi 4.7
Quia ut prima species propter secundam est; ita prima et secunda propter tertiam: quae si non fuerit, nec prima nec secunda proficiet.
PL 18, 79D第一のものが第二のもののためにあるように、第一と第二は第三のためにある。この第三のものがなければ、第一も第二も益とならない。