Exhortatio ad sponsam Christi 7.1
An tibi de virginitatis praerogativa blandiris? memento Adam et Evam virgines deliquisse, nec integritatem corporis profuisse peccantibus. Virgo quae peccat, Evae, non Mariae comparanda est.
PL 18, 81Cあなたは、おとめの身の特権で自らを慰めているのか。思い起こせ。童貞〔virgo〕のアダムとおとめのエバが罪を犯したのであり、体の純潔は罪を犯す者に何の益ももたらさなかった。罪を犯すおとめは、マリアにではなく、エバになぞらえられるべきである。
Exhortatio ad sponsam Christi 7.2
Non negamus in praesenti tempore poenitentiae remedium; sed hortamur magis praemium sperare debere quam veniam.
PL 18, 81C我々は、現在の時に悔い改めの救いがあることを否定しない。だが、むしろ赦しよりも報いを望むべきだと勧める。
Exhortatio ad sponsam Christi 7.3
Turpe est enim illis delicti indulgentiam postulare, quae palmam virginitatis exspectant; et illicitum aliquid incurrere, quae se etiam a licitis castravere. Licitum quippe est matrimonii inire consortium.
PL 18, 81Cおとめの身のヤシを待ち望む者が、罪〔delictum〕の赦しを請うのは恥ずべきことであり、許されたことからさえ自らを去勢した者が、許されないことに陥るのも恥ずべきことである。婚姻の交わりに入ることは、実に許されている。
Exhortatio ad sponsam Christi 7.4
Et ut laudandae sunt, quae propter Christi amorem et coelestis regni gloriam copulam contempserint nuptiarum; ita damnandae non sunt, quae propter innocentiae voluntatem nondum Deo devotae remedio apostolico abutuntur.
PL 18, 81Dキリストへの愛と天の国の栄光のために結婚の結びつきを蔑んだ者たちは称賛されるべきであるが、無垢でありたいという望みのゆえに、まだ神に献げられていない身で使徒の救済策〔結婚のこと。一コリント7章で使徒が許す婚姻を言う〕を用いる〔abutuntur〕者たちは、非難されるべきではない。
Exhortatio ad sponsam Christi 7.5
Ergo, ut diximus, quae connubia deserunt, non illicita, sed licita spernunt. Ejusmodi autem si jurent, si maledicant, si detrahant, si detrahentes patiantur audire, si malum pro malo reddant, si cupiditatis in alienis, aut avaritiae in propriis crimen incurrant, si zeli aut livoris venena possideant, si contra legalia et apostolica instituta indecens aliquid aut loquantur aut cogitent; si in carne placendi studio compte et ornate procedant; si aliqua quae, ut assolet, illicita sunt faciant, quid proderit eis sprevisse quod licuit, et exercere quod non licet?
PL 18, 81Dそれゆえ、すでに述べたとおり、婚姻を捨てる者たちは、許されないことではなく、許されたことを退けているのである。ところが、そうした者たちが、誓い、呪い、中傷し、中傷する者に耳を貸し、悪に悪を返し、他人のものへの貪欲、自分のものへの吝嗇の罪過に陥り、嫉妬と妬みの毒を持ち、律法と使徒の定めに反して何かふさわしくないことを語り、あるいは思い、肉において人に気に入られようと熱心に、身を飾り立てて出歩き、いつものことであるが、許されないことを何か行うなら、許されたことを退けながら許されないことを行うことが、彼女たちに何の益になるだろうか。
Exhortatio ad sponsam Christi 7.6
Si vis prodesse tibi quod licitum contempsisti; vide ne quid eorum quae non licent facias. Stultum enim est timuisse quod minus est, et non timere quod majus est: aut ab his non vitari quae prohibentur, si subterfugerint quae conceduntur.
PL 18, 82A許されたことを蔑んだことがあなた自身の益となることを望むなら、許されないことを何も行わないよう気をつけよ。小さいほうを恐れながら大きいほうを恐れないのは愚かであり、許されたことを避けながら禁じられたことを避けないのも愚かである。
Exhortatio ad sponsam Christi 7.7
Dicit enim Apostolus: Innupta cogitat quae Domini sunt, quomodo placeat Deo, ut sit sancta corpore et spiritu. Quae autem nupta est, cogitat quae sunt hujus mundi, quomodo placeat viro (I Cor. VII, 34) .
PL 18, 82A使徒は言う。「未婚の女は、主のことを思い、いかに神に喜ばれるかを思って、体も霊も聖であろうとする。だが、結婚した女は、この世のことを思い、いかに夫に喜ばれるかを思う」(一コリント7:34)。
Exhortatio ad sponsam Christi 7.8
Nuptam placere viro asserit, cogitando quae mundi sunt: innuptam vero Deo, eo quod nulla cura illi sit saeculi. Dicat ergo mihi quae virum non habet, et tamen quae sunt mundi cogitat, cui placere desiderat?
PL 18, 82A使徒は、結婚した女は世のことを思うことによって夫に喜ばれ、未婚の女はこの世の心配が少しもないので神に喜ばれる、と断言している。それなら、夫を持たないのに世のことを思う女は、誰に喜ばれることを望んでいるのか、私に言ってみよ。
Exhortatio ad sponsam Christi 7.9
Nonne incipiet illi nupta praeponi? quia illa cogitando quae mundi sunt, complacet vel marito: ista vero non marito, quem non habet, potest placere, nec Deo.
PL 18, 82B結婚した女のほうが、彼女よりも優先され始めるのではないか。結婚した女は、世のことを思うことで、少なくとも夫には気に入られる。だが、この女は、持たない夫にも気に入られることができず、神にも気に入られることができないのである。