Exhortatio ad sponsam Christi 13.1
Hujusmodi Deus quaerit ornatum, et animam taliter compositam concupiscit. Memento te Dei filiam dici secundum quod ait: Audi, filia, et vide (Psal. XLIV, 11) . Sed et tu ipsa quotiescunque Deum patrem nominas, Dei te filiam esse testaris.
PL 18, 86B神はこのような飾りを求め、このように整えられた魂を望む。あなたが神の娘と呼ばれることを思い起こせ。「聞け、娘よ、そして見よ」(詩篇44:11)と言われているとおりである。さらに、あなた自身も、神を父と呼ぶたびごとに、自分が神の娘であると証ししている。
Exhortatio ad sponsam Christi 13.2
Ergo si Dei filia es, vide ne quid eorum facias, quae Deo Patri incongrua sint; sed age omnia quasi filia Dei. Cognosce quomodo hujus saeculi nobilium se filiae gerant, quibus assuescant moribus, quibusve se disciplinis instituant.
PL 18, 86Bそれゆえ、神の娘であるなら、父なる神にふさわしくないことを何ひとつしないよう気をつけよ。万事を神の娘として行え。この世の貴族の娘たちがどう振る舞い、どんな習慣に慣れ、どんな教育で自らを形づくっているかを知れ。
Exhortatio ad sponsam Christi 13.3
Tanta quibusdam verecundia est, tanta gravitas, tanta modestia, ut caeterorum hominum ritum intuitu humanae ingenuitatis excedant: et ne quam honestis parentibus suis per lapsum suum infamiae inurant notam, alteram sibi quodammodo inter homines consuetudinis studeant facere naturam.
PL 18, 86Cある娘たちには、それほどの慎みがあり、それほどの重々しさ、それほどの節度があって、人間の生まれの良さを顧みて、他の人々の振る舞いを超えている。そして、自らの失敗によって、品位ある両親に何らかの汚名の烙印を押すことのないように、人々の中で、習慣によっていわば第二の本性を自分のものにしようと努める。
Exhortatio ad sponsam Christi 13.4
Et tu ergo originem tuam respice, genus intuere, gloriam nobilitatis adverte: agnosce te non hominis, sed Dei filiam, et divinae nativitatis nobilitate decoratam. Ita te exhibe, ut in te coelestis nativitas pareat, et ingenuitas divina clarescat.
PL 18, 86Cそれゆえ、あなたも、自分の起源を顧み、家系を見つめ、高貴さの栄光に気づけ。自分が人の娘ではなく神の娘であり、神の生まれの高貴さに飾られていることを認めよ。あなたのうちに天の生まれが現れ、神の生まれの良さが輝くように、自らを示せ。
Exhortatio ad sponsam Christi 13.5
Sit in te nova gravitas, honestas admirabilis, stupenda verecundia, mira patientia, virginalis incessus, et verae pudicitiae habitus, et sermo semper modestus, et suo in tempore proferendus; ut quisquis te viderit, admiretur et dicat: quae haec novae inter homines gravitatis patientia est?
PL 18, 86Cあなたのうちに、新しい重々しさ、驚くべき品位、驚嘆すべき慎み、不思議な忍耐があるように。おとめにふさわしい歩み、まことの貞潔の身のこなし、つねに節度ある、折にかなって発せられる言葉があるように。あなたを見る者は誰でも、驚いて言うであろう。「人々のうちにあって新しい重厚さの、この忍耐は何か」。
Exhortatio ad sponsam Christi 13.6
Quae pudoris verecundia? Quae honestatis modestia? Quae maturitas sapientiae? Non est ita humana institutio, nec disciplina mortalis: coeleste mihi aliquid in terreno corpore redolet. Puto quod habitet in quibusdam hominibus Deus.
PL 18, 86D「この恥じらいの慎みは何か。この品位の節度は何か。この知恵の円熟は何か。これは人間の教育でも、死すべき者の教育でもない。地上の体のうちに、何か天のものが私に香ってくる。神がある人々のうちに住んでいるのだと私は思う」と。
Exhortatio ad sponsam Christi 13.7
Et cum te Christi famulam esse cognoverit, majore stupore tenebitur, et cogitabit qualis ille sit Dominus, cujus talis ancilla est.
PL 18, 86Dあなたがキリストの仕え女であると知るなら、見る者はいっそう大きな驚きに捕らえられ、その仕え女の主人がどのような主であるかを思うであろう。