作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Exhortatio ad sponsam Christi

Caput III 第III章

Anonymous · Exhortatio ad sponsam Christi · PL 18, 78C · 13 sectiones

Exhortatio ad sponsam Christi 3.1

1

Nunc itaque quoniam paucis licet, tam laborem quam meritum integritatis ostendimus; ne res quae grandi virtute constat, et ingenti praemio destinatur, carere fructu suo possit, diligentius excubandum est.

PL 18, 78C

さて、我々は簡潔にではあるが、純潔の労苦と功績を示した。大いなる徳によって成り立ち、莫大な報いが定められているものが、その実りを欠くことのないように、いっそう注意深く見張らなければならない。

Exhortatio ad sponsam Christi 3.2

2

Quanto enim quaecunque species pretiosior fuerit, tanto majori sollicitudine custoditur. Et quoniam multae sunt quae bono proprio carent, nisi aliarum rerum juventur auxilio ut est mellis species, quae nisi cerarum custodia et favorum cellulis conservetur, et (ut verius dixerim) nutriatur, naturalem gratiam perdit, et subsistere per se ipsam non potest.

PL 18, 78C

どんな貴いものでも、貴いほど、いっそう大きな心配りをもって守られるからである。また、ほかのものの助けを受けなければ、固有の善を欠いてしまうものも多い。蜜がそうであって、蠟の守りと蜂の巣の房によって保たれ、(いっそう正しく言えば)養われなければ、その生来の良さ〔gratia〕を失い、それ自体で存続することができない。

Exhortatio ad sponsam Christi 3.3

3

Sicut et vini species, quod nisi boni odoris vas sit, et reparatis crebrius picibus foveatur, genuinae vim suavitatis amittit.

PL 18, 78C

ぶどう酒も同じである。容器が良い香りでなく、樹脂をたびたび塗り直して保たれなければ、生まれつきの甘美さの力を失う。

Exhortatio ad sponsam Christi 3.4

4

Attentius ergo providendum est, ne forte et virginitati alia sint necessaria, sine quibus nequaquam fructum afferre sufficiat: et tantus nihil proderit labor, dum vane prodesse creditur quod absque rebus necessariis possidetur.

PL 18, 78C

それゆえ、おとめの身にもほかのものが必要であり、それがなければ実りをもたらすのに足りないのではないかと、よりいっそう注意して見極めなければならない。そうでなければ、これほどの労苦も何の役にも立たないであろう。必要なものを欠いたまま持っているものが役に立つと、むなしく信じているのだから。

Exhortatio ad sponsam Christi 3.5

5

Nisi enim fallor, ob coelestis regni praemium pudicitiae servatur integritas, quod sine aeternae vitae merito neminem consequi posse satis certum est.

PL 18, 78D

私の思い違いでなければ、貞潔の純潔が守られるのは、天の国の報いのためである。永遠の生命に値することなしには、誰もそれを得られないことは十分に確かである。

Exhortatio ad sponsam Christi 3.6

6

Aeternam vero vitam non nisi per omnem divinorum praeceptorum custodiam promereri posse Scriptura testatur, dicens: Si vis ad vitam venire, serva mandata (Matth. XIX, 17) .

PL 18, 78D

永遠の生命は、神の命令のすべてを守ることによらなければ得られないと、聖書は証言して言う。「生命に至りたいなら、戒めを守れ」(マタイ19:17)。

Exhortatio ad sponsam Christi 3.7

7

Vitam ergo non habet nisi qui cuncta legis mandata servaverit: et qui vitam non habuerit, coelestis regni non potest esse possessor, in quo non mortui, sed vivi quique regnabunt.

PL 18, 78D

それゆえ、律法の戒めをすべて守った者でなければ、生命を持たない。生命を持たない者は、天の国の所有者となることができない。その国では、死者ではなく、生きている者だけが皆支配するのである。

Exhortatio ad sponsam Christi 3.8

8

Nihil ergo virginitas sola proficiet, quae coelestis regni gloriam sperat; nisi et illud habuerit, cui perpetua vita promittitur, per quam coelestis regni praemium possidetur.

PL 18, 78D

したがって、天の国の栄光を望むおとめの身が、それだけで何かを成し遂げることはない。永遠の生命が約束されているもの、それによって天の国の報いが所有されるところのものを、おとめの身が併せ持たなければ。

Exhortatio ad sponsam Christi 3.9

9

Ante ergo omnia pudicitiam integritatemque servantibus et ejus remunerationem a Dei aequitate sperantibus mandatorum sunt custodienda praecepta, ne gloriosae castitatis et continentiae labor in irritum deducatur.

PL 18, 79A

それゆえ何よりもまず、貞潔と純潔を守り、その報いを神の公正に望む者たちは、戒めの命令を守らなければならない。栄光ある貞潔と自制の労苦が、むなしく終わることのないためである。

Exhortatio ad sponsam Christi 3.10

10

Supra mandatum vel praeceptum esse virginitatem, sapiens et legens nullus ignorat; Apostolo dicente: De virginibus autem praeceptum Domini non habeo, consilium autem do (I Cor. VII, 25) .

PL 18, 79A

おとめの身が戒めや命令を超えるものであることは、賢い者も読む者も、誰も知らないわけではない。使徒が言うからである。「おとめたちについて、私は主の命令を持たない。だが、勧告は与える」(一コリント7:25)。

Exhortatio ad sponsam Christi 3.11

11

Cum ergo obtinendae virginitatis consilium dat, non praeceptum statuit; supra mandatum vel praeceptum eam esse professus est. Quicunque ergo virginitatem servant, magis quam praeceptum est faciunt.

PL 18, 79A

それゆえ、使徒はおとめの身を得るように勧告を与えているのであって、命令を定めているのではない。おとめの身が戒めや命令を超えるものであると、彼は明言したのである。したがって、おとめの身を守る者は誰でも、命じられた以上のことを行っている。

Exhortatio ad sponsam Christi 3.12

12

Tunc enim proderit amplius fecisse quam jussum est, si quod jussum est facias. Cupiens divinum implere consilium, ante omnia serva mandatum: volens virginitatis praemium consequi, vitae amplectere merita, ut tua remunerari castitas possit.

PL 18, 79A

実に、命じられた以上のことをしたことが役に立つのは、命じられたことを行う場合である。神の勧告を満たすことを望むなら、何よりもまず戒めを守れ。おとめの身の報いを得ようと望むなら、生命の功績を抱け。そうすればあなたの貞潔が報われることができる。

Exhortatio ad sponsam Christi 3.13

13

Nam ut vitam praestat remuneratio mandatorum; ita e contrario eorum generat praevaricatio mortem. Et qui per praevaricationem in mortem fuerit deputatus, virginitatis coronam sperare non poterit; neque pudicitiae praemium exspectare constitutus in poena.

PL 18, 79B

戒めの報いが生命を与えるように、反対にその背反は死を生む。背反によって死に定められた者は、おとめの身の冠を望むことができない。刑罰のうちに置かれた者は、貞潔の報いを待つこともできない。