作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Exhortatio ad sponsam Christi

Caput VIII 第VIII章

Anonymous · Exhortatio ad sponsam Christi · PL 18, 82B · 9 sectiones

Exhortatio ad sponsam Christi 8.1

1

Sed nec illud silentio praeterire nos convenit, quod dixit: Innupta cogitat quae Domini sunt, quomodo placeat Deo, ut sit sancta corpore et spiritu (I Cor. VII, 34) .

PL 18, 82B

だが、使徒が「未婚の女は、主のことを思い、いかに神に喜ばれるかを思って、体も霊も聖であろうとする」(一コリント7:34)と言ったことを、我々は沈黙のうちに見過ごすべきではない。

Exhortatio ad sponsam Christi 8.2

2

Quae sunt ergo Domini, dicat Apostolus: Quaecunque sunt sancta, quaecunque justa, quaecunque amabilia, quaecunque bonae famae. Si qua virtus, si qua laus disciplinae (Psal. IV, 8) .

PL 18, 82B

それでは、主のものとは何か、使徒に言わせよう。「すべて聖なること、すべて正しいこと、すべて愛すべきこと、すべて良い評判のこと。徳があり、訓育の称賛があるなら」(詩篇4:8)〔引かれた句はフィリピ4:8〕。

Exhortatio ad sponsam Christi 8.3

3

Ista sunt Domini, quae sanctae et verae, et apostolicae virgines die noctuque sine ullo temporis intervallo meditantur et cogitant.

PL 18, 82B

これらが主のものであり、聖なる真実の使徒的なおとめたちは、昼も夜も、少しの間もおかずに、これらを黙想し、思っている。

Exhortatio ad sponsam Christi 8.4

4

Domini est regnum coelorum; Domini est resurrectio mortuorum; Domini immortalitas; incorruptio Domini est; splendor solis qui sanctis promittitur Domini est, sicut in Evangelio scriptum est: Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno patris eorum (Matth. XIII) .

PL 18, 82B

天の国は主のものである。死者の復活は主のものである。不死は主のものであり、不朽は主のものである。聖なる者たちに約束された太陽の輝きは主のものである。福音書に書かれているとおりである。「そのとき、正しい者たちは、彼らの父の国で太陽のように輝く」(マタイ13)〔節の番号は刷られていない。引かれた句はマタイ13:43〕。

Exhortatio ad sponsam Christi 8.5

5

Domini sunt plures sanctorum in coelestibus mansiones; Domini est fructus tricesimus et sexagesimus atque centesimus. Haec cogitant, et quibus possint operibus promereri quae Domini sunt cogitant.

PL 18, 82C

天にある聖なる者たちの多くの住まいは主のものである。三十倍、六十倍、百倍の実は主のものである。おとめたちは、これらを思い、また主のものにふさわしくなりうる業を思っている。

Exhortatio ad sponsam Christi 8.6

6

Domini est etiam lex Novi et Veteris Testamenti, in quibus oris ejus eloquia sancta refulgent; quae si quae virgines sine intermissione meditantur, quae Domini sunt cogitant; et completur in eis illud propheticum: Fundamenta aeterna super petram solidam: et mandata Domini in corde mulieris sanctae (Eccles. XXVI, 24) .

PL 18, 82C

新約と旧約の法もまた主のものであり、その中で彼の口の聖なる言葉が輝いている。もしおとめたちが、これを絶え間なく黙想するなら、主のものを思っているのであり、彼女たちにおいて、次の預言の言葉が満たされる。「永遠の基は堅固な岩の上にあり、主の戒めは聖なる女の心にある」(集会の書26:24)。

Exhortatio ad sponsam Christi 8.7

7

Sequitur: Quomodo placeas Deo. Deo, inquam, non hominibus: Ut sit sancta corpore et spiritu (I Cor. VII, 34) . Non dixit, ut sit sancta membro aut corpore tantum; sed, ut sit sancta corpore et spiritu.

PL 18, 82C

続けて言う。「いかに神に喜ばれるか」。神に、と私は言う。人にではない。「体も霊も聖であるように」(一コリント7:34)。使徒は、肢においてだけ、あるいは体においてだけ聖であるように、とは言わず、「体も霊も聖であるように」と言ったのである。

Exhortatio ad sponsam Christi 8.8

8

Membrum enim una corporis pars est: corpus vero omnium compago membrorum est. Cum ergo dicit: ut sit sancta corpore, ex omnibus membris eam sanctificari debere testatur. Quia non proderit caeterorum sanctificatio membrorum, si inveniatur vel in uno corruptio.

PL 18, 82D

肢は体の一部であり、体は、すべての肢の組み合わせである。それゆえ「体において聖であるように」と言うとき、使徒は、すべての肢によって彼女が聖化されなければならないと証言している。残りの肢の聖化は、たとえ一つの肢にでも腐敗が見いだされるなら、益とならないからである。

Exhortatio ad sponsam Christi 8.9

9

Et jam non erit sancta corpore, quod ex omnibus constat membris, quae vel unius fuerit coinquinatione polluta.

PL 18, 82D

たとえ一つの肢の汚れによってであれ汚された女は、もはや、すべての肢から成る体において聖ではない。