作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Exhortatio ad sponsam Christi

Caput X 第X章

Anonymous · Exhortatio ad sponsam Christi · PL 18, 84A · 11 sectiones

Exhortatio ad sponsam Christi 10.1

1

Quid sit sanctam esse corpore, breviter quidem, sed plene me exposuisse arbitror: nunc quod sequitur, et spiritu, nosse debemus: hoc est, ut quod opere nefas est fieri, nec fas sit cogitatione concipere.

PL 18, 84A

体において聖であるとはどういうことかは、簡潔にではあるが、十分に説明したと思う。今や、続く「霊においても」を知らなければならない。すなわち、行いにおいてなされるのが許されないことは、思いにおいて抱くことも許されないということである。

Exhortatio ad sponsam Christi 10.2

2

Illa enim est sancta tam corpore quam spiritu, quae nec mente, nec corde delinquit; sciens etiam cordis esse inspectorem Deum: et idcirco satagit ut omnimodo etiam animum cum corpore mundum habeat a peccato, sciens scriptum esse: Omni custodia serva cor tuum (Prov. IV, 23) ; et iterum: Diligit Dominus sancta corda; accepti sunt autem ei omnes immaculati; et alibi: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8) .

PL 18, 84B

体においても霊においても聖である女とは、精神においても心においても罪を犯さない女である。神が心を見る者であることを知っているので、体とともに心も罪から清く保つよう、あらゆる努力をする。こう書かれていることを知っているからである。「あらゆる見張りをもって汝の心を守れ」(箴言4:23)。また、「主は聖なる心を愛し、汚れのない者は皆、主に受け入れられる」。さらに別の箇所には、「心の清い者は福なる者である。彼らは神を見るからである」(マタイ5:8)。

Exhortatio ad sponsam Christi 10.3

3

Quod de illis dici arbitror, quos conscientia in nulla redarguit culpa peccati. De quibus Joannem in Epistola dixisse reor: Si cor nostrum nos non reprehendit, fiduciam habemus ad Deum, et quaecunque petierimus accipiemus ab eo (I Joan. III, 20) .

PL 18, 84B

これは、良心が罪の咎を何ひとつ責めることのない者たちについて言われていると私は思う。彼らについて、ヨハネは書簡の中で言ったのだと私は思う。「我々の心が我々を責めないなら、我々は神に対して確信を持ち、何を求めても神から受ける」(一ヨハネ3:20)〔引かれた句は一ヨハネ3:21–22〕。

Exhortatio ad sponsam Christi 10.4

4

Nolo existimes te crimen fugisse peccati, si voluntatem non sequatur effectus, cum scriptum sit: Quicunque viderit mulierem ad concupiscendam eam, jam moechatus est in corde suo (Matth. V, 17) .

PL 18, 84C

結果が意志に伴わないからといって、罪の罪過を逃れたと考えてはならない。こう書かれているからである。「女を見て、これを欲する者は誰でも、すでに心の中で姦淫を犯したのである」(マタイ5:17)〔引かれた句はマタイ5:28〕。

Exhortatio ad sponsam Christi 10.5

5

Nec dicas, cogitavi quidem, sed non perfeci: quia etiam concupiscere nefas est. Unde beatus Petrus praecepit dicens: Animas vestras castificantes (I Petr. I, 22) , qui si nullam animae constuprationem nosset, nec castificari eam desiderasset.

PL 18, 84C

また、「思いはしたが、成し遂げはしなかった」と言ってはならない。欲することさえ、許されないからである。ゆえに福なるペトロは命じて言う。「汝らの魂を貞潔にして」(一ペトロ1:22)。魂の凌辱があることを知らなかったなら、魂が貞潔にされることを望まなかったであろう。

Exhortatio ad sponsam Christi 10.6

6

Sed et locum illum quo continetur: Hi sunt qui se cum mulieribus non coinquinaverunt, virgines enim permanserunt: hi sequuntur Agnum, quocunque ierit (Apoc. XIV, 4) , attentius considerare debemus et animadvertere, si solius integritatis pudicitiae merito ipsi divino comitatui copulentur, et per omnia coelorum tabulata discurrant: an et alia sint, quibus adjuncta virginitas tantae beatitudinis gloriam consequatur.

PL 18, 84C

さらに、次の箇所にも、我々はいっそう注意深く考え、気づかなければならない。「彼らは、女たちとともに身を汚さなかった者である。おとめのままであったからである。彼らは、子羊の行く所どこへでも従う」(黙示録14:4)。彼らが神の随行の列に結ばれ、天のあらゆる階層を駆けめぐるのは、ただ貞潔の純潔という功績によるのか。それとも、ほかのものもあって、それが加わったおとめの身が、かくも大きな幸いの栄光を得るのか。

Exhortatio ad sponsam Christi 10.7

7

Sed unde hoc scire poterimus? De sequentibus, nisi fallor, in quibus scriptum est: Hi empti sunt ex hominibus primitiae Deo et Agno, et in ore ipsorum non est inventum mendacium: sine macula enim sunt (Ibid. IV, 5) .

PL 18, 84D

だが、これをどこから知ることができるのか。私の思い違いでなければ、続く箇所からである。そこにはこう書かれている。「彼らは、神と子羊のための初穂として、人々の中から買い取られた者である。その口には偽りが見いだされなかった。彼らには傷がないからである」(黙示録4:5)〔引かれた句は黙示録14:5〕。

Exhortatio ad sponsam Christi 10.8

8

Vides ergo quod non in uno tantum membro dominicis referantur inhaerere vestigiis; sed illi qui praeter virginitatem ab omni contagione peccati immaculatam gesserint vitam.

PL 18, 84D

それゆえ、あなたは見る。主の足跡に付き従うと言われるのは、一つの肢についてだけではない。おとめの身に加えて、罪のあらゆる感染から離れた汚れのない生涯を送った者たちである。

Exhortatio ad sponsam Christi 10.9

9

Idcirco virgo vel maxime nuptias spernit, ut dum securior est, facilius, quod etiam a nubentibus quaeritur, ab omni se delicto custodiat, et universa legis mandata perficiat.

PL 18, 84D

だからこそ、おとめは何よりも婚姻を退けるのである。より安全であるので、結婚する者にも求められているように、あらゆる罪〔delictum〕から自らをより容易に守り、律法の戒めをすべて全うするためである。

Exhortatio ad sponsam Christi 10.10

10

Nam si non nubat, et ea nihilominus faciat a quibus et nuptae esse jubentur immunes, non nupsisse quid proderit?

PL 18, 84D

結婚しない女が、結婚した女でさえ免れるべきこととして命じられていることを、やはり行うなら、結婚しなかったことは何の益になろうか。

Exhortatio ad sponsam Christi 10.11

11

Quanquam enim nulli Christianorum peccare liceat, et omnes quicunque spiritalis lavacri sanctificatione purgantur, immaculata decurrere conveniat vita; ut Ecclesiae quae sine macula, sine ruga, sine aliquo ejusmodi esse describitur, possint visceribus intimari: multo magis tamen hoc Virginem implere necesse est, quam nec mariti, nec filiorum, nec alterius necessitatis causa prohibet, quominus divinam Scripturam perficiat; nec aliqua, si peccet, poterit excusatione defendi.

PL 18, 85A

確かに、どんなキリスト教徒にも罪を犯すことは許されておらず、霊の洗いの聖化によって清められた者は皆、汚れのない生涯を歩むのがふさわしい。それは、しみもしわも、そのようなものが何ひとつないと記されている教会の懐に入れられるためである。しかしなお、おとめがこれを満たすことは、いっそう必要である。夫も、子らも、ほかのどんな必要も、彼女が神の聖書を全うすることを妨げない〔関係節 quam… prohibet の係りは定かでない。おとめを受けると取った〕。彼女が罪を犯すなら、どんな弁明でも擁護することはできない。