Exhortatio ad sponsam Christi 17.1
In jejuniis magis quam in epulis delectare, illius viduae memor, quae non discedebat de templo jejuniis et obsecrationibus Deo serviens die ac nocte. Et si vidua quidem in Judaea talis erat; qualem nunc virginem convenit esse Christi.
PL 18, 88C宴よりも断食に喜びを見いだせ。あのやもめを思え。彼女は神殿から離れず、断食と祈願をもって昼も夜も神に仕えていた。ユダヤのやもめがそのようであったのなら、今のキリストのおとめにふさわしいあり方は〔なおさらである〕。
Exhortatio ad sponsam Christi 17.2
Divinae magis lectionis convivium dilige, et spiritalibus te saturari dapibus concupisce; et illos potius quaere cibos, quibus anima magis quam corpus reficiatur.
PL 18, 88C聖書の読書という宴をいっそう愛し、霊の饗応に満たされることを願え。体よりも魂が養われる食べ物を、むしろ求めよ。
Exhortatio ad sponsam Christi 17.3
Carnis et vini species quasi caloris fomenta et libidinis incitamenta fuge, et tunc, si forte, vino exiguo utere, cum stomachi dolor et nimia corporis compellat infirmitas.
PL 18, 88C肉とぶどう酒の類は、熱を煽るもの、情欲を駆り立てるものとして避けよ。やむをえず用いるときは、胃の痛みと体のひどい衰弱がそうさせるときに、わずかなぶどう酒を用いよ。
Exhortatio ad sponsam Christi 17.4
Iracundiam vince; animositatem cohibe; et quidquid illud est, quod post factum poenitentiam ingerit, velut proximi criminis abominationem declina.
PL 18, 88C怒りっぽさに打ち勝て。いきり立つ心を抑えよ。行ったあとに悔い改めをもたらすものは、それが何であれ、罪過にほど近い忌まわしいものとして避けよ。
Exhortatio ad sponsam Christi 17.5
Satis tranquillam et quietam convenit esse mentem, et ab omni perturbatione furoris alienam, quae Dei habitaculum esse desiderat; qui per Prophetam testatur et dicit: Super quem requiescam alium, nisi super humilem et quietum, et trementem verba mea (Isai. LXVI, 3) ?
PL 18, 88D神の住まいとなることを望む精神は、十分に穏やかで静かであり、あらゆる激情の乱れから遠くなければならない。神は預言者を通して証しして言う。「私は、へりくだり、静かで、私の言葉におののく者のほか、誰の上に憩うだろうか」(イザヤ66:3)〔引かれた句はイザヤ66:2〕。
Exhortatio ad sponsam Christi 17.6
Omnium operum et cogitationum tuarum speculatorem Deum crede, et cave ne quidquam quod divinis oculis indignum sit, aut opereris, aut cogites.
PL 18, 88D神があなたのすべての業と思いを見張る者であると信じ、神の目にふさわしくないことは、行うことも考えることも決してせぬよう用心せよ。