作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Exhortatio ad sponsam Christi

Caput VI 第VI章

Anonymous · Exhortatio ad sponsam Christi · PL 18, 80C · 9 sectiones

Exhortatio ad sponsam Christi 6.1

1

Sed, ut dicere coeperamus, non sufficit Christiano a malis se abstinere, nisi etiam bonorum operum officia perfecerit.

PL 18, 80C

しかし、言い始めたとおり、キリスト教徒にとって、悪から身を遠ざけるだけでは足りず、善い業の務めをも完成しなければならない。

Exhortatio ad sponsam Christi 6.2

2

Quod illo vel maxime testimonio comprobatur, quod comminatur Dominus aeterni ignis reos fore, qui quamvis mali nihil gesserint, non fecerint omne quod bonum est, dicens: Tunc dicet Rex his qui ad sinistram sunt: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, quem praeparavit Pater meus diabolo et angelis ejus.

PL 18, 80C

このことは、主が脅して述べる次の証言によって何よりも確かめられる。何も悪を行わなかったとしても、善であることをすべて行わなかった者は、永遠の火に値する罪に定められるのである。主は言う。「そのとき王は、左にいる者たちに言う。『呪われた者どもよ、私から離れ、悪魔とその使いたちのために私の父が備えた永遠の火に入れ』」。

Exhortatio ad sponsam Christi 6.3

3

Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare, etc. (Matth. XXV, 41) . Non dixit: Discedite a me, maledicti, quia homicidium, quia adulterium, aut quia furta fecistis: non enim quia malum fecissent; sed quia bonum non fecerant condemnantur et aeternae gehennae suppliciis addicuntur: nec quia quae prohibita sunt admisissent; sed quia quae praecepta erant implere noluere.

PL 18, 80D

「私は飢えていたが、汝らは私に食べさせなかった」云々(マタイ25:41)。主は、「呪われた者どもよ、私から離れよ。汝らは殺人を、姦淫を、盗みを行ったからだ」とは言わなかった。悪を行ったからではなく、善を行わなかったがゆえに、彼らは罪に定められ、永遠のゲヘナの責め苦に渡されるのである。禁じられたことを犯したからではなく、命じられたことを果たそうとしなかったからである。

Exhortatio ad sponsam Christi 6.4

4

Unde advertendum est, quam spem habere possint qui adhuc aliquid eorum faciunt quae prohibentur; cum etiam rei sunt qui non fecerunt quae jubentur.

PL 18, 80D

それゆえ、なお禁じられていることを何かしている者たちに、どんな望みがありうるのかを考えなければならない。命じられたことを行わなかった者たちでさえ、有罪となるのだからである。

Exhortatio ad sponsam Christi 6.5

5

Nolo enim tibi in hoc blandiaris, si aliqua non feceris, quia aliqua feceris, cum scriptum est: Qui universam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus (Jac. II, 10) .

PL 18, 80D

あなたが、いくつかのことを行ったからといって、別のことを行わなくてもよいと、この点で自らを慰めることを私は望まない。こう書かれているからである。「律法全体を守っても、一つの点でつまずく者は、すべてについて有罪となった」(ヤコブ2:10)。

Exhortatio ad sponsam Christi 6.6

6

Adam enim semel peccavit, et mortuus est: et tu te vivere existimas illud saepe committens, quod alium dum semel perpetrasset occidit? An grande illum commisisse crimen putas, unde merito poena damnatus sit acriori? Videamus ergo quid fecerit contra mandatum.

PL 18, 81A

アダムは一度罪を犯して死んだ。それなのに、あなたは、彼が一度行って殺されたことを、しばしば行いながら生きていると思うのか。彼が行った罪過は大きいものだったと、あなたは思うのか。そのために、彼はもっともなことに、より厳しい刑罰を宣告されたのだと。では、彼が戒めに背いて何を行ったのか見てみよう。

Exhortatio ad sponsam Christi 6.7

7

De fructu arboris edit. Quid ergo? Propter arboris fructum Deus hominem morte mulctavit? Non propter arboris fructum, sed propter mandati contemptum. Ergo non agitur de qualitate peccati, sed de transgressione mandati.

PL 18, 81A

彼は木の実を食べた。それでは、どうなのか。神は木の実のために人を死で罰したのか。木の実のためではなく、戒めを蔑んだためである。したがって、問題は罪の質ではなく、戒めの違反である。

Exhortatio ad sponsam Christi 6.8

8

Et qui dixit Adae, ut de arboris fructu non ederet; ipse tibi praecepit ut non maledicas, non mentiaris, non detrahas, non detrahentem auscultes, ut omnino non jures, ut non concupiscas, non invideas, non sis tepidus, non sis avarus; ut nulli malum pro malo reddas, ut inimicos tuos diligas, ut maledicentibus benedicas, ut pro calumniatoribus et pro persecutoribus tuis ores, ut percutienti maxillam alteram praebeas, ut in judicio saeculari non litiges, ut si quis tua auferre voluerit, gratanter amittas, ut nec iracundiae, nec zeli, nec livoris malum intra pectus admittas, ut crimen avaritiae fugias, ut omnis superbiae ac jactantiae malum caveas, et humilis ac mitis Christi vivas exemplo; malorum consortia in tantum vitans, ut cum fornicatoribus, aut avaris, aut maledicentibus, aut invidis, aut detractoribus, aut ebriosis, aut rapacibus nec cibum capias.

PL 18, 81A

アダムに木の実を食べるなと言った者その人が、あなたにも命じている。呪うな、偽るな、中傷するな、中傷する者に耳を傾けるな、決して誓うな、むさぼるな、妬むな、生ぬるくあるな、貪欲であるな。誰にも悪に悪を返すな、敵を愛せ、呪う者を祝福せよ、あなたを誹る者と迫害する者のために祈れ、頰を打つ者には他方の頰を差し出せ、世俗の裁判で争うな、誰かがあなたのものを奪おうとするなら喜んで失え、怒りの悪も、嫉妬の悪も、妬みの悪も胸に入れるな、貪欲の罪過を避けよ、あらゆる高ぶりと誇りの悪を警戒せよ、柔和でへりくだったキリストの模範に従って生きよ。悪人との交わりをことごとく避けて、淫らな者、貪欲な者、呪う者、妬む者、中傷する者、大酒飲み、奪う者とは、食事さえともにしてはならない。

Exhortatio ad sponsam Christi 6.9

9

Quem si in aliquo contempseris, si pepercit Adae, parcet et tibi. Imo illi magis parcendum fuerat, qui adhuc rudis et novellus erat, et nullius ante peccantis et propter peccatum suum morientis retrahebatur exemplo: tibi vero post tanta documenta, post legem, post Prophetas, post Evangelia, post Apostolos, si delinquere volueris: quomodo indulgere possit ignoro.

PL 18, 81B

この者を、何かにおいて蔑んでも、彼がアダムを容赦したのだから、あなたをも容赦するだろう〔とあなたは言うのか〕。いや、むしろ容赦されるべきだったのは、アダムのほうである。彼はまだ未熟で新しく、これ以前に罪を犯し、その罪のゆえに死んだ者の模範に引き止められることもなかった。ところが、あなたには、これほどの証しがあり、律法、預言者たち、福音書、使徒たちのあとで、もし罪を犯そうとするなら、どうして彼があなたを赦すことができるのか、私は知らない。