Exhortatio ad sponsam Christi 11.1
O Virgo, serva propositum tibi magno praemio destinatum. Praeclara est apud Deum virginitatis et pudicitiae virtus, si non aliis peccatorum et malorum lapsibus infirmetur. Agnosce statum tuum, agnosce locum, agnosce propositum.
PL 18, 85Aおとめよ、大きな報いが定められたあなたの志を守れ。おとめの身と貞潔の徳は、神のもとで輝かしい。ほかの罪や悪の失墜によって弱められなければ。あなたの身分を知れ、あなたの立場を知れ、あなたの志を知れ。
Exhortatio ad sponsam Christi 11.2
Christi sponsa diceris; vide ne quid indignum eo, cui desponsata videris, admittas: cito scribet repudium, si in te vel unum viderit adulterium.
PL 18, 85Bあなたはキリストの花嫁と呼ばれる。婚約したと見られる相手にふさわしくないことを何ひとつ犯さないよう気をつけよ。たとえ一つの姦淫でもあなたに見いだせば、彼はすぐに離縁状を書くであろう。
Exhortatio ad sponsam Christi 11.3
Quaecunque enim humanorum sponsaliorum pignoribus subarrhatur, statim a domesticis, a familiaribus, ab amicis sponsi sollicite et diligenter requirit et a servulis, quales juvenis habeat mores, quid potissimum diligat, quid accipiat, quo usu vivat, qua se consuetudine regat, quibus utatur dapibus, quibus praecipue rebus delectetur et gaudeat.
PL 18, 85B人間の婚約の手付けで婚約した女は誰でも、すぐに花婿の家の者から、親しい者から、友から、また若い奴隷たちから、念入りに、熱心に尋ねる。その若者の性格はどうか、何を最も好むか、何を受け入れるか、どんな習慣で暮らしているか、どんなやり方で身を律しているか、どんな食事を用いるか、とりわけ何に喜び楽しむかを。
Exhortatio ad sponsam Christi 11.4
Quae cum didicerit, ita se in omnibus temperat, ut sponsi moribus suum obsequium, sua jucunditas, sua diligentia; sua vita concordet.
PL 18, 85Bそれを知ると、すべてにおいて自分を整えて、花婿の性格に、自分の従順も、快活さも、心配りも、生き方も合うようにする。
Exhortatio ad sponsam Christi 11.5
Et tu quae Christum sponsum habes, a domesticis et familiaribus ejus, sponsi tui mores interroga, et strenue ac solerter inquire; in quibus praecipue delectetur, qualem compositionem in te vestium diligat, cujusmodi concupiscat ornatum.
PL 18, 85Bあなたはキリストを花婿としているのだから、同じように、彼の家の者や親しい者から、花婿の性格を尋ねよ。熱心に、巧みに探れ。彼が何に特に喜ぶのか、あなたにどんな衣服の整えを好むのか、どんな飾りを望むのかを。
Exhortatio ad sponsam Christi 11.6
Dicat tibi ejus familiarissimus Petrus, qui ne nuptis quidem corporalem permittit ornatum, sicut in epistola sua scripsit: Mulieres similiter subjectae viris suis, ut si qui non credunt verbo, per mulierum conversationem sine verbo lucrifiant: considerantes in timore Dei castam conversationem vestram, quarum sit non extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus; sed qui absconsus cordis est homo, in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus, quod est in conspectu Dei locuples (I Petr. III, 1 seqq.) .
PL 18, 85C彼の最も親しい者ペトロに語らせよ。ペトロは結婚した女たちにさえ、身の飾りを許さない。自らの書簡にこう書いた。「同様に、妻たちは自分の夫に従う者であれ。たとえ言葉を信じない者がいても、妻たちの生き方によって、言葉なしに得られるためである。神への畏れのうちに、汝らの貞潔な生き方を見ることによって。彼女たちの〔飾り〕は、外側の編んだ髪や、金を身に巻くことや、衣服の着飾りではなく、心の隠れた人であり、朽ちることのない、静かで慎み深い霊のうちにある。これこそ神の前で価高いものである」(一ペトロ3:1以下)。
Exhortatio ad sponsam Christi 11.7
Dicat et alius apostolus beatus Paulus, qui ad Timotheum scribens episcopum, eadem de fidelium feminarum disciplina testatur: Mulieres similiter in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se, non intortis crinibus, aut auro, aut margaritis, aut veste pretiosa; sed quod decet mulieres promittentes castitatem per bonam conversationem (I Tim. II, 9) .
PL 18, 85Cもう一人の使徒、福なるパウロにも語らせよ。パウロは司教テモテに書き送って、信ある女たちの規律について同じことを証言している。「同様に、女たちは、慎みと節度をもって、整った身なりで自らを飾れ。編んだ髪や、金や、真珠や、高価な衣服によってではなく、貞潔を公言する女たちにふさわしく、善い生き方によって」(一テモテ2:9)。