Exhortatio ad sponsam Christi 15.1
Vide ne in aliquo humanam gloriam diligas; ne et tua inter illos portio computetur, quibus dictum est: Quomodo vos potestis credere, gloriam ab invicem quaerentes (Joan. V, 44) ? Et de quibus per Prophetam dicitur: Auge eis mala, auge mala gloriosis terrae.
PL 18, 87B何であれ、人の栄光を愛することのないよう気をつけよ。あなたの分け前が、次のように言われた者たちの中に数えられることのないように。「互いに栄光を求めながら、どうして汝らは信じることができるのか」(ヨハネ5:44)。また、預言者によって、こう言われる者たちについても。「彼らに災いを増し加えよ。地の栄光ある者らに災いを増し加えよ」。
Exhortatio ad sponsam Christi 15.2
Et alibi: Confundimini a gloriatione vestra, ab opprobrio in conspectu Dei (Isai. XLV) . Nolo enim illas respicias, quae saeculi, non Christi sunt virgines; quae propositi sui et professionis immemores gaudent in deliciis, in opibus delectantur, et corporeae nobilitatis origine delectantur.
PL 18, 87Bまた別の箇所には、こうある。「汝らの誇りを恥じよ、神の前での恥辱から」(イザヤ45)〔節の番号は刷られていない。引かれた句はエレミヤ12:13(ギリシア語訳に拠る本文)〕。あなたは、世のおとめであって、キリストのおとめではない女たちを見ないでほしい。彼女たちは自らの志と誓願を忘れ、贅沢を喜び、富に楽しみ、肉の高貴な生まれの起源を楽しんでいる。
Exhortatio ad sponsam Christi 15.3
Quae si profecto Dei filias se esse crederent, nunquam post divinos natales nobilitatem admirarentur humanam, nec gloriarentur in patre quolibet honorato: si Patrem Deum se habere sentirent, nobilitatem carnis non amarent.
PL 18, 87B彼女たちが本当に自分を神の娘と信じるなら、神の生まれのあとで、人間の高貴さを賛美したり、誰か尊ばれる父を誇ったりは決してしないであろう。父なる神を持つと感じるなら、肉の高貴さを愛さないであろう。
Exhortatio ad sponsam Christi 15.4
Quid tibi in generis nobilitate blandiris et complaces? Duos homines fecit ab exordio Deus, ex quibus totius generis humani silva descendit: mundanam nobilitatem non naturae aequitas praestitit, sed cupiditatis ambitio.
PL 18, 87Cあなたは、なぜ家柄の高貴さで自らを慰め、満足するのか。神は初めに二人の人を造り、その二人から人類全体の森が生い出た。この世の高貴さをもたらしたのは、本性の公正ではなく、貪欲の野心である。
Exhortatio ad sponsam Christi 15.5
Certe omnes per divini lavacri generationem aequales efficimur, et nulla inter eos potest esse discretio, quos nativitas secunda generavit; per quam tam dives quam pauper, tam liber quam servus, tam nobilis quam ignobilis, Dei efficitur Filius; et terrena nobilitas splendore coelestis gloriae adumbratur, et nusquam omnino jam comparet: dum qui retro in saecularibus honoribus impares fuerant, coelestis et divinae nobilitatis gloria aequaliter vestiuntur.
PL 18, 87C確かに、神の洗いによる生まれによって、我々は皆等しくされ、第二の生まれが産んだ者たちのあいだには、どんな区別もありえない。この生まれによって、富める者も貧しい者も、自由人も奴隷も、貴い者も卑しい者も、神の子となる。地上の高貴さは、天の栄光の輝きに覆われてどこにも現れなくなる。以前は世俗の栄誉において等しくなかった者たちが、天の神の高貴さの栄光を等しくまとうのである。
Exhortatio ad sponsam Christi 15.6
Nullus jam ignobilitati locus, nec degener quisquam est, quem divinae nativitatis sublimitas ornat, nisi apud illos, qui non putant humanis coelestia praeponenda: aut si putant, quam vanum est, ut se illis in minoribus praeferant, quos sibi in majoribus pares sciunt, et quasi infra se positos in terra existiment, quos sibi aequales in coelestibus credunt?
PL 18, 87C神の生まれの崇高さが飾る者には、もはや卑しさの居場所はなく、劣った者は誰もいない。ただし、天のものを人間のものに優先させるべきではないと考える者たちのもとでは別である。そう考えるとしても、大きなことで自分と等しいと知っている者たちに、小さなことで勝っていると誇るのは、なんと空しいことか。天では自分と等しいと信じている者たちを、地上では自分より下に置かれた者のように見なすのは。
Exhortatio ad sponsam Christi 15.7
Tu autem quaecunque Christi, non saeculi virgo es, omnem praesentis vitae gloriam fuge, ut eam quae in futuro promittitur consequaris.
PL 18, 87Dあなたはキリストのおとめであって、この世のおとめではない。現在の生の栄光をことごとく避けよ。将来に約束されたものを得るためである。