作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Exhortatio ad sponsam Christi

Caput V 第V章

Anonymous · Exhortatio ad sponsam Christi · PL 18, 79D · 11 sectiones

Exhortatio ad sponsam Christi 5.1

1

Dicis forsitan, doce ergo me quid sit justitia; ut eam si cognoverim facilius implere sufficiam.

PL 18, 79D

あなたは言うかもしれない。「それなら、正義とは何か、私に教えよ。それを知れば、より容易に果たすことができよう」と。

Exhortatio ad sponsam Christi 5.2

2

Dicam breviter ut valeo, et verborum utar simplicitate communium: quia causa de qua agimus talis est, quae disertioribus facundiae sermonibus nequaquam debet obscurari, sed simplicioribus eloquentiae narrationibus pandi: res enim in commune necessaria communi debet sermone monstrari.

PL 18, 79D

私は力の及ぶかぎり簡潔に述べ、ありふれた言葉の素朴さを用いる。我々が論じている事柄は、雄弁な修辞の言葉によって覆い隠されてはならず、素朴な叙述によって示されるべきものだからである。万人に必要な事柄は、万人に通じる言葉で示されなければならない。

Exhortatio ad sponsam Christi 5.3

3

Justitia ergo non est aliud quam non peccare. Non peccare autem, est legis praecepta servare. Praeceptorum autem observatio duplici genere custoditur: ut nihil eorum quae prohibentur facias, et cuncta quae jubentur implere contendas.

PL 18, 79D

それゆえ、正義とは罪を犯さないこと以外のものではない。罪を犯さないとは、律法の命令を守ることである。命令を守ることは二つの仕方で保たれる。禁じられていることを何一つ行わず、命じられていることをすべて果たそうと努めることである。

Exhortatio ad sponsam Christi 5.4

4

Hoc est quod dicit: Recede a malo, et fac bonum (Psalm. XXXIII, 15) . Nolo enim putes in hoc constare justitiam, ut malum non facias; cum et bonum non facere malum sit, et in utroque legis praevaricatio committatur.

PL 18, 80A

これこそ、「悪から退き、善を行え」(詩篇33:15)と言われていることである。あなたは、悪を行わないことに正義が成り立つとは考えてはならない。善を行わないことも悪であり、そのどちらにおいても律法の背反が犯されるからである。

Exhortatio ad sponsam Christi 5.5

5

Quoniam qui dixit: Recede a malo; et ipse dixit, fac bonum. Si a malo recesseris et non feceris bonum, transgressor es Legis; quae non tantum in malorum actuum abominatione, sed et in bonorum operum perfectione completur.

PL 18, 80A

「悪から退け」と言った者が、「善を行え」とも言ったのだからである。悪から退いても善を行わなければ、あなたは律法の違反者である。律法は、悪い行いを忌み嫌うことにおいてだけでなく、善い業を完成することにおいても満たされる。

Exhortatio ad sponsam Christi 5.6

6

Neque enim hoc solum tibi praecipitur, ut vestitum suis non spolies indumentis; sed et ut spoliatum operias tuis: neque ut habenti panem, non auferas suum, sed ut non habenti, tuum libenter impertias: neque solum ut pauperem suo non pellas hospitio; sed ut pulsum et non habentem recipias tuo.

PL 18, 80A

あなたに命じられているのは、衣を着た者からその衣を剝ぎ取らないことだけではない。剝ぎ取られた者をあなたの衣でおおうことでもある。パンを持つ者から、その持ち物を取り上げないことだけでなく、持たない者に、あなたのものを喜んで分け与えることでもある。貧しい者をその宿から追い出さないことだけでなく、追い出されて持たない者を、あなたの宿に迎え入れることでもある。

Exhortatio ad sponsam Christi 5.7

7

Praeceptum enim nobis est, Flere cum flentibus (Rom. XII, 15) . Quomodo cum illis flemus, si in nullo eorum necessitatibus participamus, nec aliquod eis in his propter quas lacrymantur causis praebemus auxilium?

PL 18, 80B

我々には「泣く者とともに泣け」(ローマ12:15)と命じられている。彼らの必要に何一つ与らず、彼らが涙を流す原因となっている事柄において、何の助けも与えないのなら、どうして我々は彼らとともに泣いていると言えるだろうか。

Exhortatio ad sponsam Christi 5.8

8

Neque enim fletuum nostrorum Deus infructuosum quaerit humorem; sed quia lacrymae doloris indicium sunt, vult te ita alterius angustias sentire ut tuas; et quomodo tibi in tali tribulatione si esses subveniri cuperes, ita alteri subvenias propter illud: Quaecunque vultis ut faciant vobis homines bona, ita et vos facite illis similiter (Matth. VII, 11) .

PL 18, 80B

神は、我々の涙の実りのない潤いを求めるのではない。涙は痛みのしるしであるから、あなたが他人の苦難を自分のものと同じように感じることを望むのである。あなたも、同じ苦難の中にあれば助けられたいと願うであろうように、他人を助けよ。それは次の言葉のとおりである。「人々が汝らに善をなすことを汝らが望むなら、何であれ、汝らも同じように彼らにせよ」(マタイ7:11)〔引かれた句はマタイ7:12〕。

Exhortatio ad sponsam Christi 5.9

9

Nam cum flente flere, et nihil, cum possis, flenti conferre, subsannationis, non pietatis indicium est.

PL 18, 80B

泣く者とともに泣き、できるのに、泣く者に何も与えないのは、嘲りのしるしであって、情愛〔pietas〕のしるしではない。

Exhortatio ad sponsam Christi 5.10

10

Denique Salvator noster cum Maria et Martha Lazari sororibus flevit; et immensae misericordiae affectum lacrymarum contestatione monstravit, et verae pietatis indicia mox opera subsecuta sunt, cum suscitatus Lazarus, cujus causa fundebantur, sororibus redditur.

PL 18, 80C

実に、我々の救い主は、ラザロの姉妹マリアとマルタとともに泣いた。そして、限りない慈しみの情を涙の証しによって示した。まことの慈しみ〔pietas〕のしるしとして、すぐに業が続いた。彼女たちが涙を流す原因であったラザロが、よみがえらされて姉妹たちに返されたのである。

Exhortatio ad sponsam Christi 5.11

11

Hoc fuit pie cum flentibus flere, occasionem fletus auferre. Sed quasi potens, inquies, fecit. Verum nec tibi impossibile aliquid imperatur: implevit omnia qui quod potuit fecit.

PL 18, 80C

これが、慈しみ深く〔pie〕泣く者とともに泣くことであり、涙の原因を取り去ることであった。あなたは言うだろう。「だが、彼は力ある者としてそれを行ったのだ」と。しかし、あなたに不可能なことが命じられているのではない。できることを行った者は、すべてを果たしたのである。