Exhortatio ad sponsam Christi 2.1
Grande est et immortale, et pene ultra naturam corpoream, sopire luxuriam et concupiscentiae flammam adolescentiae facibus accensam animi virtute restinguere, et spiritali conatu vim genuinae oblectationis excludere, vivere contra humani generis morem, despicere solatia conjugum, dulcedinem contemnere liberorum, et quaecunque praesentis vitae esse commoda possunt, pro nihilo spe futurae beatitudinis computare.
PL 18, 77C放縦を鎮め、若さの松明に燃え上がった欲望の炎を心の徳によって消し、霊の努力によって生まれつきの快楽の力を締め出し、人類の習いに逆らって生き、夫婦の慰めを軽んじ、子らの甘美さを蔑み、現在の生のあらゆる便益を、来たるべき幸いへの望みのゆえに無に等しいと数えることは、偉大で不滅であり、体の本性をほとんど超えている。
Exhortatio ad sponsam Christi 2.2
Magna haec, ut dixi, et admirabilis virtus est, et non immerito pro magnitudine laboris sui ingenti praemio destinata.
PL 18, 77Cこれは、先に述べたとおり、大いなる驚くべき徳であり、その労苦の大きさに応じて、莫大な報いが定められているのも当然である。
Exhortatio ad sponsam Christi 2.3
Dabo, inquit Dominus, spadonibus meis in domo mea, et in muro meo locum nominatum meliorem a filiis et filiabus Israel, nomen aeternum dabo eis quod non deficiet (Isai. LVI, 4) .
PL 18, 77D主は言う。「私は、私の家と私の城壁のうちに、私の宦官たちに、息子たちや娘たちにまさる名高い場所を与える。私は彼らに、絶えることのない永遠の名を与える」(イザヤ56:4)。
Exhortatio ad sponsam Christi 2.4
De quibus spadonibus Dominus in Evangelio repetit, dicens: Sunt enim spadones qui seipsos castraverunt propter regnum coelorum (Matth. XIX, 12) . Magnus quidem est pudicitiae labor, sed majus praemium: temporalis custodia, sed remuneratio aeterna.
PL 18, 77Dこの宦官たちについて、主は福音書で重ねて言う。「天の国のために自ら去勢した宦官たちがいる」(マタイ19:12)。貞潔の労苦は大きいが、報いはなお大きい。守るのは一時であり、報われるのは永遠である。
Exhortatio ad sponsam Christi 2.5
De his enim et beatus Joannes apostolus loquitur, quod sequuntur agnum quocunque ierit (Apoc. XIV, 4) . Quod ita intelligendum puta, nullum eis locum in coelesti aula claudendum, et cuncta eis divinarum mansionum habitacula reseranda.
PL 18, 77D福なる使徒ヨハネも、この者たちについて語っている。彼らは「子羊の行く所どこへでも従う」(黙示録14:4)。これは、天の宮廷のどこにも彼らに閉ざされる場所はなく、神の住まいのすべてが彼らに開かれることだ、と解せよ。
Exhortatio ad sponsam Christi 2.6
Sed ut illustrius virginitatis meritum clareat, et quam Deo digna sit manifestius possit intelligi, illud cogitetur, quod Dominus et salvator noster Deus, cum propter humani generis salutem hominem dignaretur assumere, non alium quam virginalem elegerit uterum.
PL 18, 78Aしかし、おとめの身の功績がいっそう明らかに輝き、それが神にいかにふさわしいかをいっそうはっきり理解できるように、次のことを思い起こすべきである。我々の主であり救い主である神は、人類の救いのために人を受け入れようとよしとしたとき、おとめの胎のほかを選ばなかった。
Exhortatio ad sponsam Christi 2.7
Et ut hujusmodi plurimum sibi placere monstraret, et pudicitiae bonum utrique sexui intimaret, virginem habuit matrem virgo mansurus; in se viris, et in matre feminis praebuit virginitatis exemplum: quo demonstraretur in utroque sexu beatam integritatem divinitatis haberi, et plenitudinem meruisse; dum totum in matre fuit, quidquid habebatur in filio.
PL 18, 78Aこのような者が自らに大いに喜ばしいことを示し、貞潔の善を男女両性に知らしめるために、童貞〔virgo〕であろうとする者として、おとめを母とした。自らにおいては男たちに、母においては女たちに、おとめの身の模範を示したのである。これによって、男女いずれの性においても、神性の福なる純潔が保たれ、充満に値したことが示されるのである。子にあったものはすべて、母にもあったからである。
Exhortatio ad sponsam Christi 2.8
Sed quid ego satago excellens ac sublime pudicitiae meritum revelare, et gloriosae virginitatis bonum ostendere; cum de hac re plerosque perorasse non nesciam, et ejus beatitudinem manifestissimis rationibus comprobasse, et nulli sapienti venire in dubium posse, eam rem majoris esse meriti quae sit amplioris laboris?
PL 18, 78Bしかし、私はなぜ、貞潔の卓越した崇高な功績を明らかにし、栄光あるおとめの身の善を示そうと骨を折るのか。この事柄についてはすでに多くの人が論じ、その幸いを明白きわまる理由によって証明したことを、私は知らないわけではない。しかも、労苦の大きいものほど功績も大きいことは、どんな賢い人にも疑う余地がない。
Exhortatio ad sponsam Christi 2.9
Quisquis enim pudicitiam aut nullius praemii, aut parvi existimat, certum est illum aut ignorare, aut non voluntarium ferre laborem. Unde illi semper castitati derogant, qui eam aut non habent, aut habere coguntur inviti.
PL 18, 78B貞潔には報いがないとか、わずかだとか考える者は、労苦を知らないか、自ら進んでそれを負っていないかのどちらかである。ゆえに、貞潔をいつも貶めるのは、それを持たない者か、嫌々ながらそれを持たされている者である。