作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Exhortatio ad sponsam Christi

Caput XIV 第XIV章

Anonymous · Exhortatio ad sponsam Christi · PL 18, 86D · 5 sectiones

Exhortatio ad sponsam Christi 14.1

1

Si vis ergo esse cum Christo, et partem habere cum Christo, Christi tibi exemplo vivendum est, qui ab omni malitia et nequitia ita fuit extraneus, ut nec inimicis quidem vicem redderet, quin potius et pro ipsis oraret.

PL 18, 86D

それゆえ、キリストとともにあり、キリストとともに分け前を持つことを望むなら、キリストの模範に従って生きなければならない。キリストは、あらゆる悪意と邪悪からあまりに遠く、敵にさえ仕返しをせず、むしろ彼らのために祈った。

Exhortatio ad sponsam Christi 14.2

2

Nolo enim eas animas Christianas existimes, quae aut fratres aut sorores non dico oderunt, sed quae proximos toto corde et conscientia coram Dei testimonio non diligunt; cum Christianis, Christi similitudine, inimicos etiam amare necesse sit.

PL 18, 86D

兄弟姉妹を憎む者とまでは言わないが、全き心と良心をもって、神の証しの前で隣人を愛さない者たちを、私は、キリスト教徒の魂と考えるようにあなたに望まない。キリスト教徒には、キリストに似て、敵をさえ愛することが必要なのである。

Exhortatio ad sponsam Christi 14.3

3

Si sanctorum cupis habere consortium, a malitiae et nequitiae cogitatu pectus emunda. Nemo te circumveniat, nemo te fallaci sermone seducat. Non nisi sanctos et justos et simplices et innocentes et puros coelestis aula suscipiet.

PL 18, 87A

聖なる者たちとの交わりを持つことを望むなら、悪意と邪悪の思いから胸を清めよ。誰にもあなたを欺かせるな。誰にも偽りの言葉であなたを惑わせるな。聖なる者、正しい者、素朴な者、無垢な者、清い者でなければ、天の宮廷は受け入れない。

Exhortatio ad sponsam Christi 14.4

4

Nullum apud Deum habet malitia locum. Ab omni nequitia et dolo mundum esse necesse est, qui cupit regnare cum Christo. Nihil tam contrarium, nihil tam exsecrabile Deo, quam aliquem odisse, aliquem velle laedere: nihil tam probabile, quam omnes amare.

PL 18, 87A

悪意は神のもとに居場所を持たない。キリストとともに支配することを望む者は、あらゆる邪悪と欺きから清くなければならない。誰かを憎み、誰かを傷つけようとすることほど、神に反し、神に忌まわしいものはない。すべての人を愛することほど、神に是認されるものはない。

Exhortatio ad sponsam Christi 14.5

5

Quod Propheta sciens testatur dicens: Qui diligitis Dominum, odite malum (Psal. XCVI, 10) .

PL 18, 87A

預言者はそれを知って証しして言う。「主を愛する者らよ、悪を憎め」(詩篇96:10)。