Epistolae et decreta 2.21.1
Judices enim et accusatores esse debent, qui omni careant suspicione (Hadr., 15) , et ex radice charitatis suam desiderent promere sententiam.
PL 13, 23D裁判官と告発者は、あらゆる疑いを免れた者でなければならず(Hadr., 15)、愛の根から自らの判決を述べることを望む者でなければならない。
Epistolae et decreta 2.21.2
His ergo tam legaliter (Trip. IX, 14, ex Theod. V, 9) , quam et canonice prolatis, etiam omnium Christianorum reverentiam congaudere deposcimus, spirituali intercedente dilectione et timore dominico, per quem humana removetur offensio, et ecclesiarum aedificatio praeponitur universis, ut magis universi ad aedificationem fratrum laborent, quam ad damnationem; quoniam ait dominus: In hoc cognoscent omnes, quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem (Joan. XIII) .
PL 13, 24Aそこで、これらが法にかなってまた教会法にかなって述べられたからには(Trip. IX, 14, ex Theod. V, 9)、すべてのキリスト教徒の崇敬もこれをともに喜ぶよう、我々は求める。霊の愛と主への畏れが間に立つならば、これによって人間の怒りは取り除かれ、諸教会の建設がすべてに先んじる。すべての者がむしろ兄弟たちの建設のために働き、断罪のために働くことのないためである。主が言うからである。「汝らが互いに愛を持つなら、それによって、すべての人は、汝らがわたしの弟子であることを知る」(ヨハネ13)。
Epistolae et decreta 2.21.3
Jam enim formam dedimus (Damasus, epist. 2, ex Trip. IX, 15; ex Theod. V, 10) , et a praedecessoribus nostris datam esse cognovimus, ut si quis se agnoverit Christianum, illud servet quod ab apostolis noscitur esse contraditum, dicente apostolo Paulo: Si quis vobis annuntiaverit praeter quod accepistis, anathema sit (Galat. I) .
PL 13, 24A我々はすでに規範を与え(Damasus, epist. 2, ex Trip. IX, 15; ex Theod. V, 10)、また我々の前任者たちによって与えられたことを知っている。それは、もし誰かが自らをキリスト教徒と認めるなら、使徒たちから伝えられたと知られていることを守るように、というものである。使徒パウロが言う。「もしだれかが、汝らの受けたものと違うことを汝らに告げ知らせるなら、その者は呪われよ」(ガラテヤ1)。
Epistolae et decreta 2.21.4
Christus enim Dei filius, Dominus noster, humano generi propria passione salutem plenissimam condonavit, ut nos liberaret (Rom. VIII) .
PL 13, 24B神の子キリスト、我々の主は、人類に、自らの受難によって、この上なく満ちた救いを授けた。我々を解放するためである(ローマ8)。
Epistolae et decreta 2.21.5
Et si Deus in tantum nos dilexit, ut etiam proprio filio non parceret, sed pro nobis omnibus illum traderet, ut nos liberaret: ut quid nos non diligimus fratres, aut eos temere judicamus, cum praedictus dicat apostolus: Nolite judicare invicem, sed hoc magis judicate, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum (Rom. XIV) .
PL 13, 24Bもし神が、我々を解放するために、自らの子をさえ惜しまず、我々すべてのために彼を渡すほどに、我々を愛したのなら、どうして我々は兄弟たちを愛さず、あるいは彼らを軽率に裁くのか。前述の使徒が言っているのに。「互いに裁くな。むしろ、兄弟に妨げやつまずきを置くことのないよう、このことをこそ裁け」(ローマ14)。
Epistolae et decreta 2.21.6
Nam si illi qui fratres diligunt, ex Deo nati sunt, et vident Deum: quid ergo erunt illi, qui eos persequuntur, et eos detrahendo, machinando, accusando, infestando, damnare moliuntur?
PL 13, 24Bもし兄弟たちを愛する者たちが神から生まれ、神を見るのであるなら、彼らを迫害し、誹謗し、策を弄し、告発し、悩ませて断罪しようと企てる者たちは、いったい何者であろうか。
Epistolae et decreta 2.21.7
Si illi filii Dei, procul dubio hi filii sunt diaboli, qui semper, sicut leo rugiens circuit, quaerens quem devoret (I Pet. V) , ita fratres insequuntur, ut perdant.
PL 13, 24Bもし前者が神の子であるなら、疑いなく後者は悪魔の子である。彼らは常に、「吠えるライオンが呑み込む者を探して歩き回る」(一ペトロ5)ように、兄弟たちを滅ぼすために追い回す。
Epistolae et decreta 2.21.8
Qui vero adjuvare fratres refugiunt, majus peccatorum onus acquirunt, et fraternitatis solatio rei exsistunt. Vae, inquit propheta, qui potum dat amico suo, mittens fel suum (Abac. II) .
PL 13, 24C兄弟たちを助けることを避ける者は、罪のいっそう重い荷を負い、兄弟関係の慰めに対して咎ある者となる。預言者は言う。「災いなるかな、自らの胆汁を注いで、友に飲み物を与える者」(ハバクク2)。
Epistolae et decreta 2.21.9
Et iterum sapientissimus Salomon ait: Quoniam qui loquitur iniqua, non potest latere, nec praeteriet illum corripiens judicium.
PL 13, 24Cまた最も賢明なソロモンは言う。「不正を語る者は隠れることができず、懲らしめる裁きがその者を見逃すこともない」。
Epistolae et decreta 2.21.10
In cogitationibus enim impii interrogatio erit: sermonum autem illius ad Deum perveniet auditio, ad correptionem iniquitatum illius: quoniam auris zeli audit omnia, et tumultus murmurantium non abscondetur (Sap. I) .
PL 13, 24C「不敬な者の思いについては尋問があり、その者の言葉の聞き取りは神のもとに達し、その者の不正の懲らしめに至る。熱心な耳はすべてを聞き、つぶやく者たちの騒ぎは隠されないからである」(知恵の書1)。
Epistolae et decreta 2.21.11
Haec enim si amplecti voluissent proprio et sano sensu, ad reprobum minime laberentur, sed per Dei timorem sermonum suorum praecaventes custodiam, piam sanctorum Patrum definitionem sine quadam nocumenti praesumptione utique conservarent: quoniam dicit sacrum eloquium: Consilium bonum conservabit te, et mens bona custodiet te (Prov. II) .
PL 13, 24Cこれらを、もし自らの健全な分別をもって受け入れようとしたなら、彼らは邪悪な方へ決して滑り落ちることはなかったであろう。むしろ神への畏れによって自らの言葉の見張りを用心し、聖なる父祖たちの敬虔な定めを、害をなそうとするいかなる僭越もなしに、ともかくも守ったであろう。聖なる言葉が言うからである。「善き助言があなたを守り、善き思いがあなたを見守る」(箴言2)。
Epistolae et decreta 2.21.12
Non enim de fontibus (Maurus Caesenas, ep. in eodem conc.) salutiferis spiritualiter ad acquisitionem aeternae vitae procedunt tales accusationes et detractiones, atque ideo competenter nos B. Paulus admonens, ait: Non debere plus sapere, quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem (Rom. XII) .
PL 13, 24Dこのような告発や誹謗は、救いをもたらす泉から(Maurus Caesenas, ep. in eodem conc.)、永遠の生命を得るために霊的に出てくるのではない。それゆえ福者パウロは、ふさわしく我々を戒めて言う。「悟るべきことを越えて悟ろうとしてはならず、節度をもって悟れ」(ローマ12)。
Epistolae et decreta 2.21.13
In definitione pietatis perduremus. Qui enim hanc praetereunt, non tantum ipsi sunt decidentes a corroboratione sua, sed insipientiae suae dereliquerunt omnibus memoriam, ut in his, in quibus peccaverunt, minime latere potuissent.
PL 13, 24D敬虔の定めに我々は堅く立ち続けよう。これを無視する者たちは、自分自身が自らの堅固さから脱落しているだけでなく、自らの愚かさについて、すべての人に記憶を残した。罪を犯したそのことについて、決して隠れおおせなかったであろうほどに。
Epistolae et decreta 2.21.14
Gloria enim et contumelia in loquela: et in lingua hominis, casus illius est (Eccles. V) .
PL 13, 25A「栄光も恥辱も言葉のうちにあり、人の舌のうちに、その人の転落がある」(シラ書5)〔底本の引照は Eccles. V。ここでの Eccles. は集会の書(シラ書)を指し、文言はシラ書5章に当たる〕。
Epistolae et decreta 2.21.15
Ideoque conveniens est, hanc quidem ostensionem reprehensionum illorum nostris actibus inseri, ne ulterius jam talia patiamini, seminantibus illis zizania et scandala, sed laetari in officiis et dogmatibus vestris mereamini.
PL 13, 25Aそれゆえ、彼らの非難のこの暴露を我々の記録に挿入するのがふさわしい。彼らが毒麦とつまずきを蒔くことによって、諸君がこののちもはやこのようなことを被らないためであり、むしろ諸君が自らの務めと教義のうちに喜ぶにふさわしくされるためである。
Epistolae et decreta 2.21.16
Igitur erubescant talia, et hujusmodi blasphemia subtrahere festinent, si noluerint a sacerdotali nostro collegio segregari, et a Christiani populi societate divelli.
PL 13, 25Aそこで彼らはこのようなことを恥じ、この種の瀆聖の言葉を取り除くことを急ぐがよい。もし我々の司教の団体から切り離され、キリスト教徒の民の交わりから引き離されることを望まないなら。
Epistolae et decreta 2.21.17
Licet namque de his plura et pernecessaria, quae in decretis sedis apostolicae et ab apostolis eorumque successoribus, nostris videlicet praedecessoribus, statuta inveniuntur, dicere et conscribere potuissemus, tamen melius nobis visum est, ut epistolam oratione claudamus (Julius ad ecclesiam Alex. Trip. IV, 29) .
PL 13, 25Aこれらについて、さらに多くの、きわめて必要なこと、使徒の座の教令の中に、また使徒たちとその後継者たち、すなわち我々の前任者たちによって定められていると見いだされることを、言い、書き記すことはできたであろう。しかし我々には、書簡を祈りで閉じるのがよいと思われた(Julius ad ecclesiam Alex. Trip. IV, 29)。
Epistolae et decreta 2.21.18
Deus omnipotens, et hujus unigenitus filius et Salvator noster Jesus Christus, hoc vobis tribuat incitamentum, ut omnibus fratribus et coepiscopis nostris, quibuscumque tribulationibus laborantibus, totis succurratis viribus, et cum eis compatientes, crucem ejusdem Domini Salvatoris portetis, ut veri ipsius discipuli coram omnibus appareatis, ut et vos, et qui vobiscum sunt, hic et in futuro possideatis meliora, quae oculus non vidit, nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II) , per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem et cum quo omnipotenti Deo Patri gloria in saecula saeculorum, amen.
PL 13, 25B全能の神と、その独り子、我々の救い主イエス・キリストが、諸君にこの励ましを与えるように。いかなる苦難に苦しんでいる我々の兄弟たち、同僚の司教たちをも、ことごとく力を尽くして助け、彼らとともに苦しんで、救い主なる同じ主の十字架を担い、諸君がすべての人の前でその真の弟子として現れるように。そうして諸君も、諸君とともにある者たちも、この世でも来るべき世でも、より善きものを所有するように。「目が見ず、人の心に上らなかったもの、神が自らを愛する者たちのために備えたもの」(一コリント2)。我々の主イエス・キリストによって。彼によって、また彼とともに、全能の神なる父に、世々に栄光があるように、アーメン。
Epistolae et decreta 2.21.19
Valere vos opto, fratres charissimi. Data idibus Februarii, Agario et Juliano viris clarissimis consulibus.
PL 13, 25C諸君が健やかであることを願う、最愛の兄弟たちよ。二月のイドゥスの日に発する。いとも輝かしい人アガリウスとユリアヌスが執政官であるとき。