フェリクス2世(偽作)9世紀

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Epistolae et decreta

Documentum II, Prooemium 第II項 冒頭

Pseudo-Felix II · Epistolae et decreta · PL 13, 17C · 10 sectiones

Epistolae et decreta 2.0.1

1

Reverendissimis atque dilectissimis fratribus, Athanasio et universis Aegyptiorum, Thebaidorum, Libyorum episcopis, in sancta Alexandrina synodo congregatis, Felix almae Romanae urbis et universalis Ecclesiae episcopus, et sancta synodus, quae in urbem Romam convenit, in Domino salutem.

PL 13, 17C

いとも尊敬すべき最愛の兄弟たち、アタナシオスと、聖なるアレクサンドリアの会議に集まったエジプト、テーバイス、リビュアのすべての司教たちへ。慈しみ深いローマ市と普遍の教会の司教フェリクスと、ローマ市に集まった聖なる会議が、主にあって挨拶を送る。

Epistolae et decreta 2.0.2

2

Sacram vestram synodicam epistolam, per gratiam sancti Spiritus, et Deo placitum studium conscriptam, vestrae a Deo honorandae sanctitatis gratia libenter suscepimus, atque instanter in synodo recitari per singula jussimus, et omnes intente ejus colligere verba praecepimus: super quae dum laetari sperabamus et cupiebamus, versa est in luctum cithara nostra, cantatio in plorationem, et omne totius synodi gaudium in moerorem translatum est (Job. XXX) : quia non decuerat, ut hi qui corpus Christi quotidie proprio conficiunt ore (S. Hier. in ep. ad Nepotianum) , tantam paterentur persecutionem, quoniam Dominus Deus noster salutem providens generis humani, mandavit persecutiones non fieri, neque fluctuationes inferri, nec invideri laborantibus in agro dominico, neque dispensatores magni regis vexari aut expelli.

PL 13, 17C

諸君の聖なる会議書簡は、聖なる霊の恩寵により、神に喜ばれる熱意をもって記されたものであるが、神によって尊ばれる諸君の聖性のゆえに、我々は喜んでこれを受け取り、会議において一つ一つ熱心に朗読するよう命じ、また皆がその言葉を注意深く聞き取るよう指示した。ところが、これについて喜ぶことを望み願っていたそのとき、「我々の竪琴は嘆きに変わり、歌は泣き声に変わり」、会議全体のすべての喜びは悲しみに移った(ヨブ記30)。キリストの体を日々みずからの口で聖別している者たち(S. Hier. in ep. ad Nepotianum)が、これほどの迫害を被ることは、あってはならなかったからである。我々の主なる神は、人類の救いを配慮して、迫害を行ってはならず、動揺をもたらしてはならず、主の畑で労する者たちを妬んではならず、大いなる王の管理人たちを悩まし追い出してはならないと命じた。

Epistolae et decreta 2.0.3

3

Quiescite, inquit sancta magna Nicaena synodus (6, quaest. 1) , et nolite persequi eos qui Deo perfecte ministrant, et sincera voluntate Dei superni mandata custodiunt, et nostris legibus subjugantur; quia nec decet, nec ordo patitur, ut iniqui et carnales, spirituales persequantur.

PL 13, 18C

聖なる大ニカイア会議は言う(6, quaest. 1)。「静まれ。神に完全に仕え、真心から高き神の命令を守り、我々の法に従っている者たちを迫害してはならない。不正な者や肉の者が霊の者を迫害することは、ふさわしくなく、秩序が許すものでもないからである」。

Epistolae et decreta 2.0.4

4

Omnis enim qui resistit alicui, nunc vertendo, nunc celando veritatem, mentitur adversus eum, contra quem litigat. Et qui infestus est alicui, omnia sicut hostis agit, et insuper loqui contendit.

PL 13, 18C

だれでも、ある人に逆らう者は、ときには真理を曲げ、ときには隠して、争う相手に対して偽りを言う。またある人に敵意を抱く者は、敵のようにすべてを行い、そのうえ口を出そうと努める。

Epistolae et decreta 2.0.5

5

Vos enim monemus, fratres, in speculis esse debere, ut in quantum potestis, et Dominus auxilium dederit, talibus nostra apostolica, vestraque auctoritate resistatis, nec quisquam vestrum a fratris auxilio se subtrahat, sed pro viribus praestet adminiculum.

PL 13, 18C

兄弟たちよ、我々は諸君に勧める。見張り台にいなければならない。できる限り、主が助けを与えるならば、このような者たちに我々の使徒的な権威と諸君の権威によって立ち向かい、諸君のだれ一人として兄弟の助けから身を引かず、力に応じて支えを与えよ。

Epistolae et decreta 2.0.6

6

Quoniam, licet pauci sitis, si unanimes fueritis, nullatenus, justitia suffragante, Domino quoque opem ferente, superabimini, quia funiculus triplex difficile rumpitur (Eccles. IV) .

PL 13, 18D

諸君は少数であっても、一致しているならば、義が助け、主もまた援助を与えるゆえに、決して打ち負かされることはない。三つ撚りの縄は容易に切れないからである(コヘレトの言葉4)。

Epistolae et decreta 2.0.7

7

Nam si officiis saecularibus humana lex subvenit (S. Greg. ep. 120 lib. VII) , quanto magis ecclesiasticis et Domini sacerdotibus, maximeque pontificibus, qui pupillae oculorum Domini nuncupantur, divina atque catholica lex suffragari debet!

PL 13, 18D

世俗の務めに人間の法が助けを与えるのであれば(S. Greg. ep. 120 lib. VII)、教会の者たち、主の司教たち、とりわけ主の瞳と呼ばれる高位の司教たちには、神の法、公同の法が、どれほどなおさら味方しなければならないことか。

Epistolae et decreta 2.0.8

8

Ait enim divinum de episcopis eloquium: Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei (Zachar. II) .

PL 13, 18D

神の言葉は司教たちについて言う。「汝らに触れる者は、わたしの瞳に触れる」(ゼカリヤ2)。

Epistolae et decreta 2.0.9

9

Et si saeculares humana multipliciter explorantur homines lege, et requisitiones atque induciae ejus multorum mensium conceduntur, ne injuste damnentur: quanto magis episcopis, qui proximiores sunt Deo, et super hos constituti, positique in coelesti militia, quae impensius ponderanda est, tempora sunt concedenda multo ampliora, ne a quibusdam graventur, opprimantur, vel subito damnentur!

PL 13, 19A

世俗の人々が人間の法によってさまざまに調べられ、不当に断罪されないように、その法の要求と数か月にも及ぶ猶予が認められるのであれば、神にいっそう近く、彼らの上に立てられ、より重く量られるべき天の戦いに置かれた司教たちには、どれほどなおさらはるかに長い期間が認められなければならないことか。ある者たちによって苦しめられ、圧迫され、あるいは突然に断罪されることのないために。

Epistolae et decreta 2.0.10

10

Incipiamus ergo (Innoc. ep. 2) , adjuvante Deo, et sancto Petro apostolo, per quem apostolatus et episcopatus in Christo coepit exordium, quoniam plures saepe emerserunt causae, quae in quibusdam non erant causae, sed crimina: quia magis ut comperimus, iniquitate, quam charitate fratribus sunt impositae; et ut de caetero sollicitudo sit ne talia eveniant, capitula quaedam a sanctis patribus tam in Nicaena synodo, quam et in hac sede constituta, ponamus, quibus fratres et coepiscopi nostri fulti, insidias inimicorum, auxiliante Domino, valeant evadere, et prout Dominus posse dederit, paucioribus verbis tantorum malorum imitemur compendium (Idem papa ep. 7) , et strictim, quae in volumine litterarum vestrarum comperimus, retractemus, et alia nonnulla instantis temporis necessaria, prout petitis, ponamus.

PL 13, 19A

それゆえ、神と使徒ペトロの助けを得て始めよう(Innoc. ep. 2)。使徒職と司教職はペトロによってキリストにあって始まりを得たからである。しばしば多くの訴訟が起こったが、それはある者たちにあっては訴訟ではなく罪状であった。我々が確かめたところでは、それは愛によるよりも不正によって兄弟たちに課されたものである。今後はこのようなことが起こらないよう配慮されるべきである。そこで、聖なる父祖たちがニカイアの会議においても、またこの座においても定めた条項をいくつか掲げよう。これに支えられて、我々の兄弟であり同僚の司教たちが、主の助けにより敵の陰謀を免れるように。主が可能とした限り、これほどの悪の簡潔な要約を、少ない言葉で述べよう(Idem papa ep. 7)。そして、諸君の書簡の巻に見いだしたことを手短に取り上げ直し、諸君が求めるとおり、迫っている時のために必要なそのほかのことをいくつか掲げよう。