Chronologia, sive libellus de mundi duratione 6.1
Abraham 30 annos peregrinatus est et accepit promissionis filium Isaac: qui cum verbum Domini desiderasset audire, quando possit semen ejus haereditare terram Chanaan; parato sacrificio ad vesperam Dominus ei locutus est, concludens simul et designans, quod adhuc semen ejus peregrinaturum esset in terra Chanaan et in servitute Aegyptiorum annis 400, sicut in libro Geneseos Scriptura divina ipsi Abrahae testatur: Sciens scies quomodo peregrinum erit semen tuum in terra non sua et in servitutem redigentur et dominabuntur eorum annis 400.
PL 13, 1100Bアブラハムは30年寄留して、約束の子イサクを授かった。彼が、自分の子孫がいつカナンの地を継ぐことができるのか〔ミーニュの脚注は possit を posset とする〕、主の言葉を聞きたいと望んだとき、犠牲が用意されると、夕方に主は彼に語り、同時に結論づけ、指示した。その子孫はなお、カナンの地で、またエジプト人の隷属のもとで、400年寄留することになる、と。創世記において、神の書がアブラハム自身に、こう証している。「汝はしかと知れ、汝の子孫は、自分のものでない地で寄留者となり、隷属に落とされ、〔人々が〕400年のあいだ彼らを支配することを」。
Chronologia, sive libellus de mundi duratione 6.2
Gentem autem cui servierint, ego judicabo (Gen. XV, 13, 14) . Et ideo sapientissimus legislator Moyses, auctore Deo nostro, secutus ita ait: Habitatio autem filiorum Israel qua habitaverunt in terra Aegypti et in terra Chanaan, ipsi et patres eorum, annis 430 (Exod., XII, 40) .
PL 13, 1100B「しかし彼らが仕えるその民を、私が裁く」(創世記15:13, 14)。それゆえ、いとも賢い立法者モーセも、我々の神を創始者として、続けてこう言う。「イスラエルの子らが、エジプトの地とカナンの地に住んだ住まいは、彼らも彼らの父祖たちも、430年である」(出エジプト記12:40)。
Chronologia, sive libellus de mundi duratione 6.3
Hoc videlicet minus attendentes disputatores annorum; in Aegypto solum annos 350, et non ipsos 43o, filios Israel fuisse, frustra memorati sunt.
PL 13, 1100C年数を論じる者たちは、明らかにこのことにあまり注意を払わず、イスラエルの子らがエジプトにいたのは350年だけであって、その430年ではなかったと、むなしく述べ立てた〔ミーニュの刷りは 43o(末字が小さい o)。430 と読む〕。
Chronologia, sive libellus de mundi duratione 6.4
Nam ut plenius, sic melius 430 annos per semen Abrahae, ab Isaac nato usque ad eos de Aegypto egressos (non in terra Aegypti solum, sed in terra Chanaan) esse completos; generationes eorum percurrendo monstramus. Isaac anno suo 60 genuit Jacob.
PL 13, 1100Cというのも、より十分に、したがってよりよく、430年がアブラハムの種を通して、イサクの誕生から彼らがエジプトから出るまで(エジプトの地だけでなく、カナンの地でも)満ちたことを、彼らの世代をたどることによって示すからである〔5.4 では430年はアブラハムの寄留の開始から数えられており、ここでイサクの誕生から数えるとあるのと整合しない。直さず写す〕。イサクは自分の60年目にヤコブをもうけた。
Chronologia, sive libellus de mundi duratione 6.5
Jacob cum esset annorum 130 introivit in Aegyptum cum filiis et nepotibus suis omnique progenie sua, inter quos nepotes fuit Caath filius Levi, qui est avus Moysis: ergo Amram in Aegypto natus est.
PL 13, 1100Cヤコブは130歳のとき、息子たちと孫たち、またその全子孫とともにエジプトに入った。その孫たちのうちに、レビの子ケハト〔底本は Caath〕、すなわちモーセの祖父がいた。したがってアムラムはエジプトで生まれた。
Chronologia, sive libellus de mundi duratione 6.6
Amram genuit Moysen; anno 80 suo idem Moyses exivit de Aegypto cum filiis Israel, ac per hoc in terra Chanaan ab Isaac nato usque ad Jacob ingressum in Aegyptum, habitaverunt annis 140, et in Aegypto fecerunt annos 210.
PL 13, 1100Dアムラムはモーセをもうけた。モーセは自分の80年目に、イスラエルの子らとともにエジプトを出た。したがって、カナンの地には、イサクの誕生からヤコブがエジプトに入るまで、140年〔底本は 140。60年と130年から数えれば190年となる〕住み、エジプトでは210年を過ごした。
Chronologia, sive libellus de mundi duratione 6.7
Satis est ad declarationem annorum istorum de quibus haesitaverunt quam plurimi qui de iis fuerant locuti.
PL 13, 1100Dこれらの年数を明らかにするには、これで十分である。これについて論じた人々の実に多くが、疑い迷ったものである。