ユリウス・ヒラリアヌスfl. 397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Chronologia, sive libellus de mundi duratione

Caput X 第X章

Quintus Julius Hilarianus · Chronologia, sive libellus de mundi duratione · PL 13, 1102B · 5 sectiones

Chronologia, sive libellus de mundi duratione 10.1

1

A fabrica scilicet mundi, usque ad Sedechiam, quando Hierusalem eversa est, et populus in Babylonem transmigratus est, anni sunt 4814.

PL 13, 1102B

すなわち、世界の造営から、エルサレムが覆されて民がバビロンへ移されたゼデキヤの時までは、4814年である。

Chronologia, sive libellus de mundi duratione 10.2

2

Post undecimum ergo annum Sedechiae; Hierusalem eversa a rege Nabuchodonosor; Judaicus populus in captivitatem Babyloniae transmigratus est.

PL 13, 1102B

したがって、ゼデキヤの第11年の後に、エルサレムはネブカドネツァル王によって覆され、ユダヤの民はバビロニアの捕囚へ移された。

Chronologia, sive libellus de mundi duratione 10.3

3

Quae captivitas 70 annos tenuit: qui anni, quomodo consummati sunt, luce clarius demonstrantur, cum hinc ad hebdomadas Danielis venerimus; ut hae hebdomades, a quo tempore et ubi completae sint, diligentissime comprobantur.

PL 13, 1102B

この捕囚は70年に及んだ。この年々がどのように満ちたかは、我々がここからダニエルの週に至るとき、昼の光よりも明らかに示される。これらの週が、いつから、どこで満ちたかも、最も入念に確かめられる。

Chronologia, sive libellus de mundi duratione 10.4

4

Daniel enim in decima visione sua, cum totus attenta mente pendula sollicitudine, in oratione ad Deum fuisset intentus; scire volens si status Hierusalem et populus ejus, post captivitatem Babyloniae, ab hostibus nihil mali amplius pateretur; apparuit ei angelus Dei dicens: Daniel modo prodivi ad ostendendum tibi sensum; exivit enim Domini praeceptum, et veni ut demonstrem tibi: Vir enim concupiscens es tu.

PL 13, 1102C

ダニエルは、その第十の幻において、心を張りつめ、宙づりの不安のうちに、神への祈りに専念していた。バビロニアの捕囚の後、エルサレムの現状とその民が、敵からこれ以上の災いを被らないかどうかを知ろうとしたのである。そのとき神の天使が現れて言った。「ダニエルよ、今、汝にその意味を示すために出て来た。主の命が出たので、汝に明らかにするために来たのだ。汝は望みの多い人であるから。」

Chronologia, sive libellus de mundi duratione 10.5

5

Recogita igitur in praeceptum, et intellige visionem; Septuaginta hebdomadae incisae sunt in populum tuum, et in civitatem Hierusalem (Dan. XI, 22-24) .

PL 13, 1102C

「それゆえ、その命を思い起こし、幻を悟れ。七十週が、汝の民とエルサレムの都のために切り取られた」(ダニエル11:22-24〔底本の引照のまま。内容は9:22-24に当たる〕)。