Chronologia, sive libellus de mundi duratione 3.1
Cum ergo hic mundus Creatore Deo constitueretur videretque omnia suo jussu ex nihilo apparuisse, mature coelum cum ornamentis suis, id est solem, et lunam, et stellas, propter vices et signa temporum, luce radiantes; terram cum perfectione omnium seminum virore plenam, diversis coloribus flores habentem divina pictura; maria conclusione riparum ac montium, ne transcendant quasi vallatione quadam obsessa, isthinc etiam primo prolatum motum habentia in se et omnem animam vivam.
PL 13, 1099Aさて、この世界が創造者である神によって据えられ、神が万物がその命令によって無から現れたのを見たとき、時至って、〔次のものが現れた〕〔底本は主文の動詞を欠く。「現れた」と補った〕。天は、その飾りとともに、すなわち太陽と月と星が、時の移り変わりとしるしのために、光を放ち、地は、あらゆる種の完成とともに緑に満ち、神の彩色によってさまざまな色の花をつけ、海は、岸と山の囲いによって、越えることのないよう、いわば塁壁で取り囲まれ、そこからまた、最初に与えられた動きを自らのうちにもち、またあらゆる生きた魂があった。
Chronologia, sive libellus de mundi duratione 3.2
Post hanc igitur perfectionem mundi, placuit omnipotenti Deo instituere hominem quem prae caeteris animalibus aliquid esse omnipotens Deus voluit: nam illa, jussu et verbo suo creavit; hunc sacris manibus finxit (Gen. I, 27) , quem liberum dominumque super universa sua praefecit: illa, ut ab hoc regerentur; hic, ut sapiens animal rationale et astutum sese gubernaret in mundo.
PL 13, 1099Aそこで、世界のこの完成ののち、全能の神は、人間を定めることを良しとした。全能の神が、他の生き物にまさる何ものかであることを望んだ人間である。それらは命令と言葉によって創造したが、この人間は聖なる手で形作った(創世記1:27)。彼を自由な者として、また自分の万物の主として立てた。それらは彼によって治められるため、彼は賢い、理性ある、抜け目ない生き物として、世において自分自身を治めるためである。
Chronologia, sive libellus de mundi duratione 3.3
Ex istius namque tempore posteriorumque, omnium generationes (currendo) ostendimus usque ad nostram aetatem; quot anni sint ex quo factus est iste in quo degimus mundus; sed qui jam secundum evangelicam vocem in fine est constitutus: a die VIII Kalend. april. originem ejus mundi tenentes quo inchoatum et factum esse, in libello Paschali; ratione currente jam exposuimus, et V dies sine homine fuisse mundum, et die VI fictum et vivificatum per Dei flatum esse narravimus.
PL 13, 1099Bなぜなら、この人間の時代とそれに続く人々の時代から、あらゆる世代を、(駆け足で)我々の時代まで示しているからである。我々の住むこの世界が造られてから何年になるか。しかし世界は、福音書の言葉によれば、すでに終わりに置かれている。この世界の始まりを、アプリリス〔四月〕のカレンダエ(朔日)の8日前〔底本は VIII Kalend. april.〕と捉えて、その日に世界が始められ、造られたことを、復活祭の小冊子で、算定を進めながらすでに説明した。そして、世界は5日のあいだ人間なしにあり、第6日に人間が形作られ、神の息によって生かされたと述べた〔文の係りが崩れている。tenentes … exposuimus と取った。ミーニュの脚注は ejus mundi を ejusmodi とも読めるとする〕。