ユリウス・ヒラリアヌスfl. 397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Chronologia, sive libellus de mundi duratione

Caput XI 第XI章

Quintus Julius Hilarianus · Chronologia, sive libellus de mundi duratione · PL 13, 1102D · 5 sectiones

Chronologia, sive libellus de mundi duratione 11.1

1

Designat igitur angelus Danieli, et summam in septuaginta hebdomadibus, et rursum suo ordine partitur eas, quando et quomodo compleantur.

PL 13, 1102D

こうして天使はダニエルに、七十週の総計を示し、さらにそれを自らの順序に従って分け、いつ、どのように満ちるかを示す。

Chronologia, sive libellus de mundi duratione 11.2

2

Ac de eodem angelus sic prosequitur dicens: Ad oblitteranda quae acceperunt, et consummanda peccata, et exorandas injustitias, et abolenda delicta, et aequitatem sempiternam excogitandam, et ut concludatur visio et prophetia, et ut ungatur Sanctus Sanctorum: et tu quiesce et intellige de proventu Sanctorum, sive praeceptum respondendum et aedificandam urbem Hierusalem, usque ad Christum ducem, hebdomadas septem (Dan. 24, 25) : quae hebdomadae sunt 49 anni: qui anni, ad corpus 70 annorum captivitatis Hierusalem pertinent.

PL 13, 1102D

天使は同じことについてこう続けて言う。「彼らが受けたものを消し去り、罪を完結させ、不義を宥め〔ミーニュの脚注は、七十人訳に照らして、不義を贖う意とする〕、過ちを除き、永遠の公正を思い描き、幻と預言を閉じ、至聖なる者に油を注ぐために。そして汝は静まって、聖なる者たちの到来について悟れ〔ミーニュの脚注は de proventu を誤りと疑い、七十人訳では「言葉が出たときから」(ab exitu sermonis)であるとする〕。すなわち命に応え、エルサレムの都を建て直すことから、指導者キリストまで、七週である」(ダニエル24, 25〔底本のまま。9:24-25に当たる〕)。この七週は49年であり、この年々は、エルサレムの捕囚の70年という全体に属する。

Chronologia, sive libellus de mundi duratione 11.3

3

Anno enim primo Darii regis, qui regnavit ad regnum Chaldaeorum, qui etiam Balthazar regem occidit; Daniel vidit visionem: et fuit 21 annus captivitatis Hierusalem; 18 enim annis vixit Nabuchodonosor, posteaquam praedatus est Sedechiam et Hierusalem; et filius ejus Balthazar regnavit annis 3, in quo anno tertio occisus est, et suscepit regnum Darius.

PL 13, 1103A

というのは、カルデア人の王国に君臨し、ベルシャツァル王をも殺したダレイオス王の第一年に、ダニエルは幻を見たが、それはエルサレムの捕囚の第21年であった。ネブカドネツァルは、ゼデキヤとエルサレムを略奪した後、18年生きた。その子ベルシャツァルは3年間統治し、その第3年に殺されて、ダレイオスが王国を継いだからである。

Chronologia, sive libellus de mundi duratione 11.4

4

Cujus anno primo, Danieli ab angelo dicitur de hebdomadis septuaginta: quas cum partiretur, septem hebdomadae, primo, ab eodem angelo nominatae sunt: quae (ut dictum est) sunt anni quadraginta novem, qui junguntur ad 21 captivitatis, quando Daniel vidit visionem; et efficiuntur anni septuaginta, qui completi sunt in Babylonia, ut impleretur visio et prophetia Hieremiae.

PL 13, 1103A

そのダレイオスの第一年に、ダニエルは天使から七十週について告げられた。天使がそれを分けたとき、まず七週が同じ天使によって名指された。これは(すでに述べたとおり)49年であり、ダニエルが幻を見た捕囚の第21年に加えられて、70年となる。この70年はバビロニアで満ち、エレミヤの幻と預言が成就した。

Chronologia, sive libellus de mundi duratione 11.5

5

Post quos annos Cyrus rex Persarum jubet populos ire ad Hierusalem primo anno regni sui; ut aedificari posset Hierusalem, et ungeretur Sanctum Sanctorum, quod fuit in Templo Dei sacratissimum.

PL 13, 1103B

この年々の後、ペルシア人の王キュロスは、その治世の第一年に、民にエルサレムへ行くよう命じた。エルサレムが建て直され、至聖所──神の神殿のうちで最も聖なるもの──に油が注がれるようにするためである。