Chronologia, sive libellus de mundi duratione 12.1
Revertuntur igitur populi de Babylonia, habentes secum ducem Zorobabel, de quo mentio facta est ab angelo ad Danielem; usque ad christum ducem, hebdomadae septem. Omnis enim rex populi Dei, in divina lege, christus appellatus est.
PL 13, 1103Bこうして、民はバビロニアから帰還し、天使がダニエルに言及した指導者ゼルバベルを伴っていた。指導者キリスト〔油注がれた者〕まで、七週である。神の民の王は、神の法においてみな「キリスト」と呼ばれるからである。
Chronologia, sive libellus de mundi duratione 12.2
Nam et Zacharias propheta, Regem futurum eum, ad populum sic loquitur dicens: Manus Zorobabel fundaverunt domum istam, et manus ejus consummabunt eam, et cognosces quod Dominus omnipotens misit me ad te; quia quis sprevit te in diebus pusillis? et gaudebunt in te, et videbunt in manu Zorobabel lapidem stanneum (Zach. IV, 9, 10) : quod hodie imperatores, in manu dextera, veluti populum ferre videntur.
PL 13, 1103B預言者ゼカリヤも、ゼルバベルがやがて王となることを、民にこう語っている。「ゼルバベルの手がこの家の礎を据えた。その手がこれを完成させる。汝は、全能の主が私を汝のもとに遣わしたことを知るであろう。取るに足りない日々に、誰が汝を侮ったか。彼らは汝のうちに喜び、ゼルバベルの手に錫の石を見るであろう」(ゼカリヤ4:9, 10)。今日、皇帝たちが右手に、いわば民を携えているように見えるのは、これである〔皇帝が右手に持つ宝珠を指すらしい〕。
Chronologia, sive libellus de mundi duratione 12.3
Repetit angelus, et ait Danieli 62 hebdomadas Dominum, hoc est, in quibus restituto templo et civitate Hierusalem, in oblationibus suis Domino servierunt. Quae hebdomadae 62 sunt anni 434, qui anni completi sunt temporibus Machabaeorum anno 141 regni Graecorum. Isto namque tempore, Antiochus Graecis superba mente regnabat.
PL 13, 1103C天使はくり返し、ダニエルに、62週〔の後に〕主〔が殺される〕と言う〔底本は 62 hebdomadas Dominum。ミーニュの脚注は post 62 hebdomadas occidendum Dominum とするほうがよいとする。これに拠って補った〕。その62週とは、神殿とエルサレムの都が再建されて、その間に彼らが供え物をもって主に仕えた週である。この62週は434年であり、この年々はマカバイ人の時代、ギリシア人の王国の第141年に満ちた。この時代にアンティオコスが、傲慢な心でギリシア人を治めていたからである。