ユリウス・ヒラリアヌスfl. 397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Chronologia, sive libellus de mundi duratione

Caput I 第I章

Quintus Julius Hilarianus · Chronologia, sive libellus de mundi duratione · PL 13, 1097B · 10 sectiones

Chronologia, sive libellus de mundi duratione 1.1

1

Quantocumque tempore, in divinis legibus, cujuscumque timentis Deum intentus fuerit animus; tanto eligere quae vera sunt discet, ut discendo sapiens efficiatur, quia dux oculorum cordis est ei in lege: Virtus Dei Patris et sapientia Christus (I Cor. I, 24) .

PL 13, 1097B

神を畏れる者のだれであれ、その心が神の法に注がれている時間が長ければ長いほど、それだけ真実なものを選ぶことを学び、学ぶことによって賢者となる。律法において、その心の目の導き手は、「父なる神の力であり知恵であるキリスト」だからである(一コリント1:24)。

Chronologia, sive libellus de mundi duratione 1.2

2

Et quasi patefactis januis coeli, ore proprio Dei audierit, exsultat, in lege aliquid vere sapienter addiscens: unde sapientia Dei hominem silere non patitur; compellitur (ipsa veritate cogente) loqui, ut alios sapientes efficiat.

PL 13, 1097B

そして、天の門が開かれたかのように、神みずからの口から聞いたとき、彼は歓喜し、律法の中でまことに賢明な何かを学び取る。それゆえ神の知恵は、その人が黙っていることを許さない。(真理そのものが迫るので)彼は語らざるをえなくなり、ほかの人々をも賢者にしようとする。

Chronologia, sive libellus de mundi duratione 1.3

3

Sapientiae vero qui junctus, invidere non potuit. Quapropter sapiens vult (per sapientiam Dei a qua sapiens effectus est) derelicta invidentia per quam mors dominatur et regnat (Sap. II, 24) , omnes homines in mundo sapientes existere.

PL 13, 1097B

知恵に結ばれた者は、妬むことができなかった。それゆえ賢者は、(彼を賢者にした神の知恵によって)それによって死が支配し君臨する妬みを捨てて(知恵の書2:24)、世のすべての人が賢者となることを望む。

Chronologia, sive libellus de mundi duratione 1.4

4

Praedictum enim in lege esse scit, quod multitudo sapientum sanitas est orbis terrarum (Sap., VI, 26) .

PL 13, 1097B

賢者の多いことは世界の健全である、と律法に予告されているのを、彼は知っているからである(知恵の書6:26)。

Chronologia, sive libellus de mundi duratione 1.5

5

Igitur cum ex lege coram fratribus, sapientia duce, tractatus foret opponereturque ab iisdem, mundi initium finemque ejus penitus a nobis sciri non posse; quod alii affirmant plus XX millia annorum habere jam mundum; alii initium et finem dare ei nolentes; alii (initium concedentes) aeternum fore voluerunt.

PL 13, 1097C

さて、兄弟たちの前で、律法に基づき、知恵を導き手として論述がなされ、その同じ人々から、世の初めと終わりは、我々には全く知りえないと反論されたときのことである。ある者は、世界はすでに20000年以上を経ていると断言し、ある者は、世に初めも終わりも与えようとせず、ある者は、(初めは認めつつ)永遠であろうと主張した。

Chronologia, sive libellus de mundi duratione 1.6

6

Ad haec ego aio: Astruere hoc per artem, philosophiam mundi et inanem deceptionem; verborum pompam opinionisque magis quam veritatem amavere et sunt amatores.

PL 13, 1097C

これに対して私は言う。これを技術によって立証しようとするのは、世の哲学であり、空しい欺瞞である。彼らは、言葉の見せびらかしと思いなしを、真理よりも愛したし、今も愛する者である。

Chronologia, sive libellus de mundi duratione 1.7

7

Nam si nos imperio Dei, quod fidele est, audiamus; accipiamus necesse est, quidquid nobis divina lex fideliter enarravit: quod annuente Domino (si permittitis) vobis simpliciter enarrabitur.

PL 13, 1097C

もし我々が、信ずべき神の命令に聴くなら、神の法が我々に忠実に語ったことは何であれ、受け入れざるをえない。そのことは、主が許すなら(諸君が許してくれるなら)、諸君に素直に語られるであろう。

Chronologia, sive libellus de mundi duratione 1.8

8

Sunt enim qui estimant annos, in lege, inaniter aut superflue, quasi non necessarie fuisse conscriptos: nescientes parum habere fidei, tales qui quod lex Dei insinuat, verum esse non credunt.

PL 13, 1097C

律法の中の年数は、空しく、あるいは余計に、まるで必要のないもののように書き記されたのだと考える者たちがいる。そのような者は、神の律法が示すことを真実と信じないのだから、信仰がほとんどないことを知らないのである。

Chronologia, sive libellus de mundi duratione 1.9

9

At illi: Magna, inquiunt, vis est, aliquid de lege proferre scriptoque mandare? Vere, inquam: nam ut ipsi scitis, olim de ratione Paschae numeroque annorum mundi hortantibus vobis scripta fecisse me; sed idcirco silui aliquanto tempore, ne a nobis opuscula ipsa condimentis sapientiae alienae, irrationabiliter conderentur.

PL 13, 1097D

だが彼らは言う、「律法から何かを取り出して、書き記すことが、それほど大きな力の要ることか」。まことに、と私は言う。諸君自身が知るように、かつて諸君に勧められて、復活祭の算定と世の年数について、私は書いたことがある。だがしばらく黙っていた。これらの小著が、他者の知恵の薬味によって、理に合わぬ形で仕上げられることのないようにである。

Chronologia, sive libellus de mundi duratione 1.10

10

Unde digestis melius rebus, de die sacratissimo Paschae jam libellum praemisimus: in quo et qui sit mensis primus, legaliter demonstravimus: dehinc etiam cursum annorum a fabrica mundi, in hoc opusculo, suo quoque ordine, supputando notamus.

PL 13, 1098B

そこで事柄をよりよく整えて、いとも聖なる復活祭の日についての小冊子を、すでに先に出した。そこでは、第一の月がどれかを、律法に基づいて示した。続いて、この小著において、世界の造営からの年の歩みを、それぞれの順序で数えて記す。