マリウス・ウィクトリヌスc. 290–c. 365

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum

Caput IX 第IX章

Marius Victorinus · Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum · PL 8, 1004C · 11 sectiones

Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum 9.1

1

Et hoc dignum est ea, quae totum quod aeternitas est et immensum emeat, intrata cepisti. Hic enim jam delectat Babylonis magos ac Ctesiphonticos cantatores secretorum suorum notare mysteriis: quorum posse est carmini nunc suscitare spiritus, nunc vocare.

PL 8, 1004C

そしてこれは、永遠であり量り尽くしえぬものの全体を貫き通す、かの深みに分け入って、お前が捉えたことにふさわしい〔冒頭 ea, quae … emeat, intrata cepisti は構文が崩れており、通る意味を取って訳した〕。まさにここにおいて、バビロンの魔術師たちや、クテシフォンの詠唱者たちは、自らの秘密を秘儀によって書き記すことを喜びとしている。彼らの力は、詠唱によって時に霊を呼び覚まし、時にそれを呼び出すことにある。

Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum 9.2

2

Melior vero est, et plane divinum, nostri Salvatoris carnem sepulcris obrutam suscitasse. Non enim ambigit quispiam mortuum fuisse quod potuit sepeliri: et si carni desuper venienti vulneratum mors inhaesit, in Christo caro nostra resurrexit.

PL 8, 1004C

だが、より善いこと、明らかに神的なことは、墓に覆われた我々の救い主の肉を甦らせたことである。というのも、葬られ得たものは死んでいたのだと、誰も疑わないからである。そして、もし上から来たその肉に、傷つけられて死が取りついた〔vulneratum は形が合わないが、carni を受けると取った〕のだとしても、キリストにおいて我々の肉は甦ったのである。

Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum 9.3

3

Quid tamen causae erat carnem sumere, si non ipsa levabatur? Sed si alia illa est, mortalis certe est quae recipit occidi. Hoc immensum et inaestimabile, hominis habitasse membris.

PL 8, 1004C

だが、もしそれが甦らされたものでないなら、肉を身に受けたことにいかなる理由があったろうか。だが、もしそれが別のものであるなら、殺されることを受けたそれは確かに可死のものである。量り尽くしえず測り知れないこの者が、人間の肢体のうちに住まったのである。

Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum 9.4

4

Nisi ab aeterno esset, non esset omnipotens: hoc eodem in aeterno esse quae contraria dicuntur agnosce. Eidem mori fuit, cui pater ingenitus et aetas et aeternitas invenitur: et ut omnipotens vere noscatur, nasci de virgine non negatur.

PL 8, 1004C

もし永遠なるものから出ているのでなければ、全能ではなかったであろう。この同じ永遠なるもののうちに、相反すると言われることどもが見出されると認めよ。生まれざる父と、齢と、永遠性とが見出されるその同じ方に、死ぬことが起こったのである。そして真に全能であると知られるために、おとめ〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕から生まれたことも否定されないのである。

Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum 9.5

5

Quid jam sit quod omnipotens est, aeternum, infinitum, totumque; quid, quod immensum et excelsius cuncto summo sit, et sublimi, a quo omne quod rebus est manet ac veniat, adverto commonitus dicente omnium salvatore, qui se Filium docens Patrem sibi esse dignatus est indicare? quem Deum pandens, omnia ipsum esse etiam admiratus Jesus, quantum mensura mundi meruit, revelavit.

PL 8, 1004D

全能であり、永遠であり、無限であり、全体であるものが今や何であるか。量り尽くしえず、いと高きすべてのものよりも、崇高なものよりもなお高く、そこから、事物のうちに在るすべてのものが留まり、また出て来るものが何であるか。これを私は、万物の救い主が語るのに促されて悟るのではないか。救い主は、自らが子であると教えつつ、自らに父があることを示すことをよしとした。イエスは、その方を神として明らかにし、その方が万物であることに感嘆しつつ、世界の尺度が値するかぎりにおいて、その方を啓示したのである。

Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum 9.6

6

Ob quod unum et solum principium Deus est, et Deus solus veritas: atque ipsa veritas lux est, et lux semper aeterna: omneque quod verum est solidum est, et semper est, atque perspicuum perseverat et manet.

PL 8, 1004D

それゆえ、神は唯一にして単独の原理であり、神のみが真理である。そして真理そのものが光であり、光は常に永遠である。真であるものはすべて堅固であり、常に在り、明澄なままに存続し留まるのである。

Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum 9.7

7

Quod autem a se verum est numquam vincitur, quod solidum est inane nihil habet, quod lux est tenebras non admittit, atque eas nescit, ac si admittit, et in eam veniunt, sibi esse desistunt. Magis vero aliis non sunt, quae sibi esse cessarunt.

PL 8, 1005A

だが、自らから真であるものは決して打ち負かされることがなく、堅固であるものは空虚なるものを何も持たず、光であるものは闇を受け入れず、それを知ることもない。そしてもし受け入れ、闇がそこに入り来るなら、闇は自らにとって存在することをやめるのである。むしろ、自らにとって存在することをやめたものは、なおさら他のものにとっても存在しないのである。

Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum 9.8

8

Sin autem adhuc in suo sunt, extra hunc mundum sunt, et cum his adhuc confligitur, estque incertum an superentur, an vere pereant aliquando.

PL 8, 1005A

だが、もしそれらがなお自らのもとにあるなら、それはこの世界の外にあり、それとの争いはなお続いており、それが打ち負かされるのか、それとも本当にいつか滅びるのかは定かではない、ということになる。

Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum 9.9

9

Quod si adhuc ambigitur, etiam mundus, aut caro, in eo non ut ab altero esset accepit: sed de eo illi obvenisse est, a quo et praeclarus sol mundo minister est constitutus.

PL 8, 1005A

もしこのことがなお定かでないとするなら、世界も肉も、それが別の原理から出て在るとされることは受け入れられない。むしろそれは、光り輝く太陽が世界に仕える者として立てられたのと同じその方から出たのである。

Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum 9.10

10

Imaginans namque tenebras id esse quod malum dicitur, capies et intelliges: non quidem accipiens ita esse dari tenebris, ut luci esse habetur et lumini; sed ita quod ex actu alterius, qui vere est, efficitur vel apparet.

PL 8, 1005A

というのも、闇こそが悪と呼ばれるものであると思い描くなら、お前は理解し、悟るであろう。ただし、光や輝きに存在が与えられているのと同じ仕方で、闇にも存在が与えられていると解するのではなく、それはむしろ、真に存在する他方のものの働きから生じ、あるいは現れるものだと解するのである。

Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum 9.11

11

Est enim in rebus tam supernis, quam aeris, atque ex his ipsis nostris, quod ex actu alterius ut esset invenerit: ut, ex radio solis, calor; ex flatu venti, frigus, quod ligat amnes, quod scindit terram calore. Terra ergo ardore solis aperitur, amnium fluenta ligantur gelu.

PL 8, 1005B

というのも、天にあるものにおいても、大気にあるものにおいても、そして我々自身のもろもろの事柄においても、他方の働きから生じたと見出されるものがあるからである。たとえば、太陽の光線から熱が、風の吹きつけから冷気が生じる。冷気は川を縛り、熱は大地を裂く〔底本は quod scindit terram calore で、冷気の話との結びつきが定かでない。別の作用の例と解した〕。こうして大地は太陽の熱によって裂け開き、川の流れは霜によって凍りつくのである。