Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum 13.1
Ita ergo ex vero quod est provenit et falso esse, ut et umbrae de solidis. Si enim solidum non sit, neque umbra sit. Et hoc est mysterium veri verum.
PL 8, 1006Dこうして、まことに存在するものから、偽なるものの存在もまた生じるのであり、それは影が堅固なものから生じるのと同じである。というのも、もし堅固なものがなければ、影もないからである。そしてこれこそが、真なるものの真の秘義なのである。
Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum 13.2
Quae enim verae sunt, ex his apparent et quae non sunt, ut et sibi a se sit, atque aliis ut sint fundat ex se, non sui opera, non labore, non materia, non natura, neque substantia. Si enim est omnipotenti esse totum, quod extra est, ejus est.
PL 8, 1006Dというのも、真であるものどもから、真でないものどもも現れるのであり、それによって真であるものは、自らのゆえに自らにとって在るとともに、他のものどもが在るための根拠を、自らの働きによらず、労苦によらず、質料によらず、自然によらず、実体によらずに、自らから据えるのである。というのも、もし全能なる者にとって全体であることが本来のあり方であるなら、外にあるとされるものも、その方に属するのだから。
Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum 13.3
Quod si quid sine eo obvenit, est neuter omnipotens, et actu casu principia accedentibus crescunt minuta utique quando addita fecerunt. Umbrae denique quae materia, quae natura est, quae sine altero non apparet, neque habetur in tenebris?
PL 8, 1007Aだが、もし彼によらずして何かが生じるとするなら、いずれも全能ではないことになる。そして実際には、原理と称するものが、何かが付け加えられることによって初めて大きくなるのだとすれば、それはむしろ偶然によって、付け加えられたものが加わったときにこそ、かえって小さきものとして増えているにすぎない〔actu casu principia accedentibus crescunt minuta は本文の崩れが疑われ、通る意味を取って訳した〕。結局のところ、影とは、いかなる質料、いかなる本性を持つものなのか。それは他のものなしには現れず、闇のうちにさえ見出されないものではないか。
Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum 13.4
Sed quia haec sua substantia non est, neque a seipsa est, evanescit ac deperit, et tamen solidum, e quo interdum umbra est, consistens suo robore perseverat.
PL 8, 1007Aだが、この影は自らの実体を持たず、自らから在るのでもないがゆえに、消え去り、滅び去る。それに対して、影がそこから時に生じるところの堅固なものは、自らの強さによって成り立ち、存続し続けるのである。
Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum 13.5
Mirare Manis Babylon ista mysteria, et has omnipotentis divitias: confitere nihil esse quod non ejus sit quem aeternum venereris, quem dominum fatearis, cui sit nihil anterius. Et quemadmodum convenit aliquid non ejus vel ab eo esse, ante quem aliud nihil intendas?
PL 8, 1007Aマニのバビロンよ〔Manis Babylon の構文は定かでない。呼格と取った〕、これらの秘義に、そしてこの全能者の豊かさに驚くがよい。お前が永遠なるものとして崇め、主と告白し、それに先立つものは何もないとするその方に属さないものは何もない、と告白せよ。そして、その方の前には他に何もないと解しながら、何かがその方に属さない、あるいはその方から出ていない、ということがどうしてありえようか。
Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum 13.6
Sed quod turbaris anceps vagi erroris cura sollicitus, immo vani studii labore confusus, deceptus hebeti sensu, auspicantis animae rudimenta majoris inquisitionis amentia sauciasti.
PL 8, 1007Bだが、お前はさすらう誤りの定まらぬ思い煩いに悩まされ、むしろ虚しい研鑽の労苦に混乱させられ、鈍い感覚に欺かれて、芽生えたばかりの魂の初歩を、身に余る探究の狂気によって傷つけてしまったのである。
Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum 13.7
Revoca in prima vestigia curas indomitas, et cessa credere unam aeternitatem duo regna sumpsisse, et se quidem, ut ais, ipsa tentantia.
PL 8, 1007Bお前の御しがたい思い煩いを、最初の足跡へと呼び戻し、一つの永遠性が二つの王国を身に受け、しかもお前が言うように、それら自身が互いに争っている、と信じることをやめよ。