マリウス・ウィクトリヌスc. 290–c. 365

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum

Caput I 第I章

Marius Victorinus · Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum · PL 8, 999C · 9 sectiones

Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum 1.1

1

Loqui ei, qui jam olim multa lectione, continui laboris vigiliis indefessis, tenuerit quid ad fidem legis debeat confiteri, errantis est, Justine, sed amantis.

PL 8, 999C

多くの読書と、たゆみない徹夜の労苦とによって、律法への信仰〔legis がモーセの律法を指すか、マニ教の教えを指すかは定かでない〕について何を告白すべきかをすでにかねてより把握している者に語ることは、ユスティヌスよ、迷える者のわざであるとしても、愛する者のわざである。

Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum 1.2

2

Unde ego malui quanti te habeam pandere, et libenter accepi id me apud te laborasse, uti praeintelligeres adhuc tibi esse requirendum quod Manichaeus, et ut is Andreas actibus eloquitur, atque Thesauro revelavit.

PL 8, 999C

そこで私は、お前をどれほど大切に思っているかを明らかにする方を選び、お前のために労することを喜んで引き受けた。それは、マニが——『アンドレアス行伝』〔底本は Andreas。Andreae の崩れと見て、書名と取った〕で彼自身が語り、また『宝典』で明かしたとおりに——説くことを、お前がなお吟味すべきであるとあらかじめ悟るためである。

Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum 1.3

3

Quo ego conventus adtente disquiro vere haec diceres, necne: diversa contrariaque nobis ab uno esse principio, disserendum habens pro voto, eadem non abnui respondere. Volo autem, faxis frater, operae esse pretium hunc laborem.

PL 8, 999C

そのために私はお前と会って、お前が本当にこう語るのか否かを注意深く尋ねた。すなわち、我々にとって異なり相反するものは一つの原理から出ている、と。お前の望みに応じて論ずべきことを持ちながら、私はこれに答えることを拒まなかった。だが私は、兄弟よ、この労苦がその甲斐あるものとなるよう、お前が計らうことを望む。

Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum 1.4

4

Libellum frequenter relege destinatum, et ipse volvendo quae dicuntur altioris inquisitionis secreto penetra vel indaga.

PL 8, 999C

お前のために宛てたこの小冊子を繰り返し読み返し、語られていることを自ら思い巡らしながら、より深い探究の秘密へと自ら分け入り、あるいは探り出せ。

Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum 1.5

5

Vincit enim verba visus interior, et abditum immensi etiam ipsius mentis suspiciones fastigat et caecat, quibus cum pie et reverenter quaeritur, delectat potius quam terrere intelligitur.

PL 8, 999C

内なる眼差しは言葉に勝るからである。そして、量り尽くしえぬものの秘められたところは、心そのものの推測さえも凌ぎ、その目をくらませる。だが、その推測によって敬虔に、うやうやしく求められるとき、それは恐れさせるよりもむしろ喜ばせるものと知られる。

Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum 1.6

6

Namque homo uterque victurus, cum unum principium esse sanctae mentis intentio percontatur, caroque haec nostra, quam abditis cum herbis et graminibus quae diligitis, unum eumdemque suum ac totius mundi, prout sibi est agere, veneratur auctorem.

PL 8, 999D

というのも、生きるべき人間のいずれの側も〔homo uterque victurus には主動詞が無く、本文が崩れているらしい。通る意味を取って訳した〕、聖なる心の意向が一つの原理があるかを尋ねるとき、この我々の肉は、諸君が慈しむ隠れた草木とともに、それぞれのなし得るかぎりにおいて、自らの、そして全世界の、同じ一つの創造者を崇めているのだからである。

Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum 1.7

7

Admirans autem ego ipse, et obstupescens pertinax tuum consilium, quod carnem oderis, et gramina venereris, nondum scio utrum haec ab uno an diversis fatearis.

PL 8, 999D

しかし私自身は、お前が肉を憎み、草木を崇めるという頑なな考えに驚き呆れながらも、お前がこれらを一つの原理から出るとするのか、それとも複数の原理から出るとするのか、いまだに知らずにいる。

Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum 1.8

8

Quod si ab uno dices, quid incidas vides: si ab altero, incautum est alterius propter alia laudare factorem, suum vero propter ea quae in se sunt arguat et objurget.

PL 8, 999D

もし一つの原理から出るというなら、お前がどこに陥るかは明らかである。もし別々の原理から出るというなら、他のものゆえに他者の造り主を称賛しながら、自分自身のうちにあるものゆえに自らの造り主を非難し咎めるとは、不用意なことである。

Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum 1.9

9

Sed ne haec dicendo increpem potius quam respondeam, si moverint, post dicentur: modo accipe quae quaesisti.

PL 8, 1000C

だが、こう述べることによって答えるよりもむしろ咎めることにならないよう、これらのことがなお問題を残すなら、それは後で述べることにしよう。今はお前が尋ねたことを受け取るがよい。