Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum 4.1
Aliter quidem, Justine, quod ipse est, aliter quae ab ipso. Quod ipse est unum est, totumque est quidquid ipse est: quod vero ab ipso est, innumerum est. Et haec sunt, quibus repletur omne quod uno toto clauditur et ambitur.
PL 8, 1001Cユスティヌスよ、彼自身であるものと、彼から出るものとは別である。彼自身であるものは一であり、また彼であるところのものは何であれ全体である。だが彼から出るものは数えきれない。そしてこれらのものによって、一つの全体によって閉じられ、囲まれているものすべてが満たされているのである。
Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum 4.2
Verum quod varia sunt quae ab ipso sunt, qui a se est et unum est, variis eum convenit dominari. Et ut omnipotens apparet, contrariorum etiam origo ipse debuit inveniri.
PL 8, 1001Dしかし、彼から出るものが多様である以上、自らから在り、一である彼が、多様なものを支配することがふさわしい。そして彼が全能であると示されるためには、彼自身が相反するものの根源でもあると見出されねばならなかった。
Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum 4.3
Idque plane jam illius silvae est, quae omne lignum materie discrevit specierum, arborum genere dispar atque dissimile: et tota tamen silva ac penes discreta confusio, in innumeris millium milliorum materie lignum esse conspicitur et videtur, et non tamen natura denotatur.
PL 8, 1001Dそしてこれは明らかに、あの森のごときことである。森は、あらゆる木を種ごとの材によって区別しており、木は樹木の種類において異なり似ていない。だが森全体は、そしてその内に区別を保った混じり合いは、数えきれないほど幾千幾万の材において木であると見なされ、見て取られる。しかも本性において区別されることはない。
Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum 4.4
Haec similitudinum esse quae decreta sunt, atque quae ab altero ut essent eis contigit provenire, mecum et tu intuens recordaris.
PL 8, 1001D定められたものども、すなわち在るようにと他者から生じるに至ったものどもは〔quae ab altero ut essent eis contigit provenire は構文がやや崩れており、補って解した〕、似姿〔を持ちうるもの〕の類に属する。このことを、お前も私とともに見て取り、思い起こすことだろう。
Ad Justinum Manichaeum contra duo principia Manichaeorum 4.5
Illa vero, illa immensa et a semetipsis, ipsa carere similitudine, comparatione viduari, exemplo deficere nemo dubitabit: quo cogitur confiteri, et ad id urgetur artari nostrae intentionis ingressio ad illa excelsi abdita indefessis finibus meantia, ad secretius secretorum penetrare venerandum rerum, sola quidem quantum tamen valet natura, quantum sermo sufficit fari, aggredi, attingere vel tentare. Et ideo immenso quid erit simile jam requiro.
PL 8, 1002Aだが、かの量り尽くしえぬもの、自らから在るものそのものは、似姿を欠き、比較を奪われ、実例に事欠くことを、誰も疑わないであろう。それゆえに告白することが強いられ、我々の意図の歩みは、果てしない境をたゆみなくめぐるかの高みの隠されたところへと迫ることを余儀なくされ、もろもろの畏るべき事柄のうちの秘中の秘に分け入ることを強いられる——ただし、本性の及ぶかぎり、言葉の足りるかぎりにおいて、それに近づき、触れ、あるいは試みるに過ぎない。それゆえに私は今、量り尽くしえぬものに何が似ているのかを問うのである。